Sed ad hoc dici potest in primis verba Pontifi
cis illa esse, quæ à Nobis data
citato loco Thesauri
n. 72. vbi &
Reponendi verbum additum, & intelligenda iuxta nuper traditam explicationem, de
qua &
nu. 74. rehabilitandos scilicet, restituendos, & reponendos, distributione accommoda,
qui scilicet rehabilitari, restitui, & reponi possunt, non ita alij
: quæ exponendi ratio videtur
satis expedita. Deinde dici potest rehabilitationem non dicere duplicatam habilitationem modo
explicato, quia non semper
Re additum verbis
aut nominibus duplicationem insinuat. Sic enim
dicitur reualidari matrimonium, quod validum
non fuit, & ita validationis nomine potuit sufficienter designari. Rescindi contractus dicitur,
qui priùs non scissus, sed validus. Et sic aliàs.
Iuxta quæ rehabilitatus dici potest, qui habilis
redditus. Sicut etiam quatenus per dispensationem habilis factus ad Ordines, etiam ad Beneficia est habilis constitutus, rehabilitatus dici potest, id est, etiam habilitatus. Quod ad restitutionem attinet, non plus vrget: dum enim dicitur rehabilitandos & restituendos ad Beneficia
obtinenda & obtenta, respectiuè est accipiendum, vt primum generaliter procedat, posteriùs
autem de ijs, qui Beneficia habuerant, licet sine
Canonico titulo, quibus restituenda dicuntur, pariter cum habilitatione. Et ad hoc referendum
verbum
Reponendi. Vnde præfatus Antistes nihil
circa præfata verba obijciendum habuit
Lib. 1.
Tract. 1.
Seßion. 19. probabilitatem in ordine etiam
ad Curata Beneficia pro Hispanis agnoscens.