*Tandem vendere aliqua Indis in Mineris,
aut aliis molestis operibus laborantibus dilatâ
solutione, eo tamen intuitu, vt cùm soluere nequeant, in labore persistere compellantur: immorituri planè in eâ, quia numquam soluendo futuri.
Sic alia esse possunt his similia auaritiæ genimina.
Enumerari enim non potest quantis modis cupiditas
sæuiat, vt ait Diuus Valerianus
homiliâ 20. vbi &
illud ad præsens institutum
: Fertur homo vndis voto
quadruplicandæ pecuniæ, portatur aurum, vt reportetur
cum falsitate periurium. Sic ille: vt periurij in Prætoribus Indicis perfrequentis caussam genuinam
agnoscamus: cupiditatem, inquam, immodicam,
dum quadruplicanda pecunia contenditur, quæ
pro officij forsan adeptione suffragata est; aut ea
quæ ad contractus exponitur, & non quadruplicari tantùm solet, sed exorbitantiùs augeri. Sed
væ illis, quibus pecunia, non in qualemcumque
damnationem futura, vt illa de quâ D. Petrus
Act.
8.
v. 20. sed in quadruplicatam, & quadruplicatâ maiorem, at Deus Pater misericordiarum est.
Sic credo
: sed horum interitus non esse talis solet, vt de eorum salute solidum spei fundamentum habeamus ob restitutionis raritatem, de
quâ esto