CAPVT III.

CAPVT III.

Quomodo debeat Præbendariorum defectus suppleri.
14
*CVm id possit in Indiis non rarò cōtingerecontingere, ad Regiam prouidentiam pertinuit casus huiusmodi præuenire, vt scilicet Ecclesiæ debito cultu non careant, & diuina officia cum conuenienti possint decentiâ celebrari. Ideò per Regias schedulas constitutum, vt paucitate Præbendariorum succedente, Episcopi Clericos aliquos deputent adstituros Choro, & PrębendariorũPraebendariorum more sacra peracturos, competenti illis stipendio designato. De sua S. Iacobi Chilensi Ecclesia locutus Dom. Villaroël & Schedulam, & factum refert Quæst. 5. Art. 5. num. 25. qui per errorem typographiæ est. 14. Circa quod
Dico primò. Episcopi nequeunt Religiosum
ad Canonicatum modo dicto designare, etiam conniuentibus Prælatis. Quod quidem non ex eo accidit, quia Religiosis nequeunt sine licentia Sedis Apostolicæ Beneficia concedi. Cap. Super eo, de Regularibus. Cap. Cùm de Beneficio, de Præbendis in Sexto. & alibi: Pro quo alia satis vrgentia adducit Lauretus de Franchis in Controuersiis. Quæst. 89. cùm tale ministerium non sit Beneficium, sed seruitium temporale, sicut de Vicariis temporalibus affirmant communiter Doctores, & esse ab omnibus receptum testatur P. Palaus Tomo 2. Tract. 13. Disput. 1. Puncto 1. in fine. Sed quia id absolutè extat prohibitum in citato Cap. Super eo, verbis illis: Nec ampliùs in
Ecclesiis sæcularibus debent assumi: ne contra votum, quod Deo fecerunt, venire probentur. Vbi cùm de iis sermo sit, qui nondum professionem emiserunt; habitum tamen Religionis assumpserunt; ex eo Doctores colligunt, ad Religiosos talem decisionem extendi. Quæ cùm generalis sit, & assumptionem prohibeat, de illâ etiam, quæ tempora|lis est, necessariò intelligenda. Et ideò Religio
Qui nequeunt esse Canonici.
sum non posse esse Canonicum tenent quamplures, quos adducit P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 7. Cap. 29. num. 75. Pro quo & Thomas à Iesv in Cap. Non dicatis. Parte 2. Cap. 7. Dub. 3. §. 1. In eo enim maximè verificatur ratio, quam Canon inducit, quòd scilicet contra votum Deo factum venire probetur: contra professionem inquam Religiosi statûs, qui humilitatis, obedientiæ, & secessus à sæculo est.
15
*Dices primò aliquos esse Doctores, qui
affirmant Regulares esse capaces Canonicatûs in Ecclesia sæculari, vt videri potest apud P. Sancium suprà num. 74. Sed contra hos est communissima & verissima sententia ita vsu recepta, vt contraria penitus videatur antiquata, & ab vsu Ecclesiæ reiecta, vnde sine dispensatione Pontificis id numquam ad praxim reuocatur.
Dices secundò communem decisionem tunc
quidem obseruandam, cùm non vrget necessitas, eâ autem vrgente ob defectum Præbendariorum, Religiosos posse ad id muneris aduocari. Sic enim affirmat Rebuffus, & Gonzalez alios referens, ex illisque P. Palaus suprà Puncto 3. n. 11. qui ex Nicolao Garcia addit in casu dicto Beneficia non esse conferenda in titulum, sed in Commendam, quia non videtur necessarius modus alius prouisionis; & hic est aptior: siquidem, quandocumque reperiatur minister idoneus, poterit extraneus remoueri. Et sic decisum videri à sacra Congregatione apud citatum Garciam
Parte 7. de Beneficiis Cap. 10. num. 32. in 1. Declaratione. Verùm neque hoc vrget, quia doctrina illa procedit circa Beneficia Curata, vt videri potest apud citatum Patrem, Auctores pro eadem afferentem. Cùm enim §. decimum cum sententiâ Mandosij terminasset dicentis hodie non dispensari cum Monacho ad Beneficium Curatum obtinendum, statim sequentem verbis illis auspicatur: Limitanda tamen est doctrina &c. Et est illa etiam P. Sancij citato Cap. 29. num. 39. vbi pro eadem plures Auctores adducit. Et ex hac differentiâ argui pro Assertione potest: nam ad Beneficia Curata promoueri Regularis nequit, cùm tamen iuxta Ius commune capax illorum sit, vt constat ex Cap. Quid Dei timorem, de statu Monachorum (iuxta quod P. Lessius verb. Religiosus Casu 2. in Resolutionibus posthumis praxim Belgicam defendit) id enim propter bonum animarum sic est ab Apostolicâ Sede dispositum: immò neque ad tempus ad eadem assumi, vt declarauit Gregorius XIII. cuius Declarationem adducunt plures Scriptores, vt videri potest apud P. Palaum, num. 20. citato & sic se habet: Sanctissimus D. N. Gregor. XIII. noluit licere Canonicis Re
gularibus Congregationis Lateranensis, etiam de licentia sui Generalis, absque permissu Summi Pontificis assumere curam animarum etiam ad tempus, multò minùs Beneficium Curatum. Sic Declaratio. Ex qua fit multò minùs licere Beneficium simplex assumere, quia illud neque de iure communi licet, & ita neque ad tempus: quia etiam ad tempus assumptum ea habet inconuenientia, de quibus numer. præced. & ex eisdem fundamentis constat neque Episcopum in eo posse dispensare. Id quod specialiter aduertunt P. Sancius loco nuper adducto n. 76. qui plures adducit, & P. Palaus num. 5. quamuis Staphylæus apud P. Sancium contrarium sentiat, minimè audiendus, sicut nec Gambara apud Lauretum suprà, Doctorum agmine repugnante, & nihil contra eos, quod aliquatenus vrgeat obiectans.
16
*Ratio autem cur non liceat in Benefi
cio simplici id, quod in Curato, iam insinuata est, quia pro hoc esse potest necessitas, non pro illo, vt colligitur ex Cap. Priscis 55. dist. ibi: Quia eatenus Ecclesiæ vel cunctis, vel sufficientibus priuatæ sunt ministris, vt plebibus ad se pertinentibus di
Cap. Priscis 55. dist.
uina munera supplere non valeant; concedimus vt si quis Monasterialibus disciplinis eruditus &c. Ex Gelasio Papa. Pro simplicium autem Beneficiorum administratione, in quibus magis est honoris & commodi, quàm laboris, talis necessitas non est, cùm illa ad animarum curam non ordinentur, licet ad diuinum cultum decenter exhibendum possint necessaria iudicari, vt in Ecclesiis Cathedralibus accidit: pro eo enim Præbendæ institutæ sunt; & vt vigeat, distributiones quotidianæ dispositæ sunt, vt constat ex Concilio Tridentino Seßione 21. Cap. 3. & ex dictis Cap. præced. Cùm autem cultus diuinus in Monasteriis etiam sit decenter exhibendus, non est conueniens vt, iuxta vulgarem parœmiam, vnum spolietur altare, vt alterum vestiatur: neque inquietandi Religiosi, cùm possint Clerici sæculares inquiri, & dictis muneribus admoueri. Non equidem desunt illi in oppidis frequentioribus: si autem Cathedralis in solitario oppido fundata sit, non est ibi quærendus splendor & pompa insignium ciuitatum. Et pro Festis solemnioribus inuitari Religiosi poterunt, qui libenter accurrent, etiamsi nullius temporalis lucri illecebrâ prouocentur. Quamquàm neque erit indignum, vt aliquid huiusmodi per modum eleëmosynæ aut gratitudinis interdum transmittatur.
17
*Dico secundò. Si Episcopus opinione
vtens inuerosimili Religiosum de licentia suorum Prælatorum in Canonicum assumat, non poterit illum pro publicis delictis publicâ animaduersione punire, licet quoad leuiores defectus in suo ministerio corripere illum possit proportionatâ correctione. Primum probo ex eo quòd talis manet absolutè sub obedientia Prælatorum Religionis, & multò magis quàm Parochi, circa quorum mores & vitam nequit Episcopus coërciuam potentiam exercere, vt vidimus Titulo præced. Cap. 7. In eo ergo seruandum quod à Concilio Tridentino statutum est Seßione 25. Cap. 14. de Regularibus, vt tunc tantùm puniri delicta Religiosi possint, cùm notoria sunt, & extra claustra commissa, ac proprius Prælatus admonitus omiserit punitionem, aut de ea Episcopum intra tempus ab eo assignatum non fecerit
certiorem. Secundum autem ex eo ostenditur, quia cùm ad Episcopum pertineat, vt ea, quæ ad diuinum cultum spectant, cum omni decentiâ administrentur, in eo, qui administrant, videntur eidem esse subiecti. Non videntur autem in tali administratione alij esse defectus posse, nisi qui in modo assistendi in Choro, aut Missas celebrandi, occurrere solent, qui graues esse in Religioso vix possunt, vnde non est cur ad grauem sit animaduersionem ab Episcopis ve|niendum; & ita non probandum, quod à quodam dicitur factum Episcopo, qui suæ Religionis socium, quem fecerat ille Canonicum, & in pu
blico grauiter deliquerat Regij Gubernatoris iniuria, in Choro publicè Religiosorum more traduxit, acri verberatione, vt eo pacto Gubernatori satisfactio conueniens præberetur. Nisi fortè à Prælato suo id ipsi permissum, aut socius talis eius obedientiæ penitus subiaceret. Sed non credo subiectionem ad casus istos extendi conuenienter potuisse; quandoquidem supplicium in proprio potuit Conuentu inferri, & pœnis reclusionis, alijsque ex se perspicuis, satisfactio proportionata disponi.
18
*Dico tertiò. Clerici ad Præbendas in
casu dicto supplendas adsciti, ad omnia tenentur, ad quæ proprietarij Præbendati, sicut & eorum frui priuilegijs possunt, si qua sunt in modo seruiendi. Id constat: quia subrogatio fit cum omnibus qualitatibus, quæ in eo essent, pro quo succedit subrogatus, vt probant Doctores, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 19. num. 22. & Lib. 3. Cap. 9. num. 24. Si verò stipendium non sit integrum, ex eo capite erit inæqualitas, quantum ad obligationem detrahendi congruam portionem pro sustentatione, & reliqua pijs operibus applicandi: vix enim vlla esse videtur: quia si proprietarius tantùm pauperibus, aut piis operibus applicaret, quantum subrogato detrahitur, satis suæ obligationi satisfecisse videretur: ergo cùm illud minus hic habeat, ad nihil aliud videtur obligandus. Hac ratione excusantur qui vicariam habent temporalem, vt videri potest apud P. Palaum Tomo 1. Tract. 6. Disput. 2. Puncto 5. num. 2. & 3. Et prætereà est ratio aperta: quia id, quod detrahitur, piis est operibus applicandum; neque enim reseruandum successoribus est in Indiis, in quibus decimalis grossa pro Præbendariis sequestrata, inter eos diuiditur, licèt pauciores sint quàm esse debeant, iuxta Ecclesiarum erectionem: nihil ergo successoribus reseruatur, & ita quod paucis superfluit, piis operibus destinandum. Quidquid ergo de communi iure sit, de quo post alios eruditè agit P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disput. 15. Quæst. 22. & de nouis statutis in Beneficijs Cameræ Apostolicæ, de quibus Zerola Parte 1. verb. Beneficium, ad sextum: praxis equidem dicta contraria illis penitus non
est: quia vt constat ex Cap. Quarta, de officio iudicis Ordinarij, & ex Cap. Præsenti, eodem titul. in Sexto. Vacantium Beneficiorum fructus ita administrare œconomi ex præscripto Ordinariorum debent, aut eorum, ad quos cura talis spectat, vt eos aut in vtilitatem Ecclesiarum expendant, aut futuris personis fideliter reseruent. Quando ergo nihil reseruatur successoribus, sed in Ecclesiæ vtilitatem expenduntur, communis Iuris dispositionibus non penitus contraitur. Leges autem de spolijs pro Camerâ Apostolicâ in Indijs non sunt receptæ.
Loading...