SECTIO XXXII.

SECTIO XXXII.

An virtute Bullæ Pij V. poßint Episcopi dispensare cum Simoniaco vt retineat Beneficium Simoniacè acquisitùm, illud ipsi iterùm conferendo.
445
*SIc habet quæstionis titulus Seßione 9.
quæ quidem non videtur quomodo possit procedere, supposita Bullæ ipsius dispositione. Cùm enim in illa excipiatur irregularitas, quæ ex Simonia contrahitur (sic enim eam vocat Pontifex, licet aliqui irregulari|tatem non esse dicendam velint, sed inhabilitatem) quo pacto stare queat, vt virtute Bullæ pos
sit illa dispensari? Vnde quæstio aliter videtur instituenda, an scilicet non obstante exceptione dicta, possit aliàs dicta irregularitas seu inhabilitas dispensari, virtute scilicet concessionis factæ Episcopis à Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 6. de Reformat. ad quos terminos illam reducit citatus Antistes: qui plures & graues scriptores adducit negantes ad id extendi concessam à Concilio facultatem. Pro affirmatiua autem P. Henriquez Cap. 56. de Excommunicat. n. 1. Libro non citato, sed est ille n. 3. vt inferius habet, sed 13. qui Cap. 37. eiusdem libri in fine, Lit. D. vrgentissimam necessitatem ad dispensandum requirit, vt Auctor subdit, quod tamen non admittere ait P. Thomam Sancium Lib. 1. Consilior. Cap. 4. (corrige 3.) Dub. 120. (adde num. 16.) Adducit etiam Sayrum de Censuris Lib. 2. Cap. 5. n. 21. & Trullench in Bullæ Cruciatæ expositione Lib. 2. §. 2. (corrige 3.) Dub. 2. n. 15. Post quæ concludit, quòd si cum paupertate Beneficiati, quæ maxima esse debet, ita vt aliàs nequeat congruè sustentari, aliæ graues & vrgentes concurrant caussæ, iudicio viri prudentis, qualis esset euidens Ecclesiæ vtilitas; poterit Episcopus dispensare reualidando titulum in foro conscientiæ tantùm, sicut in omnibus alijs Pontificijs legibus, & casibus reseruatis.
446
*Vbi quidem quod ad Auctores attinet,
Qui faueant exactè discussum.
Pater Henriquez reuera ita sentit, excipiens tamen Simoniam confidentialem, quem allegans Trullench assertum huiusmodi probabilissimum arbitratur. Sayrus autem in terminis non loquitur quæstionis, solùm enim agit de eo, qui excommunicatus aut suspensus cùm sit, Beneficium acquirit, cum quo dispensare posse Episcopum affirmat, ablata excommunicatione ab eo, qui potest, nulla Simoniæ facta mentione: cùm tamen constet de illa singularem esse rationem. Vnde illius dispensationem Pontifici esse reseruatam fatetur idem Auctor Lib. 3. Cap. 30. n. 6. Videtur ergo sententia ista ab auctoritate parum quidem, oppositæ comparatione, firmari. Pro qua tamen addi potest id, quod habet P. Suarez Tomo 1. de
P. Suarez.
Religione Tract. 3. Lib. 4. Disput. vltima Cap. 61. n. 11. vbi inquirens an in præsenti casu Concessio Concilij Tridentini locum habeat, & proposita ratione dubitandi, sic subdit: Sed verius est non extendi. Vbi verius idem est quòd verosimilius & probabilius vt constat: & ita sententiæ oppositæ videtur probabilitatem agnoscere, licet contrariæ adhæreat, pro qua & Cardinalium Declarationes adducit.
447
*Sed licet ita affirmari possit generaliter
loquendo, at in terminis quæstionis nostræ, videtur esse peculiaris difficultas, quia Pontifex huiusmodi irregularitatem aut inhabilitatem excipit: ergo non licet dispensatio circa illam; aliàs nullius momenti talis exceptio fuisset. Circa quam difficultatem nihil dicitur, cùm tamen non leuis videatur esse momenti. Dici ergo potest concesssionem Pontificiam esse pro foro externo absolutè loquendo, & in eodem foro dictam exceptionem adhibitam, vt nequeat notorius Simoniacus dispensari. Quod autem ad secretum forum spectat relictum esse iuris communis dispositioni. Quod ex eo comprobari potest: nam concessio Pontificia absolutè est fauorabilis: ergo non est credendum ea voluisse negare Pontificem, quæ aliàs poterant validè & licitè fieri, saltim probabiliter, sine iuris eiusdem contrauentione. Cui
Obstantia quædam.
discursui opponi potest tempore concessionis non fuisse probabile posse irregularitatem dictam in foro interno dispensari: ad id enim sufficiens desiderabatur auctoritas, quandoquidem ij, qui pro valida dispensatione citantur, post concessionem dictam sua opera typographiæ beneficio promulgarunt, omnes inquam num. præced. citati. Posse enim sententiam aliquando non probabilem ad gradum probabilitatis temporis decursu, & diligentia Scriptorum ascendere, dogma est Theologis præsertim nouioribus, grauissimis tamen inconcussum. Pro quo & faciunt citatæ nuper Declarationes Cardinalium, quæ iuxta communem tunc sensum processerunt. Quod quidem licet vrgere videatur, non ideo est penitus probabilitas deneganda, quam doctus Præsul agnoscit, licet nullus ex Scriptoribus inductis in terminis quæstionis nostræ loquatur.
448
*Et ille quidem motiua pro dispensatione
adeò efficacia proponit, quibus stantibus negari nequit quo minùs pars ista vt satis verosimilis debeat sustineri. Circa quod P. Henriquez ita philosophatur, vt multò minùs requirere videatur. Licet enim Cap. 14. Libri citati n. 3. dicat dispensandum cum bene merito, & pro ratione status indigente, & cui sine scandalo vix liceat deserere Beneficium, & qui ob paupertatem non habet commodum recursum ad Papam; non tamen exigit euidentem necessitatem; immò nec omnia illa à se proposita, iuxta suæ sententiæ fundamentum. Non enim in ea tantùm potestate fundatur, quæ Episcopis competit in raris quibusdam euentibus, iuxta quod à P. Thoma Sancio videtur impugnatus, sed in facultate amplissima à Concilio Tridentino attributa, vt videri potest citato Cap. 56. in Glossa Lit. F. Nam ea, quæ sic competunt, ad sui executionem non exigunt magnum illum circumstantiarum apparatum, sed rationes, iuxta quas possit prudens iudicium efformari. Et ita circa irregularitates alias habetur satis vsu comprobatum, sicut & circa casus reseruatos. Non desinam tamen hîc adijcere, casum præsentem cum circumstantijs dictis non videri moraliter possibilem. Nam isti, cui Beneficium
dimittendi obligatio potest & debet indici, capax est alterius, vt communis sententia Doctorum firmat, si ab Episcopo ab excommunicatione reseruata absoluatur, vt potest absolui virtute dictæ concessionis, pro quo P. Thomas Sancius suprà nu. 40. laudat P. Henriquez sic cum alijs asserentem. Cùm ergo Episcopus paupertati, meritis, & Ecclesiæ necessitati possit Beneficij alterius largitione succurrere, omnes illæ pro conseruando Simoniacè accepto cessant rationes. Neque enim spatio illo intermedio tanta potest esse necessitas, vt ad reualidationem tituli debeant coarctare.
Loading...