SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

An Religiosi, qui voto peculiari tenentur non admittendi dignitates, possint in Indijs Vicarij esse Episcoporum.
254
*LIcet communis esse quæstio possit, pro Indijs specialiter titulus eiusdem inquirit, quia in illis frequentior esse occasio potest muneris prædicti suscipiendi, ex adductis à Dom. Solorzano Tomo 2.
de Indiarum iure Lib. 3. Cap. 8. num. 26. & posse quidem Religiosos illud cum Prælatorum licentia obire communis est Doctorum sententia, pro qua plures congerunt P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 43. Quæs. 10. §. Quæres itidem. P. Thomas Sancius in Opere morali. Lib. 6. Cap. 15. num. 88. P. Palaus Tomo 3. Tractat. 16. Disputat. 4. Puncto 12. §. 1. num. 8. P. Fragosus Tomo 2. Lib. 8. Disputat. 29. §. 4. num. 11. Diana Parte 10. Tractat. 15. Resolut. 30. Quod de Mendicantibus negant aliqui, ex quibus P. Azor §. Quid dicendum. Portel verb. Religiosus num. 5. Sbrosius de Vicario Episcopi Lib. 1. Quæst. 38. num. 4. & 11. bene impugnatus à P. Sancio pro se alios allegante, & à Dom. Solorzano num. 27. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 54 num. 14. Quod & tenent citati Diana, & Palaus, nec aliter sentire videtur P. Fragosus, qui assertionem sine aliqua exceptione proponit, affirmans prætereà cum aliquibus, quos profert, illegitimum non posse præfato officio fungi, quia est Prælatura extra Religionem, ad quam non
se extendit talis defectus dispensatio. Quod quidem difficultate non caret, quia licet dignitas talis iurisdictionem erga subditos extra Religionem importet, est tamen omninò compatabilis cum statu Religioso, & minoris æstimationis quàm Prouincialatus, aut eo superior in Religione Prælatio. Et ita tenet Illustriss. Barbosa in Collectaneis ad Cap. 1. de filijs Presbyter. quem adducit, & videtur sequi Dom. Solorzanus suprà num. 29. licet Diana citata Resolutione vbi oppositum defendit cum alijs ibidem adductis, dicat putare se non assertiuè, sed recitatiuè ab eo adductum. Sed in Politica Lib. 4. Cap. 8. id
Dom. Solorzanus
clariùs indicat, sic dicens: Sed in alijs Monachis & Fratribus, & multò magis in Canonicis Regularibus, qui sub communi Clericorum nomine continentur, non audeo discedere ab opinione currente Doctorum tenentium posse Vicarios esse Episcoporum, dum modò ad id licentiam suorum habeant superiorum, fundatorum multis in Textibus sic docentibus. Immò & addunt, quòd licet vt quis Vicarius sit requiratur esse legitimum, iuxta id, quod ait Nicolaus Garcia, sufficiat tamen huiusmodi Monachis & Fratribus huius defectus dispensatio, quæ inducatur propter ingressum & fauorem Religionis. Sic ille ex Hispano Latinus. Vbi cum opinionem communem se amplecti proferat, & illud additamentum subdat cum eodem contextu, manifestum apparet ipsum pariter amplexari.
255
*Et videtur ipsi propter Regiam sche
dulam, quam adducit num. 27. ex die 26. Maij. An. 1550. & etiam in citato iam Cap. Politicæ facilem futuram decisionem pro Indijs, quod attinet ad facultatem Episcoporum, vt possint Vicarios sibi adsciscere Religiosos, si eisdem se velint ij, ad quos spectat, accommodare, licet aliàs sentiat illam de Religiosis tantùm Franciscanis procedere, quibus id est specialiter vetitum, vt ferè omnes obseruant de hoc scribentes. Sed certè schedula dicta non solos Franciscanos tangit, sed quoscumque alios Fratres, vt constat ex verbis illis post multa alia: Al dicho Frayle Francis
Regia schedula.
co, proveyendole en persona, que no scasea Frayle.
Sed accommodare se post illius expeditionem non omnes Religiosi Episcopi voluerunt, quod vtinam eis feliciter accidisset; sed non ita, vt euentu est ipso declaratum, quia neque Religiosis
Nec felici exitis.
ipsis sic electis, nec subditis, vnde neque Episcopis electoribus, vtilis esse electio potuit, neque speratur futura, quidquid de singulari aliquo posset quispiam feliciùs ominari. Neque est cur Episcopi circa hoc prudentiam & prouidentiam, qua præditos esse oportet, non studeant adhibere, & id vitent disponere, quod si non faciant, minimè est à Regio Consilio tolerandum. Ne ergo vt sapiens ille aliàs tanti emant pœnitere.
256
*Non prætereundum discrimen, quod
circa hoc habet Portel suprà dicens quòd Prouisoris officium, quod est à Vicariatu generali distinctum, poterit Mendicans exercere, vt praxis docet, secus aliud: quia Prouisor Episcopi non habet lites illas ac strepitus forenses Censurarum. Scio tamen (verba illius sunt) quòd Bernardinus Bustos 10. parte Sermonum Serm. 7. refert quemdam Fratrem Nicolaum de Padua Minoritam fuisse Vicarium Generalem Episcopi Tantini in Lombardia. Sic ille Circa cuius assertum, quod ad discrimen attinet, nullo solido fundamento roboratur: nam & Prouisor iurisdictionem in foro externo etiam exercet, & negotia valde grauia pertractat & iudicat: licet apud eum forenses | non sint strepitus, qui peculiarem fori litigiosi notitiam & experientiam exigunt, propter quorum defectum minùs idonei ad hoc munus esse Religiosi solent, vt obseruat Dom. Solorzanus supra nu. 28. Sed certè non ea de caussa videntur ab istis repelli, cum possit defectus talis suppleri adminiculis Assessorum, ex notatis cum bonis Auctoribus à Barbosa suprà num. 13. vt in multis sæcularibus Prouisoribus accidit quando Theologi sunt, & officium inexperti penitus adoriuntur; immò & in Canonici Iuris studio versatis. Qui ergo negant id Religiosis, ex principijs eiusdem Canonici Iuris id probare contendunt, quia scilicet eorum dedecet institutum, quod subiectionis est, & à sæcularibus curis alienum, & ita illud professi à iudicialibus debent caussis absistere, quæ non possunt non eos nimiùm implicare, & à proprijs Religionis occupationibus amouere. Ex quo fit non solùm Vicariatus Generalis officium, sed Prouisoratus etiam illis non expedire, præsertim in Indijs, in quibus idem Vicarius, qui & Prouisor, vnde & vtroque nomine indifferenter appellantur, & communiùs posteriori: & ita de illis sub præfatis nominibus quasi indifferentibus disserit Bar
Barbosa.
bosa cum multis, quos allegat, suprà num. 10. vbi sic: Vicarius generalis, seu Prouisor, aut Officialis, Iudexque Ordinarius &c. Iam quod de Religioso illo dicebatur Tantini Episcopi Vicario, parùm videtur vrgere, cùm dici satis conuenienter possit licentiam pro eo Pontificis exti
Barbosa.
tisse, iuxta id quod habet Barbosa citato nu. 13. vbi cum Laurentio de Franchis (corrige Laureto)
Praxis Romanæ Curiæ.
affirmante se vidisse in Curia Romani obseruari, quòd quoties Episcopus Ecclesiæ suæ necessitate alicuius Monachi opera indiget vt sui Vicarij officio fungatur, cùm neminem idoneum habeat ex Clero sæculari, sacram Congregationem Regularium consulit, quæ attenta exposita necessitate, impertitur vt Monachum in suum constituere possit. Potuit ergo Episcopus Tantinus Pontificem attenta Ecclesiæ suæ necessitate consulere, & ille circa hos consultationi tali etiam annuisse.
257
*Sed iam ad difficultatem propositam de
ueniendo, vt id, quod proponitur, nequeat fieri pendet voti peculiaris obligatio, qualis in Societate extat, à Professis emissi non ambiendi, nec acceptandi Prælationem aut dignitatem extra Societatem, nisi supremæ potestatis adsit imperium, vel præcepti in Religionibus alijs. Quod secuti Patres Carmelitani Discalciati, Augustiniani, ac Clerici Ministrantes, alijque, vt testatur Vrbanus VIII. Constitut. 167. Vicaria
Vicariatum esse dignitatem.
tum autem seu Prouisoratum dignitatem esse communis Doctorum sententia firmat: & inde colligunt eorum plures illegitimos esse huius muneris incapaces: ex quibus aliquos adducit P. Thomas Sancius Lib. 5. Cap. 5. n. 16. quibuscum & sentit. Ex quo fundamento affirmat. Lib. 6. Cap. 18. nu. 28. contra votum ire, qui illum procurat, aut in sui circa illum electione consentit, quod & alij tenent, ex quibus P. Palaus suprà Disput. 5. Puncto 5. n. 3. Additque P. Sancius voto
P. Thomas Sancius.
huiusmodi comprehendi quodcúmque aliud Officium iurisdictionem in foro externo habens in sibi subditos. Et hoc votum non cessare quoad suam obligationem, etiam si qui illud emisit, ad Religionem transeat, in qua talis non viget obseruantia, decreuit Vrbanus VIII. speciali Constitutione, quam adducit Cardinalis Lugo in Responsis mo
ralibus Lib. 3. Dubitat. 4. Ex quibus videtur fieri non posse Religiosos tales officium dictum admittere, & multo minùs procurare, quod & in Indijs videtur dicendum, quia & in illis munus præfatum cum omnibus suis prærogatiuis exercetur, & ex tali exercitio illa possunt inconuenientia emergere, de quibus sumus paulò superiùs prælocuti. Quibus prælibatis,
258
*Dico Primò. Licet quod est dictum, tam circa non ligatos voto, quàm circa ligatos
ipsos, generaliter sit obseruandum: casus tamen aliquis occurrere in Indijs potest, in quo liceat munus Vicarij cum licentia Superiorum, ab ijs etiam, qui votum emiserint, acceptare. Hoc est probandum, quia talis potest esse necessitas, vt charitas obliget, cuius imperio extante, ipsum Dei extat imperium, vnde non fit contra votum, cùm in eo exceptio illa extet: Nisi coactum obedientia eius, qui mihi præcipere potest sub pœ
na peccati. Id quod in difficiliori casu loquens docet P. Thomas Sancius citato Cap. 18. nu. 36. vbi de Episcopatu loquens prædicto modo philosophatur dicens posse Professos, non obstante voto, acceptare Episcopatum, non tantùm quando Pontifex, cuius est hoc præcipere, iusserit acceptare, sed etiam à fortiori quando præceptum naturale ratione necessitatis imminentis ad hoc obligauerit: vt si manifestè vrgeret Ecclesiæ necessitas, nec alius esset, idoneus ad id munus obeundum, & rationem ait esse apertam, quia qua ratione exceptus est casus, quo compulerit præceptum Superioris, censetur quoque exceptus à fortiori casus, quo ius ipsum naturæ obligat: dictio enim taxatiua numquàm excludit similes casus, vt ex multis probat Euerardus in suis Topicis, loco à natura dictionis taxatiuæ nu. 4. Addit de
Euerardus.
inde alia, & pro Assertione citat Hostiensem, Archidiaconum, Astensem, Abulensem: constareque ait ex doctrina D. Thomæ 2. 2. q. 89. arti. 7. ad 2. Concludit tamen casum esse ra
D. Thom.
rissimum, & qui difficillimè continget, & id quidem fatetur etiam P. Suarius Tomo 4. de Relig. Tractat. 10. Lib. 9. Cap. 8. n. 26. vbi sic ait: Quocirca sententia Glossæ ibi citatæ asserentis esse peccatum mortale non acceptare Episcopatum, si is, cui offertur, se dignum credat; non est vera, nisi quando sub præcepto imponitur, vel saltem euidens est neceßitas, vt charitas ipsa obliget, & ita sunt intelligendi Gregorius & Augustinus &c. Neque huic, resolutioni aduersatur quod n. 25. præmiserat ita scribens: Immò etiamsi talis videatur esse casus in particulari, in quo secluso voto videretur clarum & certum esse melius acceptare Episcopatum, facto iam voto acceptandus non est sine præcepto: tum quia votum generaliter factum est: tum etiam quia nulla est necessitas aliter faciendi, cùm facile sit Pontifici præceptum ponere, si omnino vtile vt acceptetur. Sic ille, ita exponendus, ne contrarietas ali
qua in eius dictis videatur: vt cùm, voto facto, videretur clarum & certum esse melius acceptare Episcopatum, nihilominùs obligatio ad acceptationem non sit, quia non ex eo quod aliquid melius appareat, statim est obligatio illud | efficiendi aut acceptandi: quando autem Christus manifestè obligat, post habendum est votum, quia præceptum Superioris rationis vrget: quemadmodùm si facto voto audiendi Missam, occurreret necessitas subueniendi proximo tempore auditionis, manifestissimum est tunc obligationem voti non vrgere, quia præceptum superius ad Missam omittendam adstringit.
259
*Ex quo id, quod in Assertione est propositum potiori ratione conuincitur, quia in Vicariatu non illæ rationes concurrunt, quæ in Episcopatu, & ideò faciliùs potest pro illius acceptatione obligatio voti cessare, & casus potest ita
proponi, vt Episcopus adsit, sed impeditus in Diœcesi, cui summè oporteat per Ecclesiasticam prouidentiam subueniri, quia Indicæ gentes id præ alijs exigunt; nec sit in illa qui commodè id præstare queat, vnde ad Religiosum tali voto ligatum ab Episcopo recurrendum: quem dicimus posse in tali peristasi, annuentibus Prælatis, Vicariatum acceptare. Si dicas instante præcepto charitatis, non esse necessarium recursum ad Prælatos, id quidem in rigore loquendo admittunt Cardinalis Alexandrinus citato Cap. 13. n. 89. à P. Sancio adductus, & Antonius Cucus ibidem, absolutè loquendo, vnde id potiùs asserendum vrgente præcepto charitatis: quod tunc posset saltim admitti, quando recursus ad Prælatum esset difficilis, ita vt moraliter videretur impossibilis: generaliter tamen loquendo communi Doctorum sententiæ standum requirentium licentiam Prælati, vt omnes citati tradunt, & specialiter ij, quos adducit Barbosa n. 12. & etiam in nostro casu; quia cùm peti possit, non est Religiosa subordinatio violanda. Quòd si Prælatus renuerit, obsequendum ipsi, cui & erit spirituale incommodum, quod ex eo resultare poterit, imputandum.
260
*Dico Secundò. Non obstante voto præ
dicto potest Religiosus in Indijs esse Vicarius foraneus, oppidi scilicet, aut oppidorum aliquorum. Id probatur, quia Vicariatus huiusmodi non reputatur dignitas, nec Prælatio, vnde nec tales veniunt nomine Prælatorum; nisi fortè pro illustri loco aliquo constituantur, vt Vicarius Curiæ Matritentis, in quibus neque id certum; vnde neque Conseruatores esse possunt, iuxta Iuris Canonici, & Pontificiorum Decretorum præscripta. Id quod in casu, de quo præsertim agimus, manifestius apparet, quia Vicariatus talis solet Clericis omni auctoritate destitutis, & hesterno promotis sacerdotio committi, quos neque peritio, nec prærogatiua alia commendat. Inde est vt Doctores de Vicarijs loquentes, cùm difficultatem circa Religiosos mouent, de Generalibus loquuntur; vti qui de alijs inferioris notæ posse Vicariatu potiri proculdubio sentire videantur, vt videri apud citatos potest. Neque ad illum acceptandum necessaria est summa necessitas, sed non leuis conuenientia sufficiet, iudicio Prælatorum, sine quorum licentia non acceptandus. Quod amplius roboratur ex differentia inter Vicarium generalem & Foraneum: ille enim ordinaria
gaudet iurisdictione, de quo in Thesauro dictum Tomo 2. Tit. 12. n. 315. & Tit. 14. n. 1. pro quo & quamplures Doctores congerit Barbosa suprà n. 26. alter autem delegata, quia non ratione officij, & ita nomine Ordinarij non venit, neque assistere matrimonio potest, vt cum Gutierrez & P. Sancio obseruat Diana Parte 11. Tract. 3. Resolut. 25.
Diana.
Nec constituitur ratione illius vnum tribunal cum Episcopo, sicut in Vicario generali accidit, & ita ab illo potest appellari iuxta plurimos Doctores ab eodem Barbosa adductos n. 22. Ex quo fit non esse in illis eum excellentiæ gradum, qui ad constituendam sufficiat dignitatem.
261
*Quod ampliùs etiam illustrari potest ex
eo, quod docet P. Suarez suprà Cap. 7. n. 13. vbi neque nomine dignitatis, neque Prælationis comprehendi ait superioritatem inferiorem Rectoratu, aut Præpositura, qualis est in Societate Ministrorum, quæ correspondet Vicariorum in Religionibus alijs qui alium superiorem supra se habent, de quibus & Lezana Tomo 1. Parte 12. Cap. 10. n. 17. Ex quo ad Vicarios foraneos fit argumentum: illi enim Vicario generali subsunt, cuius, sicut nomen ipsum præsefert, generalis est iurisdictio, & ita Vicarij ipsius Vicarij generalis sunt, quatenus cum Episcopo vnum constituit tribunal, & ad ipsum appellationes deferuntur, iuxta dicta. Non ergo aut ex paritate nominis,
Vicarij, vel ex iurisdictione argui in præsenti negotio potest, sed standum receptissimæ acceptioni, iuxta Cap. Quamuis, de verbor. significat vbi sic habetur: Quamuis omnes qui præsunt Præpositi ritè vocantur, vsus tamen obtinuit eos vocari Præpositos, qui quamdam Prioratus curam super alios gerunt. Sic ibi, vbi Glossa ait Prioratum esse dignitatem per se sic dictam. Ita ergo de Prælatione in præsenti dicendum, circa quam versatur votum, & de quo Vrbani Bulla etiam procedit. Quæ quidem sine dignitate esse non potest, vt etiam P. Suarius citato n. 13. exposuit sic dicens: Non
P. Suarius.
existimo tamen limitari vocem ad hæc duo (Episcopatum scilicet & Cardinalatum) sed comprehendere
in vniuersum omnem Prælationem & Dignitatem Ecclesiasticam, quæcumque illa sit; siue hæc nomina significent res distinctas, siue tantùm ad maiorem explicationem posita sint: omnis enim Prælatio videtur esse Dignitas, licet fortassè non conuertuntur: Dignitas enim iurisdictione carens non censetur Prælatio. Sic ille: circa quod P. Pellizarius Tract. 8.
P. Pellizar.
Cap. 6. n. 197. Dignitatem & Prælationem coincidere ait. Id quod etiam inuenimus praxi roboratum; quod & modò oportuit ad submouendos scrupulos ampliùs roborari. Pro quo & addendum resolutionem dictam non solùm habere locum in oppidis Indorum, sed etiam Hispanorum, quæ quantùm ad frequentiam & splendorem attinet, solent in Indijs nihili esse multis Indicis meliora, & sæcularibus sacerdotibus ad id muneris cum satisfactione obeundum frequenter destituta.
262
*Claudendum duorum grauium scripto
rum communiter recepta doctrina, quos adduxi in Thesauro Tit. 20. n. 44. vbi sic Cæsarem Carenam (quod ad præsens attinet) loquentem exhibui: Hi Vicarij Foranei (Inquisitionis sanctæ Tribunales) nullam habent præeminentiam Dignitatis prout nec Vicarij Foranei Episcoporum, vt notat Bar
Barbosa.
bosa in Summa Bullarij in verb. Vicarius Foraneus. Et in suo Tractatu de Officio Episcopi. Parte 3. Allegat. 54. n. 140. &c. Sed quia circa Vicarios S. Tribunalis, seu Commissarios, esse aliquid potest | difficultatem ingerens, illud est sectione sequenti discutiendum, vbi & id addendum, quod videtur incommodare posse propositæ positioni. Sit ergo
Loading...