*Ne autem nobis ea, quæ attulimus, in
commodare queant, quòd scilicet communis debeat opinio præferri, neque oppositum habere
locum possit in conscientiæ tribunali, vti improbabile, obseruandæ sunt præfatæ regulæ restrictiones, quas adducit Cardinalis Tuschus
suprà.
Conclusione enim 149. vbi explicat quæ sit dicenda communis opinio ex Apostilla ad Alexandrum
Conc. 202.
in fin. verb. Numerosus l. 7. ait
quòd à ratione maiori & meliori attendatur
communis opinio, non à numero, & auctoritate
Doctorum,
Conclusione seq. aliæ occurrunt. Et
Conclus. 151. ex Barbatia, quòd aliquando melior sit opinio vnius etiam minimi, quàm plurium. Sic ille
Consi 1.
nu. 2.
circa finem lib. 1. vbi
plures allegat ad hoc, & quòd non sit iudicandum ex multitudine Auctorum est textus
in l. 1.
C. de veter. iur. enucl. Abbas
in sua q. 4.
Col. 6.
vers.
Item habemus. Et quòd communis opinio in tantùm sequenda, in quantùm validioribus rationibus sustinetur: si melioribus singularis fulcitur,
præferenda, pro quo & in
Conclus. 153. ex Geminiano
Cons. 48.
nu. 4.
vers. 1.
Quia. Item, quæ in
ratione naturali fundatur, ex Riminaldo
Cons.
476.
nu. 22. & quæ maiorem habet æquitatem
iuncta ratione naturali ex Decio
Cons. 31.
nu. 117.
Lib. 1. Item, quæ fauet iuri communi Cap.
Cùm
dilectus, de Consuetud. Alexander Cons. 227. §.
Ponderatis, in fin.
lib. 6. Sic sunt aliæ pro quibus
citatus Cardinalis ita scribit:
Aliæ innumerabiles
conclusiones similes poni possent, quas Doctores miro
labore vt communes constituunt;
& tamen per discretam contradictionem similium opinionum communium destruuntur, ex quibus constat ea, quæ in opinionibus nostris consistunt, posse semper sustinere
fallaciam. Pro vt in exemplis, quibus vno tempore
communis opinio indubitata fuit apud antiquos, quæ
hodie communiter reprobata reperitur. Hæc ille
Conclus. 152.
in fine, ex quibus collegisse iuuat
in negotio opinionum, dummodò verè probabiles sint, nihil quod firmum censeri debeat, apud
Scriptores haberi, vnde aut has, aut illas in operando aut iudicando sit necessarium amplexari.
Vt ex hoc firmum id vnum stet, quod intendimus, sententiam scilicet, de qua agimus, & duo
illi Scriptores improbabilem reputant, neutiquàm talem esse iudicandam. Quidquid etiam
velit P. Bardi
suprà Cap. 27.
nu. 11.