CAPVT XIV.

CAPVT XIV.

An Indi licitè possint ad labores alios Reipublicæ vtiles inuiti conduci, vel id debeant sub grauis culpæ reatu Reges Catholici prohibere.
§. I.

§. I.

Recensentur labores, & diuersæ sententiæ, ac Primò Assertio proponitur.
125
*MVlti sunt tales lege interdicti labo
Diuersi Indorum labores.
res, aut Regiâ facultate concessi, vsuuè introducti, pro colendis scilicet agris, pro pastoritiâ curâ, pro litterarum commercio; aut tabellariatu, pro pannificio, pro ædificiis sacris & communibus, pro viarum hospitiis, pro exportandis rebus ductu & oneribus iumentorum, aliisq́ue: de quibus meritò dubitatum an licitè inuitis imponantur.
126
*In quâ quæstione affirmat Dom. So
lorzanus plures passim doctos pariter ac pios & Religiosos viros se agnouisse, qui Indorum causam agentes, & miseram atque abiectam eorum conditionem dolentes, iniuriasque ac oppressiones, quas sæpè horum seruitiorum occasione patiuntur, coactionem istam absolutè & generaliter damnarunt, qui & Regias aures assiduis litteris & querelis super ea tollenda implere non desinunt. | Pro quorum sententia grauia statim, & satis vrgentia fundamenta proponit. Et nihilominùs contrariam amplectitur, vt videri potest Tomo 2. lib. 1. cap. 4. & 5. & in Politicâ lib. 2. cap. 5. 6. & 7. Nouem tamen cautiones omnino seruandas ap
ponit, seu mauis dicere conditiones ad coactionis huiusmodi justificationem, scilicet justè dispertiendos inter omnes labores, vt non quidam nimis onerentur, aliis otiantibus: vt seruitia sint consueta & moderata: vt propriis commodis priùs consulere sinantur; vt robusti tantùm, & post annos plenæ pubertatis, senibus, fæminisque prorsus exclusis: ne longiùs à suis oppidis abducantur: vt salarium competens in manu propriâ soluatur: vt moderato pretio ea, quæ ad vitæ sustentationem necessaria sunt, in locis, vbi laborauerint, possint inuenire: vt in publicam vtilitatem designatos in priuatam nullus traducere permittatur, aliis vsibus applicando, & quandoque vendendo: vt circa fidem, & Christianam professionem nullum accipiant detrimentum. Quibus luculenter exornatis, sic subiicit, n. 97. cap. 5. citati. Quoniam omnes superiores leges & cautiones ad vnguem seruare in tantâ hominum rerum, prouinciarumq́ue diuersitate ac peruersitate, Magistratuumq́ue distantiâ, difficilè est; illis autem non seruatis, Indorum ad prædicta seruitia coactio non iniustiitiam tantùm, verùm tyrannidem quoque aut rapinam redolere videtur; meritò video plures doctos, pios, & graues viros, in eâ consulendâ aut approbandâ, hærere pariter & horrere; ipsumq́ue supremum Indiarum Consilium (quod non minori prudentiâ quàm pietate refulget) ita variè, & semper quidem parcè & strictè super hoc articulo rescripsisse. Hæc ille. Pro quo & in Politicâ pag. 105. Col. 2.
127
*Quibus sanè doctissimus vir id, quod
ædificauerat, videtur penitus demoliri. Ait enim amplectendam affirmantium sententiam sub conditionibus antè visis. Atqui eôdem attestante, conditiones tales sunt seruatu difficiles, & iis non seruatis in tyrannidem incurritur: ergo sententia talis nequit sustineri. Consequentia est legitima: quia id, ex quo in tyrannidẽtyrannidem facilè prolabi potest, nequit tutâ conscientiâ permitti, vt est cuiuis sanè sapienti manifestum. Præterquàm quòd paria sunt aliquid esse impossibile, & multùm difficile. l. Apud Iulianum §. Constat. C. de legat. 1. Pro quo
L. Apud Iulianum.
& alia apud eumdem Cap. 4. cit. num. 109. Si ergo difficilè est, & valdè quidem difficilè, vt experimentis est innumeris comprobatum, conditiones seruari prædictas, impossibiles debent profectò reputari. Ex quo sequitur prædictam sententiam locum habere non posse, cùm impossibilia requirat; & prætereà impossibile esse non incurri tyrannidem; cùm sit impossibile poni illud, per quod certum periculum tyrannidis tolleretur. Quibus præiactis
128
*Dico Primò. Licitè possunt Indi ad
labores aliquos Reipublicæ inprimis necessarios Christianâ moderatione compelli, juxta dicta superiùs. Sic P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute cap. 17. & plures alii non minùs pii, docti, & prudentes Theologiæ ac Iurisprudentiæ Professores, vt testatur Dom. Solorzanus Cap. 4. cit. num. 48. & in Politicâ. pag. 87. Col. 2. Quod & ipse adeò robustè & eleganter probat, vt de verisimilitudine, ac morali ferè euidentiâ vix dubio locus relinquatur. Et verò Fr. Ioannes de Silua,
Fr. Ioan. de Silua.
qui in Animaduersionibus pluries allegatis contra personale seruitium acerrimè præliatur, illud in Peruuio admittendum asserit, si fiat vt in Chilensi regno, cum piâ scilicet tractatione, etiamsi aliqualis compulsio interueniat. Sic fol. 67. &
68. & generaliùs fol. 86. & 87. Quod & leges Catholicorum Regum nostrorum mihi validè persuadent, cùm à piissimis, & post consultationem iteratam ac sedulam, sint profectæ pectoribus: de quorum præsertim erga Indos beneuolentiâ multiplicia extant argumenta. Et prætereà est ratio penitus irrefragabilis: nam vasalli liberi possunt ad opera Reipublicæ necessaria compelli, quæ per alios præstari commodè nequeunt, cum eâ moderatione, quam lex naturalis & Christiana præscribit: ergo & Indi, etiamsi liberi. Antecedens est certum: nam vasalli sunt membra Reipublicæ: ergo vt talia seruire in necessariis debent. Cùm ergo debeant, ad Principem spectat eos iuxta necessitatis diuersa genera cum debitâ moderatione compellere. Et quidem potest Princeps subditorum vitam in bello exponere, vt cum communi sententiâ obseruat P. Lessius Lib. 2. cap. 4. num. 58. pro quo & videndus Diana Parte 6. tractat. 4. Resolut. 25. & Caramuel
in Theologia morali num. 60. vbi sic definit dominium iurisdictionis: Est ius publicum conseruandi communitatem, quæ dicitur subesse tali dominio, simulque destruendi quemcumque inuasorem; & hoc in commodum Reipublicæ. Tale́Taleque Regi concedimus in singula membra Reipublicæ, tale in omnia subditorum bona, tale in omnium actiones; publico prospicere bono, legibusq́ue directiuis, coactiuis, & pœnis etiam capitalibus, omnia damna sibi commisso populo imminentia tenetur auertere. Hæc ille. Sicut ergo cùm bellum imminet, compelluntur Hispani, & non Indi, quia illi præ istis idonei: ita ad alia, quæ meliùs ab Indis præstari possunt, & communi bono congruunt, illi præ aliis possunt, debentq́ue compelli.
§. II.

§. II.

Assertiones aliæ pro Indorum operis, magis in speciali.
129
*DIco secundò. Pro agriculturâ con
Assertio 2. pro agricultura.
uenienter possunt compelli. Indi, congruâ laboris mercede, & opportunitate temporis assignatâ. Sic citati: & constat, quia occupatio hæc omnium est maximè necessaria ad vitæ sustentationem, circa quam à nostris est Regibus opportunè prouisum. Videndus Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. Cap. 7. & in Politicâ lib. 2. cap. 9.
Illud difficile, quod ad salarium spectat; vi
detur enim tenue, cùm duplo maius voluntariis soluatur agricolis, ex quo apparet illud neque infimi attingere quantitatem. Accedit alimenta etiam esse tenuia; solùm enim mayzium tostum, aut aquâ ferè merâ decoctum, quotidie tribuitur: vnde isti coguntur toto sui laboris tempore pane & aquâ jeiunare. Quod scimus loquimur, & quod vidimus testamur. Et mirum quidem est, quòd cùm rerum omnium pretia supra modum excreuerint, & omnium artificum stipendia sint majora, in solis Indis ad laborem ex laribus propriis & patriis extractis, labor æqua|lem æstimationem jam pridem taxatam retineat, quam voluntarij, prout illis fuit visum, adauxerunt. Videntur ergo justitiæ leges exigere, vt circa hoc Regia prouidentia disponat quod facto opus est, ne Deus in terras modis iniquis ex
Proptereà infaustæ sationes.
actas noua maledicta congerat, & pro pretiosis fructibus spinas faciat & tribulos germinare. Hinc admonet Spiritus Sanctus Eccli. 7. v. 3. verbis illis: Fili, non semines mala in sulcis iniustitiæ, &
Eccli. 7. v. 3.
non metes ea in septuplum Et Osee 4. v. 13. Arastis impietatem; iniquitatem messuistis, comedistis frugem men
Osee 4. v. 13.
dacij. QuęQuæ licet ad mysticum sensum communiter referant Interpretes, eum etiam habere possunt, quem intendimus. Comedere autem frugem mendacij quid sit, benè P. Cornelius exposuit di
Et fruges mendacij.
cens fruges & fructus dici mentiri, cùm tantum non reddunt, quantum in germine promittebant: puta, cùm seges siccitate vel aurugine in agro deperit, aut in horreis à vermibus, aut vento, aëreúe corrupto atteritur, consumitur, & euanescit. Et huiusmodi diuinæ maledictionis effecta passim videmus.
130
*Dico tertiò. Similiter est de pastoritia
cura dicendum. Circa quam Dom. Solorzanus Lib. 1. citato Cap. 9. num. 23. & seqq. & in Politica pag. 122. Col. 1. piè & sapienter obseruat salarium Indis pastoribus assignatum, eorum esse labori valde improportionatum, & minus multò quàm agricolis dari solitum, iuxta taxam stabilitam: quia sic arbitratus prudentissimus aliàs legislator; videtur sanè deceptus, existimans pastores, dum greges in pascuis quietè pabulantur, aliquid posse, quod quæstum aliquem præstet, operari. Quod cùm ad Reges nostros esset delatum, pietate solitâ de maiori stipendio prouiderunt. Video autem gregum dominos ingenuè fateri, non posse ex pacto genus hoc commercij sustineri, quia suorum est perexiguum. Quæ fortè querela ad Regias aures perueniet; nec tamen proptereà ab incepto desistendum: licet enim huius generis minus aliquid sit; id tamen erit, quod sustentationi sufficiet, frugali inquam: & quod ex hoc fortè defecerit, potest alimentorum aliorum copiâ suppleri. Poterit etiam Regia Maiestas, vt pristina abundantia non desit, gregum dominis aliquid de vectigali exactione remittere; quod eius erit piâ & magnificâ prouidentiâ dignissimum; vel aliter post sapientium consilium prouidere.
131
*Dico quartò. Pro itinerantium com
modo licitè Indi compelli possunt in hospitiis deseruire. Videndus Dom. Solorzanus suprà Cap. 11. & in Politica Libr. 2. Cap. 13. ad finem. Neque circa illud videtur esse specialis difficultas, nisi quòd bestiarum custodibus nimis est tenue salarium assignatum. Misero enim Indo, qui per noctem, frigoribus & sæpè imbribus aut niuibus horridam, sub Ioue profectò frigido, & apertis camporum spatiis, oneraria, & sessoria iumenta custodiuit, regalis vnus tribuitur, cùm sit labor ille multò ampliùs æstimandus. Debent ergo Reges Catholici circa hoc etiam curam & pietatem suam extendere; cùm sit etiam consideratione dignissimum hospitia quamplura esse Indorum subsidio destituta, ob eorum penuriam; vnde labor iste mercium similitudine ponderandus, quæ fiunt ob raritatem pretiosiores. Quamquàm & raritatis huius alia reddatur caussa; quia
videlicet ab itinerantibus Indi præfati inhumanè tractantur, incommodorum tædio; & diuino ac humano timore posthabito, iis in locis, vbi non habent miseri pusillitatis ingenitæ defensorem. Cumque essent in agro, consurrexit Cain aduersus fratrem suum Abel, & interfecit eum: Genes. 4. vers. 8.
132
*Præfata etiam hospitio deseruientium
raritas effecit, vt id, quod iam pridem erat in vsu apud nos, in desuetudinem ferè abierit, quòd scilicet Indi onera quædam ex hospitio vno ad aliud portent. Quod quidem licitè fieri posse cẽsentcensent aliqui, quos adducit & sequitur Dom. Zolorzanus Cap. 11. n. 11. & seqq. & in Politica suprà §. 4. & seqq. Quia tamen visum est nostris Regibus inhumanum, pluribus id rescriptis abrogarunt, apud citatum videndis Auctorem. Quibus non obstantibus prædicta sententia procedit, quia illius propugnatores existimant in aliquibus regionibus vix, aut ne vix quidem posse onerationem istam excusari. Neque credibile esse Reges nostros hanc itinerantium molestiam peruidisse, aut peruisam non curasse. Congruâ deinde mercede labori solutâ, & onerum moderatione prouisâ, non videtur locus scrupulo superesse, cùm Indis de more sit oneratis iter agere, & illud sanè longinquum.
§. III.

§. III.

Duæ aliæ Assertiones cum resolutione vtilis quæstionis.
133
*DIco quintò, Pannificij officinæ non si
ne grauibus Indorum incommodis conceduntur: vnde non immeritò à Regibus nostris sæpiùs prohibitæ: licet aliàs etiam concessæ cum moderationibus numquàm obseruatis, neque vspiam obseruandis. Quando enim Indi inuoluntarij sunt, officinæ dictæ in diros carceres conuertuntur, & pro diurnis pensis seruorum more tractantur. Negari profectò nequit pannificia huiusmodi valde vtilia Indicis esse Prouinciis; sed vtilitas hæc aliis potest modis obtineri, si videlicet officinæ tales concedan
tur iis, qui eas intra vrbes habere voluerint, voluntariis operariis conquisitis. Quo pacto multis pauperibus fæminis subueniri posset, quæ in lanificio possent vtiliter occupari. Ad quod etiam seruire possent Æthiopes, ex quorum societate cum Indis non possunt ea damna timeri, quæ Reges nostri cauenda penitus censuerunt; & tunc contingent, cùm extra vrbes talis concursus habetur; & coguntur præfati intra eosdem parietes diutiùs commorari. Et arbitrium hoc circa officinarum talium permissionem aliqui rerum Indicarum experientissimi vti commodissimum comprobarunt, super quo & scripta longiuscula prodierunt. Neque obiiciat quispiam visitatione frequenti inconuenientia dicta offi
cinarum huiusmodi posse vitari; hoc enim facilè dicitur sed non facilè adimpletur, sicut alia, quæ pro subleuandis Indis à Regibus nostris sanctissimè nouimus constituta. Circa quæ Dom. Solorzanus cùm multa dicat & piè, & eruditè suprà | Cap. 10. & in Politica Cap. 12. cum Regiarum schedularum inobseruantiâ concludit. Dum ergo permissio præualet, ad conscientiæ tribunal caussa est ista penitus reuocanda. Non probat
Quid de pueris.
ille pueros decennio maiores ad labores textrinæ distribui. Sed cum id ordinationes regni permittunt, circa hoc velle scrupulum iniicere, est voces, vt dicitur, fundere in deserto.
134
*Dico sexto, Distributio Indorum, vt
priuatis seruiant, in domesticis ministeriis debet penitus prohiberi. Sic factum à Regibus nostris, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 1. Cap. 2. & in Politica Lib. 2. Cap. 3. & quia strictæ circa hoc prohibitiones nondum fuerant exactæ executioni mandatæ, hoc ipso tempore, quo hæc scribo, executio à Rege nostro efficaciter intimata, pro quâ Excellentissimi Comitis Albæ de Aliste Peruuiani Proregis cura peruigilat, &, vt credo, negotium hoc feliciter absoluetur.
135
*Occurrebat autem circa hoc, stante di
stributione præfatâ, quæ & forsan alicubi perseuerat; quotidiana quæstio, an scilicet Indi possint ministerium dictum pretio redimere, quæ & pro huiusmodi aliis potest deseruire. Et posse quidem Indos ipsos dubitari nequit: quiuis enim suam potest redimere vexationem: quod videtur etiam verosimile ex parte eorum, ad quos seruitij vtilitas pertinebit. Illud tamen difficile, an supra pretium ab ipso, cui ministerium exhibetur, pro eôdem assignatum, recipi aliquid possit. Et vsus affirmantem partem approbauit, quia si ministerium tale à voluntario sit famulo, loco obligati, exhibendum, pluris profectò constabit, & ita qui seruitium suum pretio redimit, hos debet maiores sumptus compensare. E.Exempli g.gratia, Indus lignationi pro coquinæ commodo destinatur, vt quotidie fascem lignorum adducat, qui in vrbe sex aut octo regalibus venditur. Qui ergo vult laborem redimere, totidem exhibet, vnde dierum continuatione nimis quantùm redemptionis pretium excrescit; cùm tamen ipse pro labore duos tantùm regales accipiat.
136
*In quo tamen manifesta iniustitia deprehenditur: Nam si labor seruientis huius tan
tum valet quantum soluit: ergo pretium eidem assignatum, cùm personaliter seruit, duorum scilicet, & vnius aliquando regalis, iniustum est, cùm infra dimidium sit: neque quisquam potest pretij diminutionem stabilire, quod commune est, in pauperum ac miserorum præiudicium, vt est doctrina communis.
137
*Prætereà. Demus Indum istum, si
non seruiat, in conscientiâ teneri compensationem laboris offerre. Tunc certè non aliam quàm duorum regalium, quibus eius labor æstimatur; licet aliàs labor dictus maioris esset pretij apud herum; quia illud debet quasi per accidens reputari. Quemadmodum si Indus sit ad auri vel argenti effossionem obligatus, & die aliquo laborare desinat, non debet Mineræ domino tantùm auri aut argenti reddere, quantùm, si laborasset, eruisset, sed quantùm labor eius æstimatur: si ponamus inquam ad id in conscientiâ obligari. Et idem est de laborantibus in expiscatione margaritarum. Pretium enim rerum non pendet ex alicuius commodo, sed ex communi æstimatione, vt benè P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 67. & 76. ex quo Caramuel sic scribit
Caramuel.
in Theologia morali num. 477. Pictor vili pretio pigmenta emit, quæ scit sua arte ita attemperanda, vt oculis gratißimis magno pretio vendantur. Et hoc tuta conscientia in omnium opinione. Sic ille. Videndus etiam Cardinalis Lugo Disput. 26. de Iustitia num. 44. & P. Bauny de Contractibus Lib. 1. Quæst. 8. Sicut ergo in conscientiâ talis non teneretur soluere, nisi quantùm labori eius est pretium assignatum; ita neque cùm redimit, plus debetur, ac proinde nequit cogi totum commodum exæquare. Et quidem cùm exiguum est laboris
Legistatorum circa hoc mens.
pretium à legislatoribus designatum, non est credibile existimasse illos, voluntariè laborantes adeò superius pretium laboris accipere: talis enim inæqualitas iustitiæ contraria est, & eo ipso quòd quis inuitus seruiat, maius debet pretium laboris habere, quia labor voluntarius, sicut & merces, vilescit. Voluerunt ergo ciuium necessitati succurrere, vt essent opportuni ac necessarij seruientes iis, quibus deesse voluntarij poterant, cùm Indi ad seruiendum proni non sint, vacationem à curis & laboribus magnis tunc opibus præferentes: modò enim quamplures sunt, quos lenocinium mercedis, sicut & negotiationis inuitat, vt lautiùs comedant, & elegantiùs vestiantur. Quod autem de domesticis seruientibus diximus quoad pretij taxationem, de iis pariter, qui in Mineris laborant, dictum accipiatur.
§. IV.

§. IV.

Assertio Septima circa Cocam, & notanda quædam circa illam.
138
*COca notissimum est folium in regio
Coca quid sit.
nibus istis arbusculæ feruidioris soli, quæ miras dicitur habere virtutes, de quibus præsertim P. Eusebius Nieremberg Lib. 12. naturalis historiæ Cap. 25. & alij, quos adducit Dom. Solorzanus suprà Lib. 1. Cap. 8. & in Politicâ suprà Cap. 10. Ex eo præsertim in æstimatione apud Indos, quia commanso & succo hausto, vires augere dicitur, & ad tolerandam inediam & sitim, valde efficacem experiuntur. Vnde qui in Mineris laborant, eâ præsertim vtuntur, & ita quæstum magnum Cocicesorum dominis præstat & in eo versatis commercio, ad Minerarum loca, & Potosinas præsertim exportata. P. Sacchinus Lib. 2. historiæ Societatis num. 147. sic de illa: Coca maximam Peruiæ mercaturam con
P. Sacchinus.
tinet. Ea est herba pusilla, saligno folio similis, tam perditè indigenis in amoribus, vt non nisi in ore ferant, ac sese si opus sit, venditis parent. Sic ille. Circa quam
139
*Dico septimò. Non licet Indos ad
huius plantæ culturam distribui. Sic Dom. Solorzanus suprà & Regum nostrorum prouida dispositio id seuerè prohibentium. Ratio est, Quia bonum publicum talem coactum laborem non requirit, sine huius enim folij copiâ labor quicumque Indorum consistere potest, ex iis, qui cum moderatione possunt iniungi Christianâ: vires enim alimenta consiliant, quorum abundantia suppetit: vnde videmus Indos conti|nuè laborantes, etiam vbi folij istius copia est nulla, communibus alimentis vegetatos.
140
*Prætereà. In culturâ dictâ multa ad
Multa culturæ incommoda.
miscentur incommoda. In primis enim solum, quod plantæ istæ requirunt, & aër congenius, ob feruorem nimium, Indorum est valde exitiale saluti. Deinde, multas à dominis prædiorum huiusmodi patiuntur iniurias, dum acerbè vexantur, & in conualle illud lacrymarum deducti, ægerrimè permittuntur exire. Item, quæ ad fidem & Christianos mores spectant, pessimè dispensantur: vix enim est Sacerdos, qui apud eos velit diutiùs commorari. Quod quidem in præcipuâ culturæ huiusce prouinciâ ita accidere fideli relatione perdidici: de quo & P. Sacchi
P. Sacchinus.
nus Lib. 2. citato num. 301. ita scribit: Sunt ea iuga propter asperitatem in hospitalia, & conualles proximæ propter aëris inclementiam, & incubantis caloris vim, valetudini pernitiosæ. Tamen quia nihil imperuium, nihil formidolosum auro est, cùm Coca ibi proueniat, cuius quæstiosißimum commercium in Peruuiâ est, valde ab externis & indigenis celebrantur. Ceterùm quia non tam multos diuina quàm humana inuitant lucra, inopiâ Sacerdotum numquàm ferè Diuinis de rebus ibi sermo auditur. &c.
141
*Tandem, folia dicta ad superstitiones
Ad diaboli cultum adhibetur.
& Idolorum sacrificia ab Indis frequenter assumuntur; & diabolo per eam culto sic procul dubio agente, abusus illa sumendi ad Hispanos, fęminasfæminas præsertim, est infeliciter peruagatus, malorum complurium origo detestabilis comperitur, vt opus fuerit Inquisitorum censuram nonnullos in hac parte reos iudicialiter experiri.
142
*Neque obiiciant Ecclesiastici ex cul
turâ huiusmodi decimas non parùm augeri, & ita promouendam illam Indorum distributione. Huic enim obiectioni Canonicum Ius ex directo se opponit, dum in Regula 48. sic habet in 6. Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuriâ, vel iacturâ. Accedit in Consilio Limensi 2. Anni
Regula, Locupletari.
1567. Parte 1. Can. 124. Patres contra vsum talem insurgere, & Gubernatores hortari vt Indos ab isto labore submoueant, vel saltem ad illum nulla ratione compellant. Reddunt autem rationem his verbis: Quia Coca res est sine vtilitate,
Concilium 2. Limense.
& valde apta ad abusum & superstitiones Indorum: ex cuius comestione paruum habent fructum, & multos ex culturâ labores, illiusque occasione multos periisse, & etiam nunc perire. Sic illi. Quod ergo sic visum est Peruuianæ Ecclesiæ Primoribus, non debent alij, in eorum suffecti locum, minùs conueniens æstimare. Et si illi quidquid futurum commodi in huiusmodi commercio posthabendum censuerunt, idem etiam successores bono spiritu ductos conuenit posthabere.
143
*Sed quæstio hîc ex dictis oboritur.
Coca an licitè vendi possit.
Cùm enim dictum sit Cocâ quamplures abuti, & ad superstitiones, aliaq́ue grauia facinora eamdem assumi, non videtur licite vendi posse, ne sic vendens alterius peccato communicet, sitque illius caussa, & consimili reatu teneatur. Quæ difficultas per ea videtur expedienda principia, quæ circa rerum indifferentium venditionem apud Doctores occurrunt, vt aduertit Ferdinandus Zurita in Enchiridio Quæstionum Indicarum
Quæst. 30. Proposit. 3. Et communis resolutio est affirmatiua; quando tamen, licet indifferentes sint, non creduntur hîc & nunc ad prauum vsum comparari: aut talis sunt generis, quòd regulariter loquendo ad prauum vsum applicentur: tunc enim, nisi grauis subsit caussa, vendi nequeunt. Circa quod tanta est in Auctoribus varietas, tot exceptiones, aut ampliationes, vt vix quidquam iuxta illos firmum statui possit, quod scilicet aduersantes se non habere possit gloriari. Pro quo præsertim videri possunt Societatis Auctores, de Charitate vti & de scandalo disserentes, & etiam de Contractibus, qui sunt sanè permulti, & prætereà alij, de quorum placitis agit Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 41. Parte 3 Tract. 5. Resolut. 36. & Tract. 6. Resolut. 44. Parte 4. Tract. 3. Resolut. 60. Parte 5. Tract. 7. Resolut. 36. & seqq. & in Additionibus ad Tractatum citatum.
144
*Potest ergo Coca vendi, cùm res in
differens sit, & ita vsu receptum, in publicis enim tabernis exponitur. Quod ex multorum doctrinâ deducit Dom. Solorzanus suprà n. 17. & seqq. & in Politicâ pag. 117. & Ferdinandum Zuritam specialiter adducit num. 20. vt omnimodum Assertorem: cùm tamen ille solùm dicat sæpissimè licitam esse venditionem, non tamen semper. Iuuant autem pro eôdem, quæ habet Quæst. 39. circa tributum in deorum cultum verosimiliter expendendum. Et de venditione, cùm Indi emunt, nullus esse scrupulus debet, quia illi ipsâ ad bonum naturæ frequenter vtuntur. Quod & respectu aliorum dicendum; etiamsi suspicio sit ad vsum non bonum assumi: quando illa, vt diximus, publicè exposita est: si enim negetur, frequentium erit dissidiorum occasio, & ita rationabilis est caussa non negandi, quam sufficere ad hoc multi, ex citatis, Scriptores tradunt. Si autem non sit publicè exposita, & ne
gari sine mendacio, ac iurgiorum caussâ possit: si videlicet qui vult emere, nesciat à tabernario haberi illam in secretiori tabernæ parte; videtur dicendum juxta communiter receptam doctrinam, non posse vendi prauè vsuro, aut de quo est verisimilis conjectura. Iam enim hic alieno peccato sine momenti aliqualis necessitate communicat.
145
*Vbi duplex esse euasio potest. Prima,
Euasio duplex.
volentem emere jam esse ad peccatum à se ipso determinatum, & ita non esse locum cooperationi: quia juxta communem & receptissimam sententiam, actus externus non addit nouam malitiam interno. Secunda, eum, qui ab hoc non emerit, empturum ab alio, & ita negatione non euitari peccatum. Propter quam rationem aliqui sic opinantur, sed non benè.
146
*Et quoad Primam, quæ est Emma
nuelis Roderici Tomo 1. Summæ Cap. 23. num. 8. Ledesmæ in Summa Tomo 2. Tract. 27. Cap. 2. Dub. 4. Pro quâ & Diana Parte 11. Tract. 5. Resolut. 50. adducit P. Ferrantinum id admittentem in vendente cœnam volenti frangere jejunium, aut etiam Idolum sacrificaturo, vel amasiæ imaginem picturo: stat omnium consensus, teste Lorcâ 2. 2. quæst. 10. art. 9. num. 5. dicentium nefas esse vendere ea, quæ per se ad infidelitatem conferunt, neque alium vsum habent, vt vestes Sacerdotales, Idola, eorum templa, Synagogas, & similia, quia hoc est prauis actioni|bus cooperari. Atqui juxta doctrinam dictam hæc essent licita, quia ea ementes jam sunt ad prauos actus à seipsis determinati, quia nullam malitiam inter nis addunt. Deinde, hic & nunc iste peccat: ergo & præbens peccati materiam hic & nunc etiam peccat. Item, sequeretur posse aliquem juuare alium ad occisionem alterius, quod dici vllo pacto nequit. Patet Sequela. Nam potest iste sibi verosimiliter persuadere, si ipse non juuet, alios, qui juuent, futuros ad quod à seipsis jam determinati sint. Licèt ergo
actus externus aliam malitiam non addat interno; in eius tamen doctrinæ applicatione error apertus committitur: quando enim quis post voluntatem, quam habet, occidendo aliquem, & sic de aliis, hic & nunc in actum homicidij prorumpit, alius est internus actus, quo hic & nunc se ad occisionem applicat, & ad illum adiuuat, qui ad externum cooperatur: non enim vellet hic & nunc occidere, nisi haberet adiutorem. Malè ergo doctrina illa de malitiâ non distinctâ actûs externi applicatur. Videatur casus similis apud P. Arriagam Tomo 5. Disput. 49. num. 66. qui & nobiscum sentit. num. sequenti.
147
*Quoad Secundam autem insurgit P.
Suarez Disput. 10. de Charitate Sect. 3. num. 2. P. Palaus Tomo 1. Tract. 6. Disput. 6. Puncto 10. num. 40. & alij, contra nonnullos, ex quibus est P. Thomas Sancius Lib. 1. Operis moralis Cap. 7. num. 16. & alios, quos adducit Pharaonius Tract. 1. Seßione 11. Casu 18. & Diana citato Tract. 7. Resolut. 38. vbi cum illis ait tantùm esse culpam venialem, alio peccante mortaliter: quod equidem parùm Theologicè dictum videtur: Nam aut mortale
propter cooperationem ad mortale esse debet, aut nullum, eò quòd reuerà cooperatio non sit, quandoquidem etiam, tali actione non stante; non desineret peccatum perpetrari. Quâ consideratione posset sic materiam ministrans se tueri. Esse autem mortale probatur communiter, quia quòd futurus sit alius venditor, est per accidens, & qui nunc vult emere, me negante, potest mutare voluntatem. Ad quæ dici potest, attentis
circumstantiis posse certum esse moraliter venditorem de vtrôque, & ita hîc & nunc non esse per accidens id, quod dicitur, sed voluntatem ementis esse talem, vt sit cum aliorum cooperatione infallibilitate morali connexa. Quod si contingat desistere, id potiùs per accidens dici poterit accidisse.
148
*Probo ergo. Quia moralis illa certitudo
Validiores aliæ pronunturproponuntur.
futuri peccati, non tollit obligationem non cooperandi ad illud: ergo propter illam immeritò negatur esse mortalem. Assumptum ostendo. Nam in ipso determinato ad peccandum, stante tali determinatione, est obligatio non exequendi illam: ergo etiam in aliis cognitio determinationis non tollit obligationem. Deinde, ratione nuper adductâ: quia iste hîc & nũcnunc mortaliter peccat: ergo & mortaliter pecccat etiam hîc & nunc peccato cooperans. PrętereàPræterea. Iste petens materiāmateriam peccati peccat mortaliter: ergo & illam præbens. ConsequentiāConsequentiam ostendo: nam si non peccaret materiāmateriam prębenspræbens, neque ille peccaret, qui eam postularet: quod enim dari sine peccato potest, sine peccato etiam peti ab eo potest. Tandem. Ego non pecco dum vendo, quia vendet alius. Tunc sic. Ille alius peccabitnè, an non? Peccabit certè; & ita videntur Auctores aduersi supponere. Atqui non aliâ ratione peccabit, nisi quia cooperabitur peccato istius: ergo & ego ob eamdem rationem. Quin etiam, quòd ex eo fiet non solum me posse vendere, sed etiam teneri, quia alterius peccatum debeo charitatis lege vitare. Ex quo manifestè sequitur contra Dianam
Circa veniale recurritur.
nec peccatum veniale in eo interuenire, quia nullus ad peccandũpeccandum etiam venialiter potest obligari, etiamsi per illud alterius sit crimen quantumuis immane vitandum: quod tamen in casûs contingentiâ numquàm occurret: peccatum enim ad nihil honestum est vtile, cùm bonum non sit.
§. V.

§. V.

Circa nonnnullos alios Indorum labores extrema Resolutio.
149
*DIco octauò, pro cōstructioneconstructione Ecclesia
rum licitè possunt Indi compelli, justâ mercede signatâ sic Dom. Solorzanus suprà Lib. 1. Cap. 6. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 8. Constat ex dictis §. 1. Quia inter bona publica hoc locum debet habere præcipuum, cùm humanis debeant anteferri Diuina. Et in primis ad constructionem Ecclesiarum in propriis eorum oppidis, id est maximè conueniens, vt Indi rerum diuinarum singularem possint formare conceptum: sunt enim eâ indole, vt externis hisce mirificè afficiantur, & vbi squallida & inamęnainamoena sunt, eorum corda sordibus talibus hærescere videantur. Deinde, in Ecclesiis Cathedralibus idem congruit, in quibus non solùm decentia, sed quædam debet spectari majestas; tum ob earum præstantiam inter ceteras, tum ad excitandos Indorum spiritus, vt dudum dicebamus: tum denique vt obligati ad diuina officia in illis quotidie peragenda, id possint cum voluptate aliquâ etiam sensibili peragere, & non solùm corda, sed etiam caro, in Deum viuum exultare.
150
*Dico nonò. Pro ædificiis profanis
idem stare potest, si publicępublicæ vtilitatis sint, & non priuatorum, neque alij suppetant, quibus fabrica possit promoueri. Ratio petenda ex dictis §. 1. & ex similitudine aliorum, de quibus §. 2. Quod autem de priuatorum ædificiis dictum, non debet in casu extraordinario intelligi, vt ruinæ publicæ ob terræ motus, quales visæ non semel, & hoc ipso anno 1657. Ciuitate Purèn, seu CōceptionisConceptionis, in Chilensi regno, solo penitus coęquatâcoaequatâ,
Ciuitatis Purensis euersio.
vno perstante templo & domo Societatis nostræ, & vix quopiam domicilio alio ruinam minitante: tunc enim bonum publicum id videtur postulare. Iustâ tamen, vt dictum sæpiùs, & Regiis inculcatur in schedulis, solutâ mercede; quam expediet à Magistratibus pro Indis, & operariis aliis, attentâ conside ratione taxari, si non vsus ipse induxerit moderatam.
151
*An autem maior esse debeat, quàm a
liorum temporum, dubitari meritò potest; quia raritas pretium auget, iuxta commune Doctorum effatum, & in his occasionibus difficiliùs inueniuntur operarij ob multitudinem operarum. Aliunde autem inhumanum, & à charitate | Christianâ videtur extraneum, communi ex infelicitate ditescere, & sic eam reddere duriorem. Sed certè inhumanum non esse receptissimus
Posse maiorem exigi.
vsus ostendit: sterilitas enim, quæ etiam infelicitatis est genus, & calamitates aliæ pretium augent rerum multarum. Et licèt prouidere Magistratus debeant, ne in illis pretia rerum exorbitent; ita tamen taxare debent vt maiora sint folitis. Vnde non solùm maius illud pretium contra justitiam non est, sed neque contra charita
tem; quia charitati non opponitur ordinata rerum dispositio, juxta quam rerum pretia pro diuersitate temporum debent variari. Aliàs Magistratus, qui calamitatis tempore pretia rerum augent, contra charitatem peccarent, quod dici nequit. Et qui tunc etiam summo vendit pretio, similiter contra charitatem delinquet, immò & qui medio, cùm posset infimo: per quod calamitas tolerabilis redderetur. Præterquàm quòd eo tempore quiuis meritò sibi consulit, quia & ipse vendens, quæ necessaria sunt etiam cariùs emit, & cùm nesciat quem exitum res habituræ sint, culpandus non est, si de necessariis sibi studeat prouidere: potest ergo operas suas cariùs ali
quantò vendere: sicut & vendi etiam cariùs possunt, quæ magis tunc necessaria occurrunt, vt sunt ea, quæ pro ædificiis requiruntur; hoc enim & rationes adductæ ostendunt, & Doctores tradunt, cùm de pretio agunt, quod ex emptorum crescit multitudine & necessitate maiori. Propemodum enim donare videtur, qui vendit rogatus, vt
Cassiodor.
Cassiodorus ait lib. 4. 5. Pro quo videri Auctores Societatis possunt, qui de contractibus scribunt, & qui ex iis inter Recentiores id eleganter expromit P. Bauny lib. 1. tr. 2. q. 8. & 9. videndus item quæst. 1. & qui alios voluerit, videat in primis P. Molinam disput. 348. & P. Lessium lib. 2. cap. 21. dub. 2.
152
*Dico decimò, & vltimò, Indi meritò
compelli possunt ad commercium litterarum. Constat ex dictis, quia labor hic vtilissimus est Reipublicæ. Licèt autem per alios præstari possit, vt in hoc regno circa vias præcipuas factum, magno communicationis breuioris commodo, quod prouidæ dispositioni Excellentissimi Marchionis de Mancera meritissimi Proregis, sicut & alia boni publici emolumenta, debetur: non tamen ad omnes potest vias extendi, vnde pro illis Indorum subsidium adhibetur. Immò & ad alias suo labore coadiuuant successione frequenti, vt breuis sit labor. In istâ tamen breuitate nimiùm possunt fatigari, dum pedites præeunt tabellarium equitantem incitato cursu, vt & ipsi ferè currentes ire cogantur. Circa quod Regiam prouidentiam & pietatem extendi æquitas postulat, & vt labori huiusmodi competens stipendium
De eorum stipendio.
accedat. Et cùm litterarum transmissio satis quæstuosa sit, magno pro illâ pretio designato, sicque ingentes per annum redditus tabellario supremo proueniant: contra æquitatem est strenuos eo in negotio ministros minimâ portione dimittere, & luxum ac splendorem superuacuum foueri sanguine pusillorum. Vltra omnes crudelitates est diuitem velle fieri de exiguitate mendici. Amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia.
Cassiodor.
Cassiodorus lib. 12. 13.
§. VI.

§. VI.

Additio circa genus quoddam seruitij Indorum, ab eorum originem trahentis voluntate.
153
*SVnt apud Occidentales nostros, qui di
Ianacona qui sint.
cuntur Ianaconæ, quæ vox Seruitores sonat, & ad varia laborum applicantur genera, jam pridem Hispanorum domestici, patrio relicto solo, aut domesticorum filii, & vernaculi; in quorum domibus ac prædiis vxores ducentes, & quandoque terras sibi colendas accipientes, videntur de illorum facti jure, quod & iidem ita contendunt, vt non liceat prædictis quò voluerint commigrare. De quibus eruditè tractat Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. cap. 3. & in Politicâ lib. 2. cap. 4. & resoluit contra aliquos iniquum esse eos ita tenere, vt aliò migrandi non habeant fa
cultatem. Quod quidem à Regibus nostris ita constitutum: sed quia mandatorum talium executio aliquibus visa est obnoxia periculis, supersederi jussum, donec magis expediens aliud jubeatur. De quo & D. Gaspar de Escalona in Gazophylatio Peruuiano lib. 2. Parte 2. cap. 19. num. 7. Si ergo alicubi viget adhuc oppressa libertas, permissioni Regum nostrorum, non mandato tribuendum. Et esse quidem iniquum ex dictis constat, quia Indi non sunt minùs quàm alii liberi, vt Reges iidem piissimi, iuxta Apostolicæ Sedis constitutiones, frequentissimè clamitant, de quo cap. 11. ergo nequeunt vt serui in domibus aut prædiis detineri.
154
*Dici potest eos se in hanc necessitatem
voluntariè coniecisse, volentes quibusdam cum conditionibus perpetuò seruire. Sed hoc est leue, vt benè ostendit Dom. Solorzanus suprà. Id ego addiderim, contractum dictum à lege penitus reprobatum & nullum habitum, vt patet ex rescriptis Regiis ab eôdem adductis, quibus Indi in suâ iubentur libertate constitui. Prætereà. Vt demus Indos sic potuisse libertati suæ præiudicium inferre, at filiorum libertati minimè officere potuerunt. Cùm ergo non solùm circa parentes, sed etiam circa filios, & vniuersam progeniem, qui contrà agunt, ius esse contendant, non est voluntarium fundamentum seruitutis, quod originalis peccati similitudine volunt sine termino propagari.
155
*Sed dubium hoc loco non prætereun
dum occurrit, an scilicet grauiter peccent cum eo onere Ianaconas retinentes. Ad quod respondeo posse excusari bonâ fide, & bona fides potest facilè ex vsu præsumi: quæ si adsit, & sit verosimilis suspicio monitionem de iniustâ retentione non habituram effectum, id dicendum quod de
seruitio personali num. 124. Bona autem fides ex eo fundari potest, quòd retentionis iniustitia, & Regiæ prohibitiones ignorentur. Sed esse etiam aliunde potest, quia licet Regiæ prohibitiones innotescant, potest quis communem sententiam allegare, legem scilicet non receptam à populo, non esse obligatoriam, & insuper justitiam retentionis saltem esse probabilem: illam enim defendunt Malienzus, Besaranus, Agia, & | quod plus est, erga Indos beneuolentissimè affe
ctus P. Acosta lib. 3. de procurandâ Indorum salute cap. 17. quorum fundamenta, adiectis aliis, adducit Dom. Solorzanus, qui num. 45. & in Politicâ pag. 80. §. Però cumque, ea non inepta esse pronuntiat: addens quòd si hic articulus in discepta
tionem permitteretur adduci, ipse indubitanter consuleret, vt vbi sine magno Reipublicæ incommodo fieri possit, cessare tale seruitium juberetur. Quod quidem & ego omnino sic faciendum existimo; & rationes, quæ olim executioni obstare visæ sunt, jam non subsistere: vt meritò debeat sanctè, & ex justitiæ præscripto dispositum, ad executionem perduci, sicut alia quæ pro Indorum beneficio videmus præcipi & pariter stabiliri. Dum autem id non fit, opinioni dictæ sua sit auctoritas, neque rationibus, neque exemplis, neque Doctorum patrocinio penitus destitutæ. Et nos ad alia transitum faciamus.
Loading...