11
*Dici potest in Indiis locum habere quod
de diuersitate nationum dicitur, quatenus in Hispaniâ & in Indiis nati, èex patriis sedibus diuersum quoque ingenium trahunt, vnde æmulatio etiam specialis & naturalis si fuerit, non debet videri mirum, sed condescendum ipsi, sicut & aliis apertiùs oppositis citatus Auctor conniuendum in electionibus arbitratur. Pro quo facit id, quod Act. 6. v. 1. legimus, vbi sic scriptum: In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factum est
Act 6. v. 1.
murmur Græcorum aduersus Hebræos, eò quòd despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Græci namque, quorum factum murmur, non genere tales erant, sed Hebræi in Græciâ nati, vt videri potest apud Patres Gasparem Sancium, Cornelium, & alios: ex quibus ille diuersitatem nationum in hoc ipso recognoscit. Et hinc factum vt murmuris occasio non leuis accesserit, eò quòd despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum: circa quod idem sic habet: Origo ergo murmuris
P. Gaspar Sancius.
videtur fuisse hæc, quòd viduæ Hebrææ, eò quòd Hebrææ essent, arrogarent sibi honoratiora & locupletiora ministeria, præsertim distribuendi cibos & vestes; viliora verò & tenuiora relegarent ad Græcas. Rursum quòd in distributione ciborum & vestium magis fauere, plusque dare viderentur Hebræis, quàm Græcis. Sic doctus Pater, & est illud ipsum quod in Indiis nati secum agi conqueruntur: quòd scilicet nati in Hispaniâ honoratiora sibi officia, & locupletiora arrogent, vilioribus pro iis relictis, qui nati in Indiis, quibus & minus liberaliter prouidetur. Meritò ergo eorum murmur ad Pontificum potuit aures adduci, & ab illis alternatiuarum remedium adhiberi.
Loading...