*
ADducit illud Illustrissimus Cara
muel, quod tamen non esse ad rem
affirmat P. Vincentius Baronus
Parte 1.
Theologiæ moralis Disput. 2.
Sect. 2.
Arti. 1. §. 1.
vers.
Eiusdem furtis, vtpotè ex re desumptum,
quæ ad agenda non pertineat, nec mores concernat, sed ad speculationem tantùm, quòd scilicet Virgo concepta sine peccato sit, quod probabili assensu potest affirmari. P. Bonæ Spei piè
magis circa hoc mysterium affectus, cùm argumentum idem contra D. Caramuelem agens tetigisset, nihil sibi morandum censuit circa illud,
eo quòd veritatem asserti supra opinionis ambi|
guum eminere putauerit, pro quo peculiare scriptum à se editum adlegauit. Sed P. Terillus
Quæst.
Vt stet pro eo P. Tirillus.
21.
nu. 16.
& seqq. merito à D. Caramuele inductum testatur & probat, quia præsens quæstio
non ad solam speculationem spectat, sed materiam morum concernit: nam in ea fundatur peculiaris Dei cultus, nempe erectio altarium,
Missæ celebratio, Indulgentiarum, & priuilegiorum concessio, concionum feruens exhortatio,
quæ eò tendunt, vt glorificetur Deus præseruans,
& Beatissima Virgo à peccato præseruata: quæ
stare conuenienter non possent, si probabilitas ad
securitatem conscientiæ non sufficeret. Pars enim tutior in hac re est omne iudicium suspendere donec Ecclesia veritatem definierit. Qui
enim sic operatur, certus est se ab omni esse errore immunem, & illius periculo
: quod non habet,
qui alterutro parti adhæret; cùm tamen certum
sit licitum esse credere Deiparam conceptam
fuisse sine peccato. Sic cùm præmiserit, subdit
tamen ita:
Immò hoc adeò certum est, vt oppositum
sine errore intolerabili dici non poßit. Post quæ sic
pergit:
Similiter licitum est Thomistis contrariam
sententiam tenere, quia vtrumque satis apertè traditur in Bulla SS. D. Alexandri VII. Iam quæro
quid sit quod certam reddit honestatem voluntatis
flectentis intellectum in assensum rei in materia fidei
nondum certæ? Non obiectum ipsum affirmatum vel
negatum, nam illud certum non est. Quid ergo?
Sola
probabilitas:
nam illa dempta, nemo absque peccato
talem B. Virginis immunitatem posset asserere, aut
negare, &c.