§. XX.

§. XX.

Circa puram omißionem in Deo.
661
*NOn esse possibilem probavimus cum
communi ferè omnium Theologorum sententia Problem. 4. Sed insurgunt Recentiores nonnulli oppositum sentientes, ex quibus P. Izquierdus Disputat. 31. Quæst. 5. plures pro eo adducens rationes, quarum
Prima est desumpta ex quadam doctrina
Prima.
sua de duabus libertatibus necessarijs, quando datur libertas contrarietatis. Quæ quidem ut in alijs possit sustineri, in Deo non habet locum ob rationes, quæ à Doctoribus adducuntur, pro quo & Nos.
Secunda potest sumi ex ijs, quæ circa prio
Secunda.
rem habet. Nam si voluntas non potest immediatè omittere, ut omittat medio uno actu alium suam destruat libertatem: quia sic unus actus erit requisitum potentiæ proximæ ad operandum, qua carebit quotiescumque noluerit operari. Sed quando voluntas elicit volitionem, nolitione caret: ergo & potentia | proxima, & sic etiam libertate. Ad quod non est difficilis responsio, negamus enim unum actum, ut reipsa existentem esse rationem omissionis, aut constituere potentiam proximam, neque video unde id possit uti necessarium statui ab ijs, qui impossibilem judicant puram omissionem. Ut ergo ponatur omissio non pura, actus quidem necessarius est, sed non per modum actus primi, sed formæ, aut quasi formæ, cujus veluti actus secundus est.
662
*Tertia ex perfectissimo dominio di
Tertia cum notanda doctrina.
vinæ libertatis, quæ à nullo extra Deum objecto potest necessitari: ergo neque ad internos actus, quia hoc etiam ad perfectionem dominij spectat. Ad quam dato Assumpto, quod & negari posset propter amorem necessarium creaturarum possibilium, quæ necessitas non tam ab ipsis provenit, quàm ab affluentia divinæ bonitatis. Negatur Consequentia, quia in primo non importatur honestas divinarum operationum, sicut in secundo: in quo non est læsio dominij, quia illud non se extendit ad illa, quæ sunt Deo necessaria, ut patet in actu amoris erga seipsum: & ad hæc reducitur honestas moralis divinis debita operationibus. Sicut ex eo quòd Deus aliquid ab æterno velit, non est contra ipsius dominium non posse illum suspendere, quia id à necessaria immutabilitatis perfectione descendit.
663
*Quarta, Quia Deus esset connexus
Quarta.
cum disiuncto, quod est absurdum. Id quod negatione dissolvitur, juxta probabilissimam sententiam de connexione Dei cum creaturis, & circa dicta de disiuncto pro explicatione actuum liberorum Problem. 2. §. 13. Habet etiam Auctor retorsionem ex eo quòd negari nequeat Deum necessitari ad disiunctum de quovis esse possibili, ut vel illud velit producere, aut omittere productionem, inter quæ non datur medium. Ad quod quidem non facilem captu adhibet responsionem, vel quæ plenè satisfaciat, si tandem labore adhibito capiatur.
Quinta, Omne objectum creatum ob limi
Quinta.
tatam bonitatem impotens est quamlibet ad sui prosecutionem trahere voluntatem: Ergo multo magis divinam. Si dicatur Deum non necessitari ab objectis, sed ex ipsius voluntatis perfectione. Ad id nihil respondet in speciali, sed tantùm quod falsitas Assumpti ex dictis & dicendis constabit. Illum ergo circa dicenda expectemus, qui juxta dicta nihil, quod satisfacere possit, ingessit. Responsionem subjungit aliam de actuum perfectione, à qua proveniat necessitas, contra quam etiam promittit depulsionem. Modò sit satis prima responsio, de qua & nuper: ex eo enim quòd divina voluntas perfectissima in esse morali sit, est illi debitus modus operandi propter Deum tamquàm propter finem, unde non sola omissione, in qua respectus talis non apparet.
664
*Sexta, Deus eumdem effectum èx
Sexta.
uno motivo volitum, ex alijs pluribus efficaciter velle potuit, quas volitiones omisit, & non per actus positivos circa illas, siquidem nullam de tali effectu habet, aut habere potest efficacem nolitionem, à qua tales omissiones evadant non puræ. Idem est de omissione actuum, quos habere potuit Deus, nec tamen habet, circa multa objecta conditionata. Ad quæ dicendum respectu omnium illorum motivorum dari omissionem non puram, quia Deus ob speciale motivum decernens, eo actu omnia illa excludit, unde non est opus alijs, neque id vel apparenter probatur. Quod ad conditionata attinet, omissiones circa illa non est cur puræ dicendæ sint, quia cùm circa aliqua decernat, & non circa alia, in eo rationabiliter se gerit, & ita honesto motivo adhibito.
Septima, Plures volitiones directæ Dei per
Septima.
imperium reflexum possunt imperari, & non imperantur: ergo saltem respectu illarum dantur puræ omissiones. Pro Assumpti probatione remittit se ad Disput. 34. Quæst. 10. & ibi ex eo probat quod multitudo imperiorum utilis esse non potest, immò videtur futilis, ut volo velle, velle, cum repetitione plurium velle, dare Petro librum, quæ sunt multiplicata imperia quarumdam volitionum respectu aliarum: quo in genere dari quidem circa volitionem aliquale imperium potest, quo illa in finem aliquem dirigatur, ut volo amare, ut amore amorem provocem. Ad quod respondetur, cùm imperia multiplicata talia sint, circa illa locum non habent omissiones, de quibus agimus. Circa alia verò negantur illæ, ob rationem dictam, quia Deus in illis, sicut & in alijs honesto modo se gerit, & propter aliquam rationabilem rationem ita se gerit: cujus oppositum non probatur.
665
*Octava. Sumpta collectione om
Octava.
nium actuum liberorum, quos Deus habet de facto, vel potuit aliquem adjicere, aut detrahere, vel non. Si primum: ergo Deus puras omissiones habet de facto, sicut etiam eorum actuum, quos ab ea collectione potuit detrahere. Secundum autem dici nequit, quia sicut Deus collectioni creaturarum potuit alias adjicere, vel detrahere, ita & circa collectionem suorum actuum liberorum. Respond. Deum collectioni præfatæ addere potuisse & detrahere, sed ex eo nihil haberi, quod obstet. Si addidisset Deus aliquem actum, eo tolleret omissionem, quæ modò est, sed non pura, benè tamen per alium actum, quem Deus scit. Si autem detraheretur actus, omissio sine alio non posset stare. Neque hoc est divinam potentiam coarctare, sed divinæ potiùs perfectioni consulere, ut Deus se dignis modis operetur.
666
*Nona. Ideò dari pura omissio ne
quit, quia obstat honesto Dei operandi modo: Atqui hoc, nullius est momenti. Ergo. Major ostenditur. Nam duo actus oppositi, ad quorum alterutrum dicitur Deus necessitatus, æquales sunt, aut inæquales. Si primum, electio esse moraliter honesta nequit, quia neque laudabilis. Si secundum, ad meliorem tenetur, aliàs honestè non operabitur, quia imperfectè. Ergo ponenda pura omissio possibilis, sic enim locus erit morali honestati, dum actus præfertur negationi. Hoc argumentum satis diffici|lem tangit quæstionem, de qua Nos Problem. 10. ubi cum Scriptore præfato quoad laudabilitatem respectu actuũactuum convenimus. Nihilominùs dicimus Deum purè omittere non posse, quia licèt actus ejus laudabilitatem eam non habeant, honesti tamen absolutè sunt propter divinum motivum cum libertate disiunctiva connexi. Licèt autem major libertas videatur, si pura admittatur omissio, & fundamentum laudabilitatis: id non venit in considerationem, quia ex modo operandi in Deo per motivum honestum, major elucet in eo perfectio. Sicut Deus magis esset liber, si processiones ad intra essent liberæ: quod tamen non admittitur ob rationes, quæ à Theologis afferuntur. Sic etiam citatus Scriptor Disputat. 33. n. 58. affirmat Deum necessitatum esse moraliter ad amandas creaturas possibiles. Id autem quod minus est libertatis, compensatur ex eo, quod ibidem habet, quia scilicet Deus necessitatus est moraliter ad operandum honestissimè: quod quidem in ipso maxima perfectio est. Ex quo & argui contra eumdem potest: Nam Deus necessitatus est moraliter ad operandum modo honestissimo: ergo & ad non omittendum. Illatio est evidens, quia in omissione pura non est motivum honestum: si enim motivum, jam etiam & actus. Si dicatur cum morali necessitate stare physicam libertatem, contra est, quia absolutè loquendo non est in Deo potentia ad non operandum honestissimè, aliàs esset capax moralis imperfectionis.
667
*P. Ortega Tomo 2. Controvers. 4. Dis
P. Ortega ut obstet.
put. 3. Quæst. 4. ejusdem est cum P. Izquierdo sententiæ, putatq́ue in ea omnes esse Thomistas, quia difficultas hæc non est ab antiquis agitata, & solos Scotum & Marsilium id negasse, unde cùm alij de hoc tacuerint, ac libertatem Deo attribuerint, quibus notum erat duplex illius genus contrarietatis & contradictionis, dum illud non negarunt, videntur sanè in ipso cognovisse. Sed quidem non se ita res habet, nam apud Thomistas quæstio præsens cum sententiarum varietate tractatur. Negant enim puram omissionem in Deo, Na
varrete, Nazarius, Gonzalez seu Albalda, apud P. Gonet Disput. 3. de voluntate, ubi contrarium tenet, dicens esse satis communem apud Thomistas, & eam tenere plures Recentiores, & ingeniosos Thomistas cum Ferrariensi & Cajetano, de quibus tamen non adeò constat. Sed Recentiorum Thomistarum princeps P. Joannes à S. Thoma contra puram omissionem militat Quæst. 19. Disputat. 4. Arti. 6. nu. 25. & seqq. ubi ait quod non melioratur aut perficitur libertas, si suspendat omnem actum, quia quidquid libertas exercet, melius & perfectiùs exercet, si vigilando & vitaliter operando, & eligendo id faciat, quàm si omittendo, & excludendo à se omnem actum, dummodo ad eliciendum actum non cogatur. Pro quo priùs Alvarez Lib. 2. de Auxilijs Disputat. 13.
668
*Probat autem P. Ortega unica ra
tione, pro qua multa verba multiplicat, ex eo scilicet quòd in Deo est Idea liberi arbitrij creati habentis utrumque modum libertatis: ergo & in Deo ille admittendus est, aliàs non esset intra ipsum idealis perfectio participabilis, neque operari ille posset ut perfectus artifex. Quæ quidem nihil videtur urgere, quia licet intra Deum idealis repræsentatio sit, non est tamen necessarium ut secundùm quod ideatum aliquam imperfectionem dicit formaliter, sed eminenter tantùm contineatur. Sic enim & ipsum creatum arbitrium, quatenus est potentia indifferens cum libertate contrarietatis ad honestum & pravum actum, non habet intra Deum idealem participationem per conformitatem formalem ad ipsum, ut constat. Sicut etiam motio objectiva per immutationem, & sic aliæ imperfectiones, unde neque ea, de qua agimus.
669
*P. Gonet ex eo arguit quòd actus
Dei liber supra necessarium nullam addit perfectionem, & ut cognoscatur res non futura sufficit negatio divini actus circa illam. Præterquàm quòd absurdum videtur fingere, in Deo infinita ferè decreta conditionata circa infinitas ferè combinationes possibiles, inter quas plures videntur absurdæ & nugatoriæ, ut quid velit & determinet, quòd si capra, v.verbi g.gratia, saltet, arbor non florebit, quod si Gallus cantet, Turca non convertetur: si Petrus dormiat Romæ, Joannes non saltabit Bordigalæ, &c. Ad quæ quidem dicimus primam rationem nimiùm probare, quòd scilicet Deus neque ad actum, neque ad negationem liberam teneatur: quia negatio minùs quid addit, quàm actus. Unde neque ad disiunctum propter eamdem rationem. Item non necessitabitur ad implendam promissionem. Quòd si dicatur necessitari, quia in eo est exercitium virtutis fidelitatis: quod etiam dicendum de exercitio justitiæ eo modo, quo à citato Auctore conceditur; ibi potest argumenti sui deprehendere solutionem. Quòd scilicet quamvis actus liberi nullam addant perfectionem, ex perfectione tamen Dei infinita necessitas oritur, ut ad exercitium virtutum adhibeantur qualiscumque conditionis sint. Id autem quod de combinationibus dicitur, si tales sint, ut proponuntur, quid mirum, si circa illa non versentur divina decreta: quod non tollit quin versentur circa alia, sicut dictum est ad Sextam rationem pro P. Izquierdo. Nec nos dicimus dari decreta circa illa, ut ex superiùs dictis liquet: Sed quod omissio decretorum non sit pura, sed ex rationabili motivo. Omitto aliqua, pro quibus Nostri, Aldrete, Quiros, Ribadeneira, & alij.
Loading...