*Et hoc quidem quantùm ad consequen
tiam doctrinæ in Pellizario, cuius prior Assertio
est absque dubio valde probabilis, ac proptereà
ego in Assertione proxima id, quod statui, dixi
tantùm esse probabile, quia verba legis vrgebant
pro contraria positione. Oportebatque à prioris
defensoribus ostendi vnde constet cum negatiua
illa
Nullus exceptionem de caussis alijs præter incorrigibilitatem, quæ sola admittitur, posse componi. Videtur autem posse fundari ex motiuo ipsius Decreti in id tendentis vt scandala ex eiectione prouenientia submoueantur; sic enim in illius
habetur exordio: Atqui id tantùm accidit quando incorrigibiles eijciuntur
: non ergo de eiectis
alijs ex caussis iuxta priuilegia dispositio prædicta procedit. Prætereà, cùm dicitur
Nullus eijci
possit, nisi sit verè incorrigibilis, non videtur id referri ad alias eiectionis caussas, sed ad excludendum non veram incorrigibilitatem, vt sit sensus
:
In posterùm qui non est verè incorrigibilis, non eijciatur. Nam diuersus videbatur modus loquendi
futurus, si absolutè vellet Congregatio id statuere quod aduersa sententia contendit; ita scilicet:
In posterùm nullus eijci poßit nisi incorrigibilis: is autem verè censendus est talis, qui &c.
Etiam retenta dictione
Nullus potest esse commodior sensus, quem intendimus, hoc modo:
Nullus eijci possit incorrigibilis, nisi qui verè
talis sit. Nam cùm verè tali
s opponatur non verè tali, & propositio modalis sit, tantùm videtur
circa modum dispositio versari. Id quod materia,
de qua agitur, persuadet, ex qua fit vt aliquando
dictio,
Nullus patiatur limitationem, vt ex
Cap.
Non semel 18. q. 2. probari potest ibi
: Quòd autem
nullis canonicis iuribus Monasteria dicuntur esse
subiecta, non ita intelligendum est, quin ipsi Episcopo
aliquid nomine Eulogiæ, vel in die Dedicationis, vel
in Natali sanctorum, quorum nomine ipsum Monasterium dedicatum est, debeat offerri. Sic ibi: Cùm
ergo sensus esse, quem diximus, possit, & ex huiusmodi interpretandi modo minùs grauentur
Religiones, & earum priuilegia sic sarta tecta habeantur, potest securè ab eisdem ad praxim reuocari. Dispositio enim dicta, licet quatenus in
bonum Religionum tendit, videatur fauorabilis;
reuera tamen, cùm priuilegia abroget, quæ meri
fauores sunt, odiosa debet penitus reputari, iuxta
ea, quæ in
Thesauro ex professo dicta sunt circa
Constitutionem Innocentij X. pro gubernationis
spatijs in Societate seruandis &c.
Tomo 2.
Tit. 12.
n. 46.
& seqq.