SECTIO LII.

SECTIO LII.

Circa Constitutionem SS. D. Clementis X. in qua Regularium priuilegia quoad prædicationem Verbi Dei, & Sacramenti Pœnitentiæ administrationem declarantur.

647
*EDita illa cum præfato titulo anno
Editio Constitutionis.
1670. vndecimo Kalendas Iulij, seu 21. Iunij, Pontificatus eius primo, qui Nestoreos vtinam possit numerare. Et visum est circa Declarationes in ipsa contentas breuiter excurrisse, cum in illis aliqua, de quibus in Thesauro Indico, & eius Auctario, à Nobis dictum, attingantur. Ex quibus,
Primum illud: Regulares, qui in Ecclesijs sui
Ordinis prædicare voluerint, teneri ab Episcopo Diœcesano benedictionem petere. Prædicare tamen posse, quamuis illam non obtinuerint. Sufficit ergo licentia petita, & non obtenta iuxta eorum Scriptorum sententiam, qui adducti à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. num. 331. & à Pontifice approbatur.
648
*2. Quod si Episcopus benedictionem ne
dum non concesserit, sed etiam contradixerit, nec in prædictis quidem Ecclesijs licere Regularibus prædicare; Eosque contrauenientes ab illo tamquàm Sedis Apostolicæ Delegato Censuris, alijsque pœnis Ecclesiasticis in vim Constitutionis F. R. Gregorij XV. Prædecessoris nostri, incipientis, Inscrutabili Dei prouidentia, coërceri, & puniri posse. Episcopum tamen absque iusta & rationabili caussa contradicere non debere. Petita ergo potest esse benedictio, & non obtenta, quando Episcopus nihil respondet, sed audit, & tacet; tunc autem contradicere censendus quando manifestè illam negat. Religiosus enim ait, volo benedictionem ad prædicandum, & Episcopus respondet, Nolo dare: contradicit ergo, quia nolle, quod alius vult, contradicere illi est, cùm nihil magis possit esse contrarium. Potest etiam accidere vt Episcopus, qui benedictionem non contulit, etsi non negauerit, volenti Religioso prædicare contradicat, prædicationem ipsi prohibendo, in quo Pontificia est declaratio manifesta. Sed cùm benedictionem non conferri ab Episcopo videatur esse indicium voluntatis oppositæ prædicationi; neque enim tacere consentientis est, iuxta vulgarem regulam, sed potiùs abnuentis, vt verba Pontificis innuunt, Ne dum non concesserit: mirari iuuat cur eo non
Obseruanda doctrina.
obstante dicat ille posse prædicare, cùm id sit contra Episcopi voluntatem, & tacitam contradictionem. Ad quod dici conuenienter potest esse modum quemdam pœnalis animaduersionis respectu Episcopi, qui cùm possit apertè concedere aut negare, rem in suspenso relinquit, & petentem anxium, suæ subordinationis & reuerentiæ debito officio frustratum. Et quidem si ineptum censuit, negare debuit: & dum non negat, secus sentire videtur. Cur ergo moras nectit? Non equidem rationabiles illæ, vnde benedictio negata ab illo, à Pontifice liberaliter indulgetur. Quòd si contingat aliquem minùs idoneum prædicare, id non videtur futurum frequens, & Episcopus id ignorare non poterit, vnde & inconuenienti ex huiusmodi prædicatione resultanti perget obuiare.
649
*Dum autem Pontifex contra inobedien
tes Censuris vtendum statuit iuxta Constitutionem Gregorij XV. apertè significat illam suo in robore permanere, non obstante reuocatione Vrbani VIII. tandem inuenta, de quo dictum Parte 4. nu. 160. & seqq. quod & ad Indias etiam referendum contendent magno cum fundamento Episcopi, quibus non est obstinatiùs resistendum. Resisti tamen modis à iure prouisis poterit, si iusta & rationabili caussa non extante Censurarum fulmina iaculentur, contra Pontificis mentem, si priùs de Prædicatoris meritis sufficiens informatio exhibeatur, nec credendum dicenti habere se caussas sufficientes, quas propalare non oporteat: si enim tales sint, erunt profectò occultæ, & propter occulta crimina nemo publicè infamandus est, quando iuridicè non agitur, vt in negotio præsenti; siquidem reo non citato proceditur, neque illi quidquam de ipsi obstantibus indicatur.
650
*3. Et huiusmodi benedictionem teneri et
iam Regulares petere, si in quibuscumque Oratorijs sui Ordinis sermonem coràm populo, vel in Ecclesijs, aut ad Crates Monasteriorum Sanctimonialium eorum iurisdictioni subiectarum, licet clausis ianuis, & nullus sæcularis ibi intersit, habere voluerint. Vbi quòd coràm populo dicitur, multitudinem non exiguam videtur indicare, vox enim Populus, & in
Quid nomine populi.
Scriptura, & in Iure vtroque, ita est in vsu, sicut & in communi vsurpatione, vnde & prouerbium,
Vox populi, vox Dei. Et de prædicatione loquendo extant Homiliæ D. Ioannis Chrysostomi ad populum Antiochenum, D. Gregorij Magni ad populum, Romanum scilicet, & D. Augustini Operum Tomus decimus continet, vt in titulo | dicitur, sermones ad populum & Clericos, & in eo extat specialis sermo ad populum in Festo S. Vincentij Martyris de Iacob & Esau: pro quo & Grammaticorum lexica consulenda. Iuxta quod non erit contra declarationem præfatam, si coràm paucis in locis dictis Dei verbum proponatur, & in grangijs, etiamsi nonnulli, qui non sint de Religiosorum familia, famulis & mancipijs iuxta eorum captum prædicare. De plateis dictum Tit. 12. nu. 333. Oportebit tamen huic se Decreto penitus conformare.
650
*Posse autem Episcopum licentiam concessu
rum Regularibus in Ecclesijs, quæ suorum Ordinum non sunt, prædicare volentibus, illos, quamuis ab Vniuersitatibus, aut à Magistratibus laicis nominatos, etiamsi Episcopi Antecessores per tempus immemorabile hanc licentiam absque examine concedere consueuerint, quoad doctrinam examinare; Si ita ipsius arbitrio, quod moderatum & discretum esse debet, visum fuerit. Et licentiam prædicandi semel ijsdem concessam, ob rationabiles caussas, licet occultas, prædicationem tamen concernentes suspendere. Non posse tamen Episcopum generatim prohibere Regularibus, quin in Ecclesijs suorum Ordinum prædicent. Circa quæ in primis quod ad examen spectat, dubitari de iure & conuenientia nequit: prædicatio siquidem ministerium est in Dei Ecclesia præcellens, & multa in ministro requirens, vt dignè & fructuosè possit exerceri. Et cùm præsertim ad Episcopos pertineat, curandum sanè vt qui eius loco prædicaturi fuerint, tales sint, quibus id munus possit securè committi. Examen ergo conuenienter, immò & necessariò præmittendum; aliter enim dari licentia nequit, sicut in alijs nequit Officijs; aliàs cœco modo procedet illam largiturus. Hac enim de caussa Episcopi apud Pontificem examinantur, Prædicatores siquidem ex Officio sunt, & pro Canonicatu Magistrali concursus instituendus, sicut & pro Parochiali cura, vbi satis exactum habetur examen, quia de Prædicatoribus agitur. Et quemadmodùm pro Magistrali Canonicatu Theologica peritia requiritur, vnde ex Magistro sententiarum materia prælectionis assumitur; ita & in Prædicatorum examine ab Episcopis faciendum: sicut & circa scripturam Sacram, ex cuius intelligentia digna & apta dicendi ad populum copia dependet; ex cuius defectu graues & frequentes lapsus, cum dolore, risu, aut rubore audientium experientia reddidit manifestos. Non est ergo cur Religiosi querelam circa hoc possint rationabiliter efformare.
652
*Illud difficilius, quod de occultis caussis
dicitur ob dicta num. 648. vnde iuxta illa videtur accipiendum. Et roboratur ex ijs, quæ Pontifex subijcit circa Confessarios, vt inferiùs videbimus: si enim circa Prædicatores idem voluisset, expressisset Cap. Ad audientiam de decimis: & cùm sit res adeò exorbitans à communi iure ac stylo, non debet, Pontifice tacente, præsumi. Et circa Confessarios quidem obligationem talem admonendi delinquentes agnoscit ille; sed non medijs inferioribus Prælatis id præstandum statuit, sed Sedi Apostolicæ manifestandas caussas huiusmodi: in Prædicatoribus ergo aliter faciendum. Quod autem de non prohibenda generatim prædicatione dicitur, circa Confessarios fuerat resolutum à S. Congregatione Cardinalium, annuente Innocentio X. Resol. 4. reddita ratione scandali, quæ & in prædicationis prohibitione est pari euidentiâ comperta.

Circa Sacramenti Pœnitentiæ administrationem.

653
*AD hæc Religiosos ab Episcopo ad Confes
sionem sæcularium in sua Diæcesi audiendas approbatos, non posse in alia Diæcesi eas absque Episcopi Diæcesani approbatione audire, quamuis pænitentes subditi sint eius Episcopi, à quo ipsi Religiosi iam fuerunt approbati. Et generaliter approbatos ad personarum sæcularium Confeßiones audiendas nequaquàm censeri approbatos ad audiendas Confeßiones Monialium sibi subiectarum; sed egere quoad hoc speciali Episcopi approbatione; Atque approbatos pro audiendis Confeßionibus Monialium vnius Monasterij minimè posse audire Confeßiones Monialium alterius Monasterij. Itidemque Confessores extraordinarios semel deputatos atque approbatos ab Episcopo ad Monialium Confeßiones pro vna vice audiendas, haud posse expleta deputatione in vim approbationis huiusmodi illarum Confeßiones audire. Sed toties ab Episcopo esse approbandos, quoties casus deputationis contigerit. Sic cùm statuit Pontifex quamplurium sententiam probabilem iudicatam expungit, non quidem generaliter loquendo de approbatione sufficiente pro qualibet Diæcesi, & respectu subiectorum quibuslibet Episcopis, quæ satis iam videbatur expuncta, saltim Episcopis ita pro suis Diæcesibus faciendum contestatis, iuxta dicta citato Titulo 12. Thesauri num. 344. sed
Plurium contraria sententia.
quando approbatus in vna Diæcesi subditum approbantis in alia Diæcesi volentem confiteri inuenit; quem posse & audire & absoluere pro certo præmittit Diana Part. 3. Tract. 4. Resol. 144. & ita esse apud Doctores receptum. Verba illius sunt: De proprio Parocho, & de Religiosis, qui per approbationem æquiparantur Parocho, non dubitant Doctores: difficultas de alijs Sacerdotibus approbatis. Sic ille, qui statim quatuor pro parte negante adductis scriptoribus, affirmantem cum decem amplectitur, pro qua & Parte 10. Tract. 14. Resol. 39. octo alios dictis insistens allegat. Et eorum plures ex primarijs sunt Scholasticæ & moralis Theologiæ luminibus.
654
*Sed placet Sanctissimo, quod iam vidi
A Pontifice prorsus expuncta.
mus, & magnam pro eo conuenientiam extitisse debemus Nobis, libenter parituris, meritissimò persuadere. Et licet de Religiosis decisio præfata procedat, nequit ex eo rationabiliter colligi id sæcularibus licere, quod Religiosis denegatur, quandoquidem iuxta communem Doctorum sensum, pro quo nuper, Religiosi multò quàm sæculares Sacerdotes in hoc Pœnitentialis administrationis negotio à Pontificia Sede fauoribus decorati inueniantur. Et ita circa vtrosque videtur Pontifex Declarationem S. Congregationis ratam & inuiolabilem reddidisse, editam die 22. Maij 1610. de qua ex Nouario Diana citata Resolut. 39. De Parochis autem alia videtur esse ratio, quia de illis nihil, quod possit obstare, prolatum. Et valde est rationi conforme, vt Pastor cùm sit, vbicumque propriam ouem inuenerit, possit eam vitali pascere Sacramento, pro cuius | administratione nihil est, quod externum concernat forum, necessarium, qua de caussa Episcopis in aliena Diæcesi ea licent, quæ sunt iurisdictionis voluntariæ. Iam quod de Monialium Confessarijs disponitur est quidem satis opportunum, pro quo & iam Decreta nonnulla præiuerant, & Cardinalium Declarationes, nec quidquam occurrit, quod hîc addere debeamus.
655
*Ceterùm in Monasterijs, ac etiam Colle
gijs, vbi iuxta Regularia instituta viuitur, Posse tam Prælatos Regulares, quàm Confessores Regularium eorumdem Monasteriorum, seu Collegiorum audire Confeßiones illorum sæcularium, qui inibi sunt verè de familia, & continui Commensales; non autem illorum, qui tantùm ipsis deseruiunt. Iuxta huius Declarationis mentem videtur dicendum famulos domesticos, & mancipia posse præfato beneficio frui: commensalitas enim non dicitur proptereà quòd in eadem mensa sit ad effectum aliquem ex multis, qui in Iure habentur; comedendum, sed quia mensam in eadem habent domo expensis domini eius instructam, pro quo videndus Cardinalis Tuschus Tomo 3. lit. F. Conclus. 72. qui & num. 41. habet commensalem dici posse, qui alicuius expensis alitur, etiamsi extra domum comedat, aut partem accipiat in pecunia, de quo & num. 42.
656
*Illos autem Religiosos, qui ad Confeßiones
andiendasaudiendas idonei generaliter reperti fuerint, ab Episcopis generaliter quoque & indistinctè absque aliqua limitatione temporis, certorumque locorum, aut generis personarum in Diæcesi propria admittendos. Quo ad ceteros verò, qui non adeò idonei reperientur, si petierint se admitti, arbitrio Ordinariorum relinqui ipsos cum limitata facultate, prout eisdem Ordinarijs magis expedire videbitur, probare, & admittere. Ex his apparet Episcopos ratione ætatis non posse Religiosum aliàs idoneum generaliter repertum cum limitatione approbare; quia defectus talis non obstat, quo minùs Sacerdos 24. annorum electus Parochus sine limitatione censeatur approbatus. Solùm esse difficultas posset, si Religiosus aliquis ex priuilegio ante ætatem iure requisitam contingeret ordinari, vt in Indijs accidit per priuilegium Societatis. Sed neque tunc limitatio adhibenda; quia Pontifex idoneum ad Sacerdotium reputans ralem, pariter ad munia omnia Sacerdoti propria idoneum arbitratur, cui se iudicio debet Episcopus conformare. Positio autem præcipua ex eo etiam roboratur, quod de minùs aptis additur, vbi de arbitrio circa ætatem non est sermo; quia si talis defectus verè est talis, qui decenti administrationi obstet, non fuit Episcopi arbitrio remittendum, quid eo stante fieri deberet, quandoquidem quid fieri deberet, apertè constabat. Et in hoc quidem Pontifex eorum, vt ita loquar, Canonizauit sententiam, de qua dictum citato num. 344. Thesauri.
657
*Semel autem simpliciter approbatos posse in
De Semel approbatis.
Diæcesi Episcopi approbantis quouis anni tempore, etiam Paschali, & quorumcumque etiam infirmorum Confeßiones audire absabsque vlla Parochorum, vel ipsius Episcopi licentia. De qua tamen Confeßione teneri dictos Religiosos eorumdem infirmorum Parochum illicò certiorem reddere. Et hoc posse illis ab Episcopo sub pœna suspensionis à facultate audiendi Confeßiones præcipi. Sufficere tamen vt certioratio fiat saltem per scripturam apud ipsum Infirmum relinquendam. Circa hoc Innocentij X. in contradictorio iudicio sententia præcesserat, cuius tenorem proponit P. Martinon Tomo 5. Disput. 53. num. 84. ex quo alij: idque in vim priuilegiorum, quæ sunt profectò comperta, licet aliquorum oculos æmulationis fumus faciat caligare. Quæ de certioratione adduntur, vtilia quidem sunt, sed nescio an Parochi multùm sint soliciti circa illa futuri. Quod iubetur est facile, etsi Episcopi circa illud instent, libenter obsequendum, scriptura apud Infirmos relicta, verbis duobus terminanda. Confessus est. N. & subscriptio. Quod additur; & eos, qui dictis Religiosis simpliciter approbatis Paschali tempore confeßi fuerint, Constitutioni, quæ incipit: Omnis vtriusque sexus, quoad Confeßionem tantùm satisfecisse censendos; proptereà dictum, quia in citata Constitutione præceptum extat de sumendo in Paschate Eucharistiæ Sacramento, neque aliud in eo videtur esse mysterium.
658
*Regulares verò ad eiusmodi Confeßiones
audiendas, præuio examine simpliciter, & absque vlla temporis præfinitione ab ipsomet Episcopo, secus autem si ab eius Vicario, aut ab Antecessoribus Episcopis approbatos, non posse ab eôdem, qui sic approbauit, iterùm examinari, aut ab eisdem Confeßionibus audiendis suspendi, seu licentias illis concessas reuocari, nisi noua superueniente caussa, quæ ipsas Confeßiones concernat. De qua tamen haud necessarium esse, vt in actis constet; nec eam teneri Episcopum ipsis Regularibus significare, sed Sedi Apostolicæ dumtaxat, vbi eam sibi aperiri postulauerit. Prior huius declarationis pars vti certa statuta fuerat ab Innocentio X. in Decreto, de quo dictum nu. 651. cuius meminit Diana Parte 10. Tract. 14. Res. 23. & Nos non semel. Posterior satis notabilis est, & quæ pro Indijs non videtur posse conuenienter obseruari; vnde debent Episcopi reuocationis caussas Confessarijs, aut eorum significare Prælatis; non enim debent penitus indefensi manere; quod etsi non iustitia, charitas tamen videtur postulare, vt correctionis forma à Christo Domino præstituta seruetur, iuxta dicta suprà 278. & hæc quidem obligatio Episcopis dubio procul incumbit; sed quia illi hoc se possunt decreto tueri dicentes significaturos se Apostolicæ Sedi, nec sit vnde ad fauorabile aliquid possint à Religiosis compelli, sustinendum patienter, & regularis vitæ obseruantia, si quid offensionis datum fuerit, propulsandum. Circa quod sequitur:
659
*Porrò si Regulares cum scandalo, aut aliàs
inhonestè viuant, vel aliquod delictum committant, per quod rationabili Episcopi iudicio videantur à Confeßionibus suspendendi, in quo ipsius Episcopi conscientiam oneratam esse volumus, cùm præcipua Ministri Sacramenti pœnitentiæ qualitas sit vitæ integritas ac morum honestas, vtique eam caussam ad Confeßionis Ministerium pertinere, ac proinde nihil obstare quo minùs ob eam poßit Episcopus Regulares à semetipso approbatos suspendere, aut repellere à Confeßionibus audiendis. Attamen Confeßiones audiendi facultatem omnibus simul vnius Conuentus Regularibus Confessoribus adimi ab Episcopo inconsulta Sede Apostolica nullatenus posse. Cùm decisio
præsens iuxta præcedentem veniat accipienda, ex illa habemus non teneri Episcopos caussas aperire | Regularibus, quando ob vitam cum scandalo & inhonestè actam ab audiendis Confessionibus repelluntur, declarante Pontifice Confessiones concernere. Et quidem in eo non videtur Regularibus considerabile grauamen imponi: cùm enim Episcopis de ipsorum scandalis, & inhonesto agendi modo apertè constet, meritò sibi debent illi persuasum habere, illud ipsum esse, propter quod approbatio ab eisdem impartita denegatur. Nec videtur cùm de occultis agitur, alterius illas esse generis, sed hic doctrina obseruatione, & scitu digna stabilitur, vitæ inquāinquam turpitudinem ex illis esse caussis, & verò etiam præcipuam, propter quam possunt Regulares ab audiendis Confessionibus amoueri, siue occultæ illæ sint, siue notoriæ, de quibus hoc loco videtur agi, cùm de scandalo, & inhonesto vitæ genere Pontificia sententia proferatur. Et vbi publica est turpitudo, non est cur reformidare debeat Episcopus caussam aperire repulsæ, cùm dicere facilè possit, Medice cura te ipsum, & tunc poteris alios medicari. Quod tandem statuitur, etiam fuerat ab Innocentio X. citato Rescripto decretum Responsione 4. in qua & Episcopum conscientiæ grauiter onerantur. Quod autem ibi: Nisi ex grauißima caussa dicitur, hoc loco sublatum, cui & standum.
660
*Ex facultatibus per Mare magnum aliave
priuilegia Regularibus cuiuscumque Ordinis. Instituti, aut Societate etiam IESV conceßis, factam eis non esse potestatem absoluendi in casibus ab Episcopo sibi reseruatis. Et per Confirmationes dictorum priuilegiorum, quas Regulares à Sede Apostolica post Sacrum Concilium Tridentinum obtinuerunt, nequaquàm reuixisse priuilegia priùs ab eodem Concilio, aut deinde Apostolicis etiam Decretis sublata atque extincta, si quæ habebant absoluendi à casibus Episcopo reseruatis. Omnis ergo absoluendi facultas à casibus prædictis Regularibus aut concessa, aut prætensa penitus sublata; non tamen ea, quæ ratione concessionis peculiaris, & ipsis cum sæcularibus communis, potest conuenire, vt in Iubileis, & Bulla Cruciatæ, de quo dictum Parte 3. Sect. 10. vbi & proscriptionem Alexandri VII. adduximus Propositionis affirmantis, cui est declaratio dudum adducta conformis, pro quo & Decretum Vrbani VIII. præiuerat, cuius & mentio ibidem. Sed pro Indijs non vrgere præfa
Quid pro Indijs.
ta omnia ex amplissima concessione circa casus Bullæ Cœnæ probatum, ex qua pro Episcopalibus, qui minoris proculdubiò momenti sunt validum videtur posse argumentum conformari.
661
*Cui resolutioni id videtur obstare quia
sequitur: & habentes facultatem absoluendi ab omnibus casibus Sedi Apostolicæ reseruatis, non ideò à casibus Episcopo reseruatis posse absoluere. Videndum ergo an aliunde positio prædicta possit roborari. Et quod ad Indos attinet nulla est difficultas, vt constat ex dictis citato Tit. 12. Thesauri Cap. 11. §. 1. quod & de Neophytis alijs pariter asserendum. Quoad alios autem, ex eo quod cùm omnes casus Sedi Apostolicæ reseruati proferuntur, non veniunt casus Bullæ Cœnæ, vt est communis Doctorum sensus, ex quibus plures adducit Diana Parte 5. Tract. 12. Resolut. 34. asserentes quando in Iubilæo conceditur facultas absoluendi ab omnibus casibus & Censuris Papæ reseruatis, non posse Confessarium absoluere à casibus Bullæ Cœnæ, quam sententiam sibi certam asserit dictus Auctor, licet Angelus Bossius de Iubilæo Sect. 1. Casu 7. nu. 2. oppositum non esse improbabile pronuntiarit. Vt certum etiam proponit Leander à SS. Sacram. Tomo 4. Disput. 17. Quæst. 38. cum multis, quos allegat. Cùm ergo Pontifex in casu nostro de Bullæ casibus nullam faciat mentionem, eius non esse videtur intentum, vt qui pro illis facultatem habet, nequeat ab Episcopalibus absoluere: id quod pro Indijs verosimilius apparet, quibus specialiora sunt priuilegia concessa, & vbi Episcopi circa casus dicti parùm videntur esse soliciti, cùm constet ad Episcoporum instantiam rem hanc seueriùs agitatam.
662
*Posse autem Regularem Confessorem in ea
Circa alienos Diœcesanos.
Diœcesi, in qua est approbatus, confluentes ex alia Diœcesi à peccatis in ipsa reseruatis, non autem in illa, vbi idem Confessor est approbatus, absoluere, nisi eosdem pœnitentes nouerit in fraudem reseruationis, ad alienam Diœcesim pro absolutione obtinenda migrasse. Quæ declaratio mira forsitan aliquibus accidet; sed est quidem pro illa non admodum difficilis, & satis quidem rationabilis coniectura. Diœcesanos quidem nequeunt absoluere Regulares, quia illis prohibitum, nec propterea Diœcesanis huiusmodi absolutionis est beneficium difficile, cùm per se, aut per Confessarios possint Episcopum adire: quod tamen non habent extra Diœcesani sui territorium existentes, si vbi degunt absolui nequeant, & ideò eorum spirituali saluti benignè est Apostolica prouidentia consultum, & Regularibus is fauor impensus, qui alijs omnibus denegatus, in quibus ipsi etiam Episcopi videntur comprehensi, stantibus nihilominus probabilibus opinionibus circa peregrinos, & temporis spatia pro exteris, de quibus aliàs.
663
*Vigore supra dictorum priuilegiorum nequa
quàm licere Regularibus, etiam satis facta parte absoluere Pœnitentes à censuris quoad externum & iudiciale forum, & absolutos ab eis in foro Pœnitentiali, vtique non censeri absolutos in exteriori iudicio & contentioso. Quinimmò Censuris Ecclesiasticis irretitos & denuntiatos ab Episcopis cogi posse gerere se pro talibus, etiamsi à Regularibus fuerint absoluti. Circa quæ obseruatione dignum occurrit non asserere Pontificem inualidam esse absolutionem, sed non licere, & in externo foro pro nulla haberi, & quoad illud tantùm illicitam reputari; vnde circa absolutionem in foro interno nihil decernitur, sed potiùs videtur supponi licere illam, aut saltem pro eo probabilem esse sententiam, vt reuerà extat, quam & pro externo sunt qui defendant, vt videri potest apud Brunonem Chassaing
de Priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 3. vbi ita scribit vers. 3. Diximus probabiliter posse absoluere ab illis in foro externo: quoniam datur facultas absoluta ab illis absoluendi, quæ non sic daretur, si ad vnicum forum restringeretur. Vnde non potest iudex de illis ampliùs cognoscere, & pœnitens non tenetur seipsum absolui facere, sed iudex obligatur absolutionem datam, si ei authenticè constet, acceptare. Sic Nauarrus Consil. 26. de sent. excommun. Medina 2. p. instructorij Confessar. Cap. 12. Rodericus q. 67. arti. 6. Sic ille, & id ipsum est quod à Pontifice reprobatur,
664
*Quoties exhibitis aliquibus Regularium
Apostolicis priuilegijs coram Episcopo, ab eo iudicetur ipsa non suffragari casui, de quo agitur; si dictorum priuilegiorum verba obscura sint & ambigua, non esse ad Metropolitanum prouocandum; sed cùm eius sit interpretari, cuius est condere, dictorum priuilegiorum interpretationem Sedis Apostolicæ iudi
cio, pro vt aliàs Constitutione Prædecessoris Nostri fel. record. Clementis IV. statutum fuit, esse requirendum. Quid his sanctius, quid iuri & rationi conformius? Sed quid faciemus in Indijs, in qui
& pro Indijs quidnam.
bus Sedem Apostolicam adire adeò operosum, & longa requirens temporis spatia, negotium est, & casus occurrere possunt moram adeò prolixam minimè patientes? Videtur sanè obsequendum Episcopis, quia in iure habent fundatam intentionem, à qua, cum certa sit, nequit dubijs fundamentis exturbari, & iure suo vtens nemini facit iniuriam ex vulgaribus textibus apud Doctores, de quibus Barbosa in Tractatu de Axiomatibus Iuris, Axiomate 135. num. 8. Marius Antonius lib. 1. Resolut. 5. num. 2. sic videmus Episcopos aliquos iure suo vti in examine promouendorum ad Ordines, quia priuilegium, quod eisdem exhibetur, non iudicant apertè suffragari. Et Religiosi de Pontificia interpretatione non curant, quia verentur in fauorem Episcoporum futuram, contenti probabilitate, quam docti scriptores agnoscunt, cui & plures Episcopi benignè & liberaliter acquiescunt. Et quidem non oportebit, cùm casus acciderit, cum Episcopis obstinatè contendere, quia hoc in Decreto præcipuæ illis partes deferuntur, cùm dicitur; & ab eo iudicetur ipsa non suffragari casui, de quo agitur. Et ita etiam statutum in præfato Decreto Innocentij X. Respons. 7. Sic Constitutio dicta addita amplissima eorum omnium, quæ obstare possent, derogatione.
665
*Et est quidem illa ad nos transmissa à
P. Secretario Societatis, sine subscriptione tamen Notarij publici, & sigillo Prælati, aut personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munita, quod ad fidem eidem adhibendam in iudicio & extra illud Sanctissimus prærequirit; vnde non videtur hucusque, si trasumptum aliud non extet iuxta præfata authenticum, adeò distantes obligare. Sed quidem vt præfata desint, ea tamen videntur concurrere, quæ pro facienda plena fide saltim extra iudicium, sufficientia debeant meritò iudicari. Impressio scilicet in typographia Cameræ Apostolicæ, peculiaris auctoritatis, subscriptio Secretarij, viri quidem admodùm Religiosi, & exploratæ iam diu fidei, licet non in ipso trasumpto; cui nullus queat publicus Notarius exæquari. R. P. Generalis mandatum, sine quo ad Prouincias scripta huiusmodi minimè transmittuntur. Hæc cùm adsint, nemo, nisi proiectæ audaciæ circa Constitutionem præfatam valeat dubitare. Et in ijs quidem, quæ fauorabilia sunt, non opus esse trasumpto authentico, sed sufficere moralem certitudinem quomodocumque habitam, probatum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. num. 104. Possumus ergo ijs frui, quæ in Constitutione huiusmodi fauorem præseferunt, sine scrupulo aliquo, aut periculo, cùm de nullius Sacramenti valore in talibus agi compertissimum habeatur. In alijs autem quæ onerosa videntur, negotium Episcoporum agitur, & vt Religiosos vrgere Constitutionis vigore queant, non sunt trasumpto, quod Nobis est missum, vsuri, sed authentico alio, quod cùm exhibeant, aut de eo sufficientem præstent fidem, parendi erit obligatio manifesta. Neque enim virtute missi Nobis trasumpti sunt acturi, neque tenemur arma ipsis, quibus contra Nos pugnent, ministrare. Si qua autem minimè fauorabilia prætereà sint, in quibus sine Episcoporum potest notitia procedi, parendum sanè Pontifici in vim citati trasumpti iuxta dicta.
666
*Si illud interim obseruemus, ex vi Con
De qualitate obligationis.
stitutionis dictæ nullam specialem addi obligationem respectu eorum, quæ in ipsa continentur anteà non extantem, eorum stante sufficienti notitia, pro qua inducenda, & roboranda etiam obligatione fuisse illam conditam eiusdem tenore patescit, sic enim ibi: Nos attendentes quòd alias
diuersis temporibus prædictæ dubitationes & controuersiæ nonnullis prædecessorum nostrorum summorum Pontificium Constitutionibus, earumque Declarationibus definitæ fuerint; Eiusmodi definitiones in vnum collectas, vt magis, magisque dissensionum tollantur semina, & inposterùm firmior in agro Dominico pax Christi floreat; pro summo, quo fungimur, Apostolatus officio, nouis Apostolicis Litteris muniendas duximus, & roborandas. Itaque de consilio nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum. S. R. E. Cardinalium, & dilectorum Filiorum Romæ Curiæ Prælatorum pietate, doctrina, & prudentia præstantium, & matura deliberatione nostra, atque ex certa scientia; hac generali, & perpetuò valitura Constitutione decernimus ac declaramus, Regulares, qui in Ecclesijs &c. Quæ ergo anteà sub reatu mortalis peccati non obligabant, neque modò obligant, iuxta probabiles regulas ad dignoscendum gradus obligationis, à Doctoribus traditas. Vbi & illud, an quod interminatione Censuræ præcipitur, eo ipso sub lethali obliget, si non lata, sed ferenda sit, & de Excommunicatione ratio aliqua sit, quæ pro Censuris alijs non militet, quæ sunt vulgares quæstiones, cùm tamen doctrina apud scriptores occurrens, vt applicari conuenienter possit prudentem, & minimè præcipitem exigat considerationem, ne in scopulum aliquem, vnde irremediabilis dolor, impingatur.
667
*Cùm autem in Constitutione præfata
Quid circa Capitulum S. V.
nulla Capituli S. V. facta mentio inueniatur, immò neque Ordinariorum, nisi cùm de minùs aptis ad audiendas Confessiones agitur, vbi & Ordinariorum nomine Episcopi designati, de quibus dispositio procedebat; non ideò illi ordinaria potestas deneganda, sed in illis, pro quibus ratio peculiaris occurrit, iuxta dicta citato Tit. 12. n. 339. vbi & de Vicario. Priuilegia autem quæ pro Indijs à Pontificibus conceduntur, non est censendum reuocari, illa scilicet, quæ ad viginti annos concessa, eo finito spatio prorogantur. Ille enim concessionis modus visus est maximè opportunus ad Ecclesiasticam gubernationem regionum istarum. Et ita quæ circa hoc sunt à Nobis dicta in eodem Tit. Cap. 11. §. 5. vti irrefragabilia suscipienda, quidquid de examine Prædicatorum sit, in quo grauium scriptorum, de quibus ibidem, sumus sententiam amplexi.
Loading...