SECTIO V.

SECTIO V.

An in electione Canonici Magistralis & Doctoralis debeat præferri qui in Ecclesia, in qua tales Præbendæ sunt, Beneficium habet. Vbi quid pro Indijs peculiare. Addicta in Thesauro Tit. 18. n. 80. & seqq.
122
*DIsceptatum circa hoc occasione nuperæ oppositionis ad Magistralem
Casus propositus.
Canonicatum LimanęLimanæ EcclesięEcclesiæ Metropolitanæ: fuit enim ex oppositoribus vnus qui inter tredecim hac prærogatiua singulariter excellebat, quia Portionarius integræ portionis, cum competentibus alijs qualitatibus ad prouisionem huiusmodi requisitis. Et pro eo videbatur stare Motus proprius Sixti IV. quem adducit Nicolaus Garcia Tomo 1. de Beneficijs Parte 5.
Nicolaus Garcia.
Cap. 4. nu. 169. Pontifex enim erectionem dictarum Præbendarum faciens inter alia sic habet: Qui si in eadem Ecclesia (Beneficiati, iuxta tenorem relatum in Motu proprio Leonis X. de quo statim) & alias sic qualificati reperiantur, alijs
præferantur, sicque perpetuis futuris temporibus obseruetur &c. Quod quidem à Leone X. approbatum prædictum Motum proprium confirmante suo alio, cuius & litteram ex integro inducit citatus Scriptor ibidem, quatenus tenore præfati Motus proprij adducto, & illa, quam retulimus, clausula, ita profatur: Litteras Sixti, & Innocentij (VIII. scilicet, qui simultatem dictarum Præbendarum cum alijs prohibuerat &c.) prædecessorum huiusmodi, cum omnibus & si gulis in eis contentis clausulis auctoritate Apostolica approbamus &c. Sic in cedula motus proprij: in ipsis autem litteris prout plenariè expeditis apud eumdem sic habetur: Singulas Sixti & Innocentij prædecessorum Litteras huiusmodi cum omnibus & singulis in eis contentis, ex certa scientia nostra, auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus, & innouamus, ac perpetuæ firmitatis robur obtinere, & inuiolabiliter
Sicut & ius commune.
obseruari debere decernimus. Sic ille. Iuxta quæ Beneficiarij dictarum Ecclesiarum videntur præferendi. Quod & iuri est communi conforme, iuxta Textus à nobis adductos in Thesauri Additionibus n. 28. Tomo 1. vt scilicet habeat vnusquisque suæ fructum militiæ in propria Ecclesia. Circa quod.
123
*Dico Primò. Stante paritate qualitatum
generaliter loquendo, Beneficiatus in propria Ecclesia, ratione talis qualitatis excedens, est proculdubio præferendus. Constat: ex aperta Pontificum decisione; non enim verba illa inutiliter posita sunt: & cùm sit grauis materia in materia iustitiæ, non videntur Electores à reatu lethalis criminis excusandi.
Dico Secundò. Non est obligatio eligendi
talem, si dicta qualitas alijs superatur. Id probo ex ipsa Pontificia dispositione, sic enim Sixtus. Elapso tempore Edicti &c. ad illam procedere valeant, & in huiusmodi electionibus ipsi Electores iuramentum de eligendo magis idoneum, habito respectu ad vtilitatem Ecclesiæ, & mores personæ eligendæ, præstare teneantur &c. Iuxta hæc ergo idoneitas mul
Innocent. Electorum.
tiplici ex capite sumenda est, vnde si Beneficiatus in Ecclesia, minus habens in alijs qualitatibus inueniatur, non est alijs in eis præstantibus præferendus. Quod quidem & Leo probat prædicta clausula adducta, & eam cum alijs approbans, innouans, & robore perpetuo confirmans. In qua quidem Assertio proposita satis indicata verbis illis: & aliàs sic qualificati reperiantur. Sup
Leo X.
ponit enim posse non ita qualificatos inueniri, quibus Beneficiaria prærogatiua nihil sit alijs deficientibus, aut parùm eminentibus, valitura.
124
*Dico Tertiò. Si prædicta qualitas alijs
adiuncta cum qualitatibus alterius paritatem constituat, ita vt excessus per illam compensetur, videtur talis iuxta mentem Pontificum præferendus. Id ostendo: Nam illi statuunt talem præferendum, vt vidimus. Rogo iam, quando talis dispositio sit locum habitura? Non quidem stante excessu iuxta præcedentem Assertionem: neque è contra quando excessum illa constituit iuxta primam Assertionem, quia sic non esset dispositio peculiaris, quandoquidem iuxta ius commune talis debet prælatio fieri, iuxta Textus, de quibus nu. 122. qui pro parte isti etiam apertè militant, dum præferendos statuunt, & præmium suæ militiæ spiritualis tali in prælatione habere determinant. Videantur ibidem dicta, hoc enim videntur euincere: ex quo fit Pontificiam decisionem ad casum Assertionis præsentis pertinere. Vbi etsi aliqualis sit excessus ex parte oppositoris, videtur similiter asserendum, quia parùm pro nihilo reputatur.
125
*Dico Quartò. Casus potest occurrere, | in quo probabiliter dici potest qualitatem dictam
non venire in considerationem, iuxta id quod habet Nicolaus Garcia, qui n. 205. quærit an quando in vltimo scrutinio duo habent paria vota, deueniendum sit ad sortes, iuxta Leonis dispositionem, ita vt nobilis præseratur ignobili, & Beneficiatus in eadem Ecclesia non Beneficiato, iuxta eumdem? & adducta aliquorum sententia id negantium, & contendentium sortes tantùm habituras locum quando est paritas qualitatum, pro quo & praxim, ac singularia exempla aliquarum exhibet Ecclesiarum: contrarium determinat & probat nu. 208. & seqq. & licet eius probationes, sicut & exempla, sola nobilitatis facta mentione
Sortibus quando vtendum.
procedant, de ea, de qua agimus, pariter conuincunt, quia & illa est in dubij propositione expressa, & rationes de illa pariter probant, aut nihil roboris continent, cùm generaliter velit in casu proposito non esse collationem qualitatum faciendam, sed sortibus controuersiam dirimendam. Cùm ergo contingere possit paritatem esse in alijs, & in qualitate Beneficiaria excessum; tunc ea non attenta veniendum ad sortes iuxta citatum Scriptorem, qui pro eo dispositionem Leonis ait esse manifestam, cùm posse vota tantùm ad illas exigat, & ita quidquid de imparitate in alijs sit non curandum videtur stabilire. Neque proptereà intelligendum est Pontificem de qualitate dicta non esse Electoribus curandum indicare, quandoquidem circa illam id, quod vidimus à Sixto statutum approbat, innouat, & confirmat: & quando ad paritatem votorum deuentum est, supponit Electores suo non defuisse officio, nec vult ampliùs circa qualitatem dictam, sicut neque circa alias, implicatam moueri quæstionem. Quod est satis verosimile; sed contrarium ratione, auctoritate, & praxi non parùm probabile.
126
*Dico Quintò. Etiamsi in Indijs electio
AsssrtioAssertio 5. Pro Indiis.
non spectet ad Capitulum cum Prælatis, quandoquidem præsentatio Regi reseruatur vt Patrono, idem quod circa electionem à nobis dictum, videtur obseruandum. Probatur, Quia Rex vt in plurimùm solet se maiori votorum parti conformare: vnde etiam si electio formaliter (vt sic loquar) ad Capitulares non spectet, radicaliter tamen videtur spectare. Deinde cùm ratione tituli dicti non leuis habeatur excessus, etiam est maior dignitas, vnde sine iniuria stare nequit illam non attendere, iuxta receptissimam sententiam, de quo in Thesauro Tomo 1. Tit. 1. nu. 68. & seqq. Quando autem est paritas, de qua Assertione 3. pro ea faciunt ibidem adducta. Et nolle quidem talem eligere, non nisi ex deprauato aliquo affectu solet prouenire. Neque iuramen
tum obstat de eligendo magis idoneo, ex quo videtur pro æquè idoneo non esse obligationem: nam magis idoneus iudicatur à Pontifice, qui in eadem Ecclesia militauit, sicut & à Iure communi vt vidimus: sicut & magis nobilis, non quòd melius credatur seruiturus, sed quia ad decorem Ecclesiæ pertinet tales habere ministros.
Loading...