*Dici prætereà potest in conclusione
illa,
Totidem enim potest &c. Illud
Enim non habere vim caussalis, sed idem esse ac
Etiam, vt sensus sit, quem diximus, de potestate ex commissione in actu visitationis Prouinciæ, vt non debeat Diœcesis propria deterioris esse conditionis.
Ex hoc autem non videtur quid haberi speciale
possit pro Sanctuario nostro, quandoquidem
visitatio est Archiepiscopis interdicta à Concilio Tridentino
Seßione 24.
Cap. 3.
de reformat. nisi
caussa cognita & probata in Concilio Prouinciali. Id
quod eueniet numquàm, sicut hucusque non vidimus euenisse. Nihilominùs ob singularem loci
sanctitatem, qua maior nulla in his regnis, poterunt Archiepiscopi totum id concedere quod
possunt, fortè enim plus est, quàm id, quod ordinaria forma continetur, & à præfatis Scriptoribus indicatur. Et quidem licet id, quod de commissione diximus, apparentem verosimilitudinem
præseferat, alia tamen reuera mens illorum esse
conuincitur. Siquidem P. Henriquez, quem
secuti alij, in
Glossa. Lit. E. pro eo, quod de commissione dixerat, producit citatum Cap.
Nostro,
& alios item Auctores, apud quos de Octoginta
diebus nihil, & solùm asserere comperiuntur
Archiepiscopos non ex institutione diuina, sed
ex Pontificia concessione habere, vt Indulgentias possint sua in Prouincia concedere; & ita
Nauarrus
de Indulgentijs. Tomo 2.
Notabili. 31.
n. 3.
cùm dixisset Archiepiscopum intra suum Archiepiscopatum, sicut eo superiores suis in Prouincijs, posse Indulgentias concedere, subdidit
statim id intelligendum, dummodò summam
40. dierum non excedant. &
n. 17. id de superioribus præfatis Legato, inquam, & alijs, inculcat,
non deprehendens vnde maiorem summam illi
possint, quod tamen vsu receptum, vsurpare.
Ex quibus innui videtur etiam pro Archiepiscopo tale aliquid esse qui concedendum esse contendant, iuxta quorum placitum videntur præfati locuti scriptores.