CAPVT V.

CAPVT V.

An Priuilegia vni Prouinciæ Indiarum concessa, aliis etiam Prouinciis concedantur.
DIstinguenda circa hoc sunt priuilegia Indis concessa, in quorum exercitio nullus alius interuenit; & quæ ita pro illis conceduntur; vt ministerio aliorum eisdem applicentur, iuxta dicta Cap. 1. est enim circa illa non eadem ratio, quamuis fortè ob aliquam aliam possit extensio esse vtrisque communis. Pro illis ergo
112
*Dico primò. Priuilegia concessa ali
cui Indiarum Prouinciæ, in quorum exercitio nullus alius interuenit, non sunt alijs Prouinciis communia. Videtur ex mente omnium esse Doctorum, iuxta quos priuilegium personale non extenditur de personâ ad personam: quod habetur in Cap. Priuilegium, de Regulis Iuris in 6. vbi sic dicitur: Priuilegium personale personam sequitur, & extinguitur cum persona. Sicut autem
persona priuilegiata se habet in ordine ad personam, ita & Communitas ad Communitatem, juxta communem Doctorum sensum. Vnde communiter etiam tenent Religionem, quæ non habet priuilegium communicationis, non posse priuilegiis alterius frui, etiamsi in illâ caussâ similis videatur. Pro quo videndi P. Suarez Lib. 8. de Legibus, Cap. 28. num. 13. P. Salas Disput. 20. num. 93. P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 4. Puncto 17. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 3. Puncto 7. §. 1. num. 15. & §. 2. num. 11. & 12. & Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. Quæst. 7. artic. 2. qui alios adducunt. Vbi dici nequit caussam religio
nis in casu nostro verti, quia etiam in communicatione dictâ inter Religiones ratio ista valeret; cùm tamen inualidam videamus, eò quòd in causâ qualibet verbis sit priuilegij standum, vt sacri Canones clamant, & præsertim Cap. Porrò, de Priuilegij, cuius tenor datur suprà, sed non o
Cap. Porrò de Priuileg.
mittendum illud: Sic enim eos volumus priuilegiorum suorum seruare tenorem, quod eorum metas transgredi minimè videantur. Sic Alexander Tertius.
113
*Deinde arguo ex stylo & mente Pon
tificum, qui circa hoc varias solent limitationes adiicere locis temporis, & personarum, quæ quidem nullius essent effectus, quandoquidem omnimoda facienda est iuxta eorum mentem extensio: omnis enim priuilegiorum vis ab eorum voluntate dependet, à quo & descendit: ergo cùm sciant caussam fidei & religionis agi, & alioqui etiam piam, quia miserabilium personarum, sciantq́ue pariter eorum priuilegia penitus extendenda, inutiliter limitationes multiplicant: quod cùm minimè dicendum sit, consequenter est asserendum extensionem talem contra eorum esse voluntatem. Vbi specialiter vrgeri potest ex eo
quòd de tempore dictum est: nam priuilegium etiam respectu caussæ piæ, & omnino fauorabile, nequit vltra tempus, pro quo est concessum, extendi, vt omnes admittunt; licèt circa aliqua|lem extensionem fieri interpretatio possit, quando eam concessionis verba patiuntur; vt circa computationem diximus, num. 52. & seqq. quod etiam circa locum admittendum. Atqui si circa locum extensio verbis non comprehensa liceret, circa tempus idem esset asserendum, quia vnius maior ratio quàm alterius non est, & summa est ratio, quæ pro religione facit, & pietati omnino fauendum est. Quod si Textus adductus obiiciatur de priuilegio personali, quod cum personâ extinguitur: responderi potest de eo, quod personale non est, sed commune, aliam esse rationem. Et prætereà ibi non esse sermonem de priuilegio ob fauorem fidei aut pietatis concesso. Et ex eo quòd de priuilegio personali admittitur, argui etiam euidenter potest: nam illud non
extenditur de personâ ad personam, nisi fortè ratione coniunctionis specialis aliquorum cum identitate rationis: vt de priuilegio concesso patri, quod ad filium, in quo est eadem ratio, debeat extendi, affirmat Emmanuel Rodericus, à P. Suario adductus suprà. Sed errante nescio per quem citatione. Pro quo & nos alios adduximus in Epithalamio numer. 218. Id autem ad præsentem caussam non facit, vbi generaliùs loquimur, & casus, in quo sumus, eam non habet personarum coniunctionem, & ita secundùm receptam communiter doctrinam. Iam vrgeo. Priuilegium dictum non extenditur de personâ ad personam, etiam stante caussâ pietatis & religionis, quia vni est tantùm personæ concessum; & priuilegium, non iuxta rationem, sed iuxta concedentis voluntatem regulandum: ergo & pluribus concessum personis non debet vltra illas extendi. Patet Consequentia ab euidenti paritate. Quòd si in isto extensio admittitur, non est cur in illo non debeat admitti: Iura enim de illis pariter determinant sine vmbra discriminis alicuius. Tenet apertè P. Escobar de Mendoza Tomo 1. lib. 6. n. 82. & 132.
114
*Dico secundò. Pro casu aliquo vrgen
tis necessitatis posset extensio aliqualis admitti. Id probo: nam licet resolutio præcedens videatur certa, non tamen oppositum improbabile prorsus apparet, ob auctoritatem Doctorum, qui extensionem talem fieri posse defendunt, vt videri potest apud P. Suarium num. 12. & quod maioris momenti est, ob declarationem & concessionem Gregorij XIII. quæ habetur in Compendio Indico Societatis, verb. Gratiarum Communicatio, §. 1. vbi sic dicitur: Omnia priuilegia, facultates, & gratiæ, quæ Occidentali Indiæ & Orienta
li concessa sunt, & in posterum concedentur, ita in vicem communicantur, vt singuli earumdem Indiarum; & Nouæ-Hispaniæ Societatis Religiosi, illis omnibus æquè principaliter in omnibus, & per omnia gaudeant: illisque vti poßint perinde ac illa omnia vtriusque Indiæ ac Nouæ-Hispaniæ Religiosis prædictis specialiter ac nominatim conceßa fuissent. Gregor. XIII. die 10. Februarij, Ann. 1579. &c. Iuxta quæ, licèt concessio ad Religiosos dirigatur, satis tamen Pontificis mens videtur esse testata, vt priuilegia quæ Orientali & Occidentali Indiæ singillatim ac diuisim concessa sunt, communia vtrique habeantur: nam priuilegia non tam Religiosis, quàm Indiis ipsis conceduntur, vt ex tenore concessionis constat, verbis illis: Quæ Occidentali Indiæ, & Orientali concessa sunt, & in posterùm concedẽturconcedentur. Licèt Pontifex etiam non de concessis specialibus Pro
uinciis, aut Communitatibus, sed de concessis generaliùs videatur loqui, toti scilicet occidentali, aut orientali: nam indefinita locutio eum videtur habere sensum: sine improprietate tamen aut violentiâ potest sensus minùs vniuersalis sustineri: nam quod concessum est parti alicuius Communitatis, dummodo pars sit, quæ Communitatem etiam partialem efficiat, dici potest Communitati concessum. Sic enim in Compendiis Religionum omnium occurrit, in quibus priuilegia recensentur, & absolutè dicuntur Religioni concessa, licèt multa eorum ad aliquos tantùm spectent, vt ad Prælatos, Confessarios, Magistros, &c. Quod specialiter in Compendiis Generali & Indico Societatis est videre, in quibus passim occurrit: Per priuilegium concessum Benedictinis, Cisterciensibus, Prædicatoribus, Minoribus, Augustinianis, &c. cùm tamen illa ad omnes non pertineant. Sic tamen in Cap. In his, quæ, de Priuilegiis, loquitur Honorius Tertius verbis
illis: Cùm Fratribus Prædicatoribus & Minoribus duxerimus indulgendum, vt vbicumque fuerint, sine Parochialis juris præiudicio, cum altari valeant viaticũviaticum celebrare, &c. Vbi quod aliquibus tantùm conuenire potest, Fratribus dicitur generaliter indultum. Iuxta hæc ergo ampliatio priuilegij, de quo agimus, poterit aliquando, necessitate vrgente, cui par est magna vtilitas, exerceri.
115
*Dico tertiò. Si priuilegia talia sint, vt
Ministris etiam concedantur, quatenus per eorum ininisteria beneficium concessionis obtinetur, & Ministri nullum aliàs speciale priuilegium habeant, idem est, quod in vtraque diximus resolutione, dicendum. Id constat; quia cùm nullum aliàs Ministrorum priuilegium sit, ad Indorum commodum tota concessio reuocatur: etsi respectus aliquis Ministrorum habitus, nihil ampliùs fauoris inde resultat, quàm id, quod materia ipsa secum importat, ob illius pietatem, & ita eadem regulâ mensurandum.
116
*Dico quartò. Religiosi communica
tionem priuilegiorum habentes, maius habent fundamentum ad prædictam ampliationem. Probatur ex amplissima concessione Leonis X. pro Mendicantibus, de quâ Emmanuel Rodericus Tomo 3. qq. regul. q. 1. art. 1. in quâ sic habet: Priuilegia, indultæ, qualiacumque illa essent, siue in genere,
Leonis X. concessio.
siue in specie concessa fuerint, aut in posterùm concedentur, illa omnia, & singula illis Ordinibus, Ecclesijs, Oratorijs, de Fratribus priuatis ad priuatos, & de Festiuitatibus ad Festiuitates, &c. Iulius Secundus in
Alia Iulij II.
Bullâ apud eumdem Tomo 1. quæst. 55. artic. 20. sic ait: & quod de Prælatis ad Prælatos dictum est, ita de Congregationibus vnius Ordinis, de Fratribus priuatis ad priuatos, & de Festiuitatibus ad Festiuitates, &c. Pius quartus Ordini S. Hieronymi similem gratiam attribuit, vt scilicet in genere, vel in specie
Pij IV. aliæ.
concessa, ad omnia & singula Monasteria Ordinis, tam virorum, quàm mulierum, quibus in specie concessa non sunt, & in quibus aliæ caussæ conceßionis suberant, pariformiter vti poßint. De quo citatus Auctor Artic. 9. Sic sunt aliæ concessiones: & hanc vltimam etiam à Pio V. factam, Collector priuilegiorum
A Pio V. roborata,
prædicti Ordinis aduertit, qui concessionis à Prædecessore factæ Litteras expediuit. Iuxta hæc | ergo sine scrupulo videtur posse in hac parte procedi, vt quæ in vnâ Indiarum Prouinciâ licent, in alia etiam licita censeantur. An autem quæ in Indiis per priuilegia fieri possunt, extra illas fieri queant, alterius est considerationis, de quo statim. Illud certius, ea quæ ratione communicationis in Europa licent, in Indiis pariter licere, quia Indiarum Prouinciæ omnium maximè priuilegiatæ sunt ob fauorem fidei, & rationes alias, de quibus non semel dictum. Et quidem eorum Pontificum tempore, qui extensionem prædictam concesserunt, detectæ iam Indiæ fuerant, vt de illis etiam cogitasse indubitanter affirmare debeamus; pro quo iam alia.
Loading...