CAPVT IV.

CAPVT IV.

An eo quòd decimalia emolumenta ad distributiones quotidianas in Ecclesijs Indiarum sint redacta, obligatio erogandi superflua pauperibus &c. in Præbendarijs minuatur.
19
*CIrca conuenientiam dispositionis di
ctæ, pro quâ Concilium Limense secundum Seßione 2. Caput. 66. & tertium Act. 3. Cap. 26. videndus Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 14. num. 19. & in Politicâ Fol. 616. Quod & in nonnullis aliarum Prouinciarum Ecclesijs seruari supponunt Doctores, dum de distributionibus agunt, & earum discrimen ostendunt vsitatumque iam pridem probant Glossæ Decretalium citandæ num. sequenti; & in omnibus ferè Cathedralibus ac Collegiatis Hispaniæ ac Lusitaniæ in vsu esse affirmat P. Fragosus Tomo 2. Lib. 10. Disput. 23. §. 1. vers. Tertiò limitatur. Et vt consuetudine dictâ extante, non
sit obligatio erogandi pauperibus, aut in alia pia opera expendendi, quæ congruæ sustentationi superfluunt, ex eo videtur probari, quia ex distributionibus obligatio ista non emergit, vt tenent Doctores plures generaliter loquentes, & inter alios Couarruuias, Syluester, Rosella, quos adducit & sequitur P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disput. 15. Quæst. 23. Dub. 2. Assert. 2. & plures alios apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 46. quibus adde D. Escobar à Corro Tractatu de Horis Canonicis, Quæst. 5. §. 2. num. 26. & videtur etiam tenere P. Reginaldus Libr. 10. Tractat. 3. num. 92. Quorum ratio est; quia distributiones conceduntur ob personale ministerium, suntque denarius diurnus labori debitus, vt iam diximus; quando autem tale aliquid est, nequit onus eidem apponi: hac enim de caussâ ex bonis acquisitis ob ministeria Ecclesiastica prædicationis, auditionis Confessionum, celebrationis Missarum, & similium, non est obligatio erogandi quidquam, iuxta communem sententiam Doctorum: censentur enim quasi patrimonialia, vt videri potest apud P. Sancium suprà. dub. 45. numer. 4. P. Palaum numer. 5. apud quem P. VaquezVazquez, P. Coninck, & P. Lessius. Nihilominùs
20
*Dico primò. Præbendarij Indici non
minùs ad eroganda superflua tenentur, quàm si vsitato aliis Prouinciis modo Præbendæ fructus acciperent. Et oppositum videtur improbabile, rationisque atque auctoritatis præsidio destitutum. Licèt enim sint qui de distributionibus videantur generaliter locuti, de illis tamen agunt, quæ verè & propriè tales sunt, iuxta communem sacrorum Canonum, & Doctorum de illis scribentium intellectum. Illæ enim quæ propriæ distributiones sunt, quotidianæ item sunt, quia quotidiè tamquàm denarius diurnus tribuuntur, iuxta dicta num. 7. & ita in Iure, cùm de illis agitur, proponuntur, vt constat ex Cap. Licèt, de P
Cap. Licèt de Præbendis.
bendis ibi: Nolumus autem vt quotidianæ distributiones, quæ tantùm residentibus in Ecclesijs, & ijs, qui intersunt horis Canonicis, exhibentur, ei tribui faciatis. | Quando autem tota Præbenda in eis consistit, non distribuuntur quotidiè, sed in fine anni. Similiter in Cap. Consuetudinem, vnico de Cler. non resi
dent. in 6. ibi: Distributiones quotidianas, quæ aliàs Manualia Beneficia, seu victualia nuncupantur. Vbi Glossæ id obseruant, quas communiter Doctores sequuntur. Hinc Præbenda sic dari solita distributionis nomine non comprehenditur, sed vt quid ab illis distinctum in Cap. Olim, de verb.
Signific. ibi: Præbendam, quæ tantùm residentibus de communi confertur, sicut vni ex alijs, de communibus prouentibus, & Manualia Beneficia non conferrent, &c. Manualia enim Beneficia distributiones quotidianæ sunt, iuxta id, quod ex Bonifacio VIII. in citat. Cap. Consuetudinem, iam expressum habemus. Concilium etiam Triden
Conc. Trid.
tinum Seßione 21. Cap. 3. ibi: In quibus nullæ sunt distributiones quotidianæ. & Seßione 22. Cap. 3. Illius diei distributionem amittant, &c. Sic alibi. Videndus Dom. Solorzanus citato Cap. 14. num. 23. & seqq. Vbi plures Auctores ita de distributionibus sentientes adducit, quibus addendi P. Thomas Sancius citato Cap. 2. Dub. 111. pręterpraeter id quod Dub. 46. citat. vt certum præsupponit in illius initio; distributiones scilicet esse partem distinctam à grossa Beneficij, & quæ titulo illius datur. Pater Reginaldus suprà, numer. 22. & 23. in cuius fine clarè ostendit se de quotidianis distributionibus fuisse locutum. P. Bauny suprà, quæst. 24. quæ per errorem impressionis est. 23. Dub. 6. licèt omninò contrarius sibi in eo, de quo inferiùs. P. Fragosus Tomo 2. Libr. 10. Disputat. 23. §. 1. numer. 2. & 13. Vers. Tertiò limitatur, vt alios omittam.
21
*Ratio autem est manifesta. Quia non est
titulus aliquis, propter quem Præbendam accipientes modo dicto ab obligatione communi Præbendariorum eximendi sint. Quòd enim hoc aut illo modo Præbenda detur, illius substantiam non variat, neque specialis labor Præbendarijs adiicitur, quandoquidem vt lucrentur, necessariò assistere debent, vt statuitur in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 12. ibi: Non liceat vigore cuiuslibet statuti aut consuetudinis, vltra tres menses, ab
Conc. idem
eisdem Ecclesijs quolibet anno abesse, &c. Habet ergo modus dictus distributionis illud speciale, vt amissa à non assistentibus accrescant iis qui assistunt: quod non accideret, si Præbendario cuilibet certa esset quantitas annuatim designata: pro quo Couarruuias adductus num. 9. vbi de hac dictum distinctione. Quod quidem tantùm abest vt obligationem Præbendariorum minuat, vt potiùs augeat: quia hoc modo locupletiores redduntur, vt in omnibus omnem sufficientiam habentes abundent in omne opus bonum, iuxta Apostoli monitum, & ita dispergant, & dent pauperibus. 2. Cor. 9.
22
*Dico secundò. Etiam vbi distributiones
non sunt tota Præbenda, sed portio aliqua ex decimali massâ detracta, tenentur illas lucrantes ad eumdem expendendi modum, de quo in Assert. præced. Sic Sarmientus, & Nauarrus, quos adducit & sequitur P. Sancius Dub. 46. citato. P. Bauny Dub. 6. contrarius sibi, vt iam dixi: sed posteriori standum Assertioni, vti testamento, quo priùs facta reuocantur. Vt autem in gratiam viri docti contrarietatem talem explicatione commodâ propulsemus, dici potest in priori loco, vbi sic
statuit: Dico secundò: Nec de annonis diarijs, quas distributiones nominant, quidpiam esse pauperi dandum, quod negatum in negantis cedat exitium: de distributionibus loqui, quæ ad quotidianum victum necessaria sunt, ita vt nihil ex illis superfluat. In secundo autem, vbi sic inquirit: An si distributiones diariæ sint his, quæ ad victum, suique sustentationem honestam ac decentem, Beneficiatus exigit, ampliores teneantur, quod de ijs reliquum erit, in res pias, inopumque commodum impendere? Et respondet statim sic: Omnino, nam omnia bona Ecclesiæ sunt eiusdem generis & conditionis. Et probationem latiùs exequitur: ibi inquam de alijs loqui, quæ abundantiores sunt. Benè verùm est rationem ab eo pro Assertione priori adductam explicationi isti non congruere: arguit enim ex eo quòd Præbendarius ob ministerium suum mercedem illam diariam accipiat, cuius & dominium comparat; & ideò ab Ecclesia non posse onus illud imponi, sicut neque patrimonialibus, quia quasi patrimonialia sunt. Quæ ratio probat, etiamsi aliquid superfluat, non esse obligationem ad illud piè expendendum, si verè quidquam probat juxta Auctoris mentem, pro quâ hæc satis. Fundamentum
FundamẽtumFundamentum Assertionis.
autem Assertionis nostræ iam indicatum est, quia distributiones non habent conditionem diuersam ab aliis fructibus Præbendæ, neque ex modo, quo tribuuntur, illa fundari potest, sicut de distributionibus, in quibus tota est Præbenda constituta, dicebamus. Et illo irrefragabili fundamento præsupposito, videtur euidens consequentia circa quotidianas, de quibus loquimur. Neque illæ absolutè pro diariâ sustentatione dantur: alioqui quod reliquum est Præbendæ & maior est illius pars, deberet in pia opera dispertiri: quia congruâ detractâ, id quod superfluit, sic expendendum est, de quo ex professo dictum Tit. 13. num. 72. & seqq. Hoc autem quis admiserit? Dantur ergo vt diarium subsidium, & leuamentum laboris, & desidiæ excitamentum, iuxta dicta num. 12.
23
*Neque obiecta vrgent: licèt enim stipen
dium laboris sint, id etiam habet Præbenda tota, quia Beneficium datur propter officium; & tamen onus illud pietatis adnectitur. Cui quidem non obstat dominium earum adquiri: nam & iis, quæ sic adquiruntur, potest onus charitatis imponi, quod grauiter quidem vrgeat, nec tamen implementi defectus obligationem restitutionis inducat: est enim obligatio velut paterna ab Ecclesia imposita; Pater autem non ex iustitiâ, sed ex pietate tenetur subuenire necessitatibus filiorum iuxta communem sententiam. Et ita potest quis donationem patri facere intuitu filiorum, vt illis scilicet in necessitate succurrat, nullam specialem eidem obligationem adiiciens, sed vt illi, quæ ipsi est propria, satisfaciat: quod si non fecerit, ad restitutionem non tenetur eisdem filiis faciendam: pro quo videri possunt P. Lessius Lib. 2. Cap. 9. n. 152. P. Filliucius Tract. 28. n. 4. P. Azor Tomo 2. Lib. 2. Cap. 4. quæst. 26. P. Reginaldus Lib. 20. n. 10. Bassæus verb. Alimenta, n. 5. Sayrus in Claui Regia Lib. 7. Cap. 5. n. 15. & apud eos alij, vt non videatur circa hoc posse dubitari.
Loading...