Respondeo inprimis casum videri impossibi
lem, quòd scilicet testis vterque sit fide dignus,
eadem, aut pari fide, & iureiurando experientiam
protestatus: manifestum enim est alterum ex illis mentiri, sic autem mentiens & peierans quomodo esse dignus fide queat? Nec dici potest itinerantem latere huiusmodi hominis qualitates,
qui enim tales sunt non difficile agnosci possunt,
si ad eorum agendi & loquendi modum attendatur. Sed sit ita vt proponitur, in tali casu & intentione continuandi iter, nego assensum credulitatatis absolutum & rationabilem esse posse circa
dicta
prędictorumprædictorum; & multò id potiùs circa eum,
cuius est minor auctoritas. Et quidem argumentum videtur inferre contrarium, scilicet posita
necessitate continuandi iter, eius dictum esse præferendum, qui nonnihil quoad auctoritatem excedat, sic enim meliùs credere & sperare potest
se ad metam peruenturum. Ast cùm nonnihil
tantùm videatur excedere, pro nihilo habendum
in ordine ad absolutum & rationabilem assensum
eliciendum. Quibus se habentibus hoc modo, necessitatus ad continuandum iter, subsistere aliquantulùm debet, & expectare indicem certiorem: quandoquidem secus faciens, contingere poterit, vt cùm se metam tenere putabit, ab ea
quam longissimè absit, & remetiri longum debeat
spatium, incommodis geminatis. Quòd si spes
indicis melioris non sit, dictum eius, qui est in auctoritate superior, etiamsi parùm, amplectatur;
non quidem credens absolutè verum, sed vero aliquantulum similius, & sub eo dubio se discrimini
errandi committat. Quòd si errasse contingat, is
certè est itinerantium labor, dum sine duce inprudenter se periculo errandi committunt: vel si imprudentia absit, vt in Ioseph misso à patre, dum
erraret in agro, de quo
Genes. 38. inter incommoda illud est iter agentium numerandum.