*Sed est aliud apud eumdem Scripto
rem, quod eisdem videtur admodùm placiturum, sic enim scribit §. 3. n. 3.
Cùm autem contingere poßit (etsi rarò)
nullum adesse periculum,
sed te liberum & expeditum esse, ac si munera non
accepisses ad ferendum judicium, nequaquàm eo in
eventu recipiendo munera peccabis. Sic ille. Videant ergo Proreges an ea animi constantia se
præstantes sentiant, quam & experientia probaverint, ut minimè se à recto deviaturos ob
munera accepta præsentiant, & tunc eis dicta
potest docti Patris sententia suffragari. Et in
viris quidem adeò sublimis status, & nobilis
conditionis, non ita rarum censeri poterit; cùm
aliàs circa judicialia in materia justitiæ non
suam accommodent potestatem, & munera ipsis tradita ad alios fines dirigantur. His autem
videtur non leviter adversari, quod tradit Cardinalis Lugo
supra n. 129. ubi ait ex rarò contingentibus non posse fundamentum desumi
in hoc genere, sicut in alijs, & ita absolutè
asserendam obligationem. Adducit pro eo exemplum in fornicatione, quæ absolutè illicita
est ob damnum prolis, licet possint esse aliqui,
à quibus possit proles commodè educari. Sed
quidem id nimiùm videtur probare, scilicet
seclusa quacumque humana lege, illicitam esse
munerum acceptionem, quod nec ipse admittit, nisi in munere magnæ quantitatis, & peculiaribus circumstantijs; cùm tamen moderatum etiam juxta illius discursum videatur urgere. Sed sit hoc ita, ut ille philosophatur: hoc
quod rarum dicitur in casu præsenti, non ex
illorum est genere, in quibus raritas non attenditur, sed lex urget ea non attenta, quia doctrina illa non est universaliter accipienda. Sic
enim leges in
pręsumptionepræsumptione fundatęfundatæ etsi quandoque obligent, non tamen omnes juxta doctrinam communiter receptam, etsi rari sint
casus, in quibus locum nequit habere præsumptio. Pro quo etiam sunt aliæ, ex quibus celebris illa in lege veteri, quæ ad parientium mulierum purgationem pertinebat: & ea non
fuisse Virginem obligatam communis Doctorum, & antiquorum Patrum concors sententia est, ut videri potest apud P. Suarez
Tomo 2.
in
3.
p. Disput. 16.
Sect. 2. eo quòd verba legis in
ea locum habere non possint: licet casus esset
rarus; immò & singularis. Prætereà sicut citatus Scriptor plures admittit casus, in quibus
munerum acceptio licita est, quia in illis non
apparet pervertendæ justitiæ periculum, non
habita ratione an frequentes, an rari sint: ita
& in præsenti, ubi, juxta dicta, peculiares ra|
tiones occurrunt, quia de judicibus inferioribus ad decisionem adhibitis non agitur, pro
quibus rara illa pronuntiatur exceptio, sed de
Proregibus, in quibus esse non rara integritas
potest, minimè in re momenti magni acceptione munerum temeranda. Ut stet positio illa
probabilis, cum irrefragabili suppositione illa,
de qua P. Rebellus
suprà, munera scilicet liberaliter impartiri, in quo forsitan rarior avis in
terris: licet Proreges ad exquisitum circa hoc
examen non videantur obligandi, cùm ex
circũstantijscircumstantijs id non veniat verosimiliter judicandum.
Ubi & non improbabiliter dici posset, licere
etiam in dubio, quia melior est conditio possidentis, suam inquam libertatem, ad acceptandam liberalem donationem. Ad illud autem
Fornicatio unde illicita.
quod de fornicatione dicebatur, id sit satis dixisse modò, præceptum illam prohibens esse
alterius ordinis, & urgentioris obligationis,
cùm nullo in casu liceat, sicut licet munerum
acceptio; constatq́ue congressum viri & mulieris ad solum licitum usum fuisse à Deo destinatum, ex
Genesis 2. Ratio autem adducta
non leves patitur difficultates, quam tamen
meliùs quàm alij firmat & explicat P. Arriaga
Tomo 5.
Disput. 58.
nu. 34. reclamante Dom.
Caramuele
in Theologia morali nu. 1600. Iuvat
autem pro communi sententia de intrinseca deformitate rationem satis verosimilem adduxisse, quæ ex eo sumitur, quòd in homine appetitus Venereus non sit, sicut est in brutis, sed
ut in subjecto rationali, & ita cum moderatione futurus illius usus, sicq́ue rationabilis: Atqui talis non esset, si ad mulierem quamlibet
liceret accessus; hoc enim brutorum est, & ex se
manifestum, si homines more brutorum & generarentur & nascerentur, magnam futuram in
eo deformitatem, nec rationi congruam. In
generatione enim hominis, utpotè nobilissimæ
creaturæ, & rationalis, rationabiliter debere
procedi lumen ipsum rationis ostendit, unde
brutalis illa licentia ab eo penitus removenda.
Pro quo hæc satis.