Simile aliquid Virgilio videtur accidisse, qui cùm emendare, ut
statuerat, Æneidos libros, morte præventus minimè valuisset, igne
absumendos jussit, de quo antiqui Scriptores. Errores ergo visus est
agnovisse, sed ne alij agnoscerent, famæ consuluit, quam operibus
alijs affatim fuerat aucupatus. Errorum hujusmodi duos profert Dom.
Caramuel in nominibus
Religio & Connubium. In priori enim ex tribus
brevibus syllabis confecit Dactylum, duplicato
L. & errore pariter
duplicato, neque excusabili ex aliorum imitatione, non enim excusat peccatum exorbitantium multitudo. In altero, quia longam syllabam corripuit, contra servatam aliàs ab ipso legem quantitatis. Omitto proutroque carmina ex
Lib. 1. 2. 4. 7. 8. & alibi, ex quibus aliqua
cùm adducat citatus Scriptor in
Haplote, seu
Opere de restrictionibus mentalibus. N. 244.
& 245. Sic concludit:
Hæc & alia similia, quæ exciderunt,
corrigere voluerat Virgilius antequàm Æneis publicaretur:
sed quia morte præventus illa reformare non potuit, ultimis illam in Tabulis flammis devovit. At
Augusti prudentia, ob paucos, & in alijs Poëtis permissos aut toleratos nævos, opus
illud divinum perire non permisit. Sic ille audiendus, ut reor, sine repulsa nemini, cùm sit prorsus incredibile, ob paucos illos nævos, ut ipse loquitur, divinum opus flammis auctorem devovisse, quos fuerat correxisse
facilè tales reputatos, vel permissos, & aliorum exemplo tolerandos, ut
censuit Augustus, nihil incommodi aut Operi, aut famæ parituros. Cùm
tamen reverà nævi non sint, sed studiosa affectatio in Poëtica majestate. Georgicorum Libros quatuor devovendos flammis neutiquàm in
votis summo fuit vati: in quibus tamen multa occurrunt, quæ similiter
posset præfatus Auctor uti peccata gravia contra Prosodiæ præcepta
|
condemnare. Asiæ priorem syllabam producit in
Primo, corripit in
Secundo, sicut initio Tertij Æneidos.
Auroque effulgere fluctus. Sic in
Primo,
sicut 6. Æneid.
Quos fulgere cernis in armis. Et in Secundo
Miscueruntque
herbas, initium est carminis. Et quod specialiùs pro instituto præsenti
facit.
Libro item
Primo morale illud extat documentum, quod à nostra
usurpatum videri Theologia potuisset, nisi temporis antecessus obstitisset: Sic enim ibi: