SECTIO XXIX.

SECTIO XXIX.

Peculiaris resolutio circa iurisdictionem Episcoporum in Regulares extra claustra delinquentes, cui casus contingentia præstitit occasionem.
278
*PRælatus quidam ex huius Regni pri
Casus proponitur.
moribus Religioso cuidam, nescio ex qua caussa, grauiter infensus extitit. Et cùm ad eum occasionem grauiter vexandi ipsum, sed iure, quærentem, delatum esset illum noctu èex conuentu egredi solitum, & ad domum ire, in qua inhonestum negotium peragebat, familiares misit, qui eum caperent, facturus, si voti compos euaderet, quod nescimus, quia conatus dictus optato est fraudatus effectu, Religioso non inuento. Circa quod in primis charitatis videntur
officia defuisse: potuit siquidem Prælatus dictus Superiorem Religiosi, qui adeò malè audiebat, admonere vt subdito consuleret, & scandalum illud submoueret. Sic enim eius currit obligatio, vt cum minori damno famæ, & bonorum aliorum, animæ proximi consulatur: quæ est Theologorum omnium vox præcepto Christi de fraterna correctione conformis Matth. 18. v. 15. &
Matth. 18. v. 15 & 16.
16. Si autem peccauerit in te frater tuus, vade, & corripe eum inter te & ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc vnum vel duos testes &c. Circa quod D. Thomas 2. 2. q. 33. arti. 8.
D. Thom.
in Corpore ita scribit: Qui studet emendationi fratris, debet, si potest, sic emendare fratrem quantùm ad conscientiam, vt fama eius conseruetur, quæ quidem est vtilis &c. Pro quo & P. Suarez Disput. 8.
P. Suarez.
de Charitate Sect. 6. nu. 14. sic ait: Sed in hoc cauendum est, vt si vnus testis sufficiat, non adhibeantur duo propter eamdem rationem vel vitandæ, vel minuendæ infamiæ. Sic ille, & alij.
279
*Iam quod ad capturam attinet, sunt qui
licitam esse contendant, ex quibus Piasecius in Praxi Episcopali Parte 2. Cap. 3. nu. 43. affirmat | Regularem posse deduci ad carcerem Episcopi, & sumpta informatione super delicto, dummodò summariè sumatur, ad suum Superiorem deducendum cum coppia processus, & præfinitione termini ad puniendum, quod & tenent Naldus, Barbosa, & Portel à Diana adducti Parte 3. Tract. 2. Resolut. 132. & D. Michael Farro Manrique Parte 2. qq. moral. & Vicarial. q. 110. vbi in primis statuit debere de scandali notorietate constare, iuxta dispositionem Concilij Tridentini Ses
Concilium Trident.
sione 25. Cap. 14. de Regularibus, vbi sic statuitur: Regularis non subditus Episcopo, qui intra claustra Monasterij degit, & extra ea ita notoriè deliquerit, vt populo scandalo sit, Episcopo instante, a suo Superiore intra tempus ab Episcopo præfigendum seuerè puniatur, ac de punitione Episcopum certiorem faciat: sin minùs à suo Superiore officio priuetur, & delinquens ab Episcopo puniri poßit. Hæc Concilium: iuxta quæ censet præfatus Scriptor non sufficere notorietatem ad procedendum in hoc casu, sed illam debere probari, quia qualitas tribuens iurisdictionem, non præsumptiuè, & per indicia, sed concludenter probari debet, pro quo Textus & Auctores inducit: vnde litteræ ad Superiorem mittendæ, non extraiudiciales, sed iudiciales futuræ. Addit probatione facta statim, si capi possit, capiendum Religiosum, & cum processu summario remittendum suo Superiori. Quod quidem à se obseruatum asserit, cum Visitatorem ageret; & ita carceratione adhibita, sicque obseruandum in praxi, pro quo quasdam exhibet cautiones.
280
*Oppositum tamen tenent Villalobos
Oppositum qui teneant.
Tomo 2. Tract. 35. Difficult. 5. nu. 5. Hieronymus Rodriguez in Compendio qq. regular. Resolut. 62. nu. 8. Diana Resolut. citata. Vbi ait non esse ab hac sententia recedendum, & satis in hoc casu posse Episcopum instare, & benè instare, certiorem faciendo per suas litteras Prælatum Regularem de notorietate delicti à Religioso ita commissi, vt nulla tergiuersatione celari potuisset: ad quod non est necessarius processus iuridicus ab Episcopo formatus; quin ipso iure nullus est ex defectu iurisdictionis. Pro quo & facit Declaratio Cardinalium apud Barbosam circa citatum Concilij Caput tenoris sequentis. Quando extra clau
Declaratio Cardinalium.
stra Regularis delinquit notoriè, dubitatum fuit an detinendus sit in carceribus Episcopi, donec processus in Curia Episcopali conficiatur, coque compilato, instante Superiore remittendus sit vnà cum processu puniendus, an potiùs non expectata compilatione processus statim remittendus sit ad Superiorem vnà cum his probationibus, quæ habentur. Congregatio respondit statim remittendum esse, etiam posito quòd Superior nullam instantiam faceret. Hæc Sacra Congregatio, vbi de iudiciali forma nihil.
281
*Vnde ita accipienda est, etiamsi à citato
Scriptore de potestate Episcopi Allegat. 105. pro opposita praxi videatur adduci nu. 20. quam & originalem se vidisse testatur. Et paulò ante illam adducit Hieronymum de Franchis in Controuersijs inter Episcopos & Regulares pag. 37. asserentis in Ordinariorum Curijs obseruari, quòd Regulares degentes in claustris, qui inueniũturinueniuntur in domibus meretricum, vel aliàs notoriè delinquentes cum populi scandalo, iuxta dictum Cap. 14. carcerantur per eorum Officiales, & non remittuntur ad suos Superiores antequàm capiatur informatio delicti, & posteà remittuntur cum copia actorum, præfixo termino Superioribus Regularibus ad docendum de punitione intra viginti dies vel mensem. Conari tamen debet loci Ordinarius quam primùm informationem capere, & quam citiùs poterit remittere eodem die, quo fuerint capti, vel sequenti: nam si differret capere informationem, & Regularem petentem nollet remittere, vt ipsum vexaret carceribus, crederem (ait ille) non euitare excommunicationem, tamquàm detinentem carceratum Regularem in casibus non permissis à iure, iuxta Glossam verb. Capiunt in Clement. Frequens de excessib. Prælatorum.
282
*Sed ex huiusmodi praxibus non posse
Eam non obstare.
certum argumentum desumi docti testantur Auctores, qui ijs non obstantibus contrarium, & meritò quidem, amplectuntur. Sic enim inter alios sentiunt Laurentius de Peyrinis Tomo 1. Priuileg. Minimor in Constitut. 2. Sixti IV. §. 12. nu. 62. & seqq. Lezana Tomo 1. Cap. 16. nu. 27. P. Doctor
D. Ioseph. Aldrete.
Iosephus Aldrete de Religiosa disciplina tuenda Lib. 1. Cap. 3. nu. 39. & 40, vbi ita scribit: Deinde aduertendum est, non posse Ordinarium contra Religiosorum cōponerecomponere processum, & si quos testes exami
Declarationes Cardinalium.
nandos curauerit, vt de scandalo, & delicti notorietate constet, eorum depositionem tradendam esse Superiori, Sacra Congregatio Cardinalium Concilij Tridentini Interpretum declarauit. Sicut etiam declarauit non posse Religiosum ab Ordinario capi; quòd si in ipso delicto fuerit comprehensus, ad ipsum Superiorem recta via deferendum. Hæ autem Declarationes manifestæ sunt, cùm Episcopus in eos nullam habeat iurisdictionem, nisi Superior negligens fuerit in puniendo. Quapropter nullum labi sinet tempus, ne propter suam negligentiam alienæ iurisdictioni detur locus. Hæc ille.
283
*Aliam Cardinalium Declarationem ad
ducit Bruno Chasiaing de Priuilegijs Regular. Tract. 2. Cap. 6. Proposit. 2. pro hac parte strenuè militans ex Collectis à Cardinali Bellarmino circa citatum Cap. 14. quæ sic habet: Episcopus non potest delinquentem Regularem incarcerare, vel processare, sed solùm instare ad Superiorem pro pœna. Pro quo & allegat P. Henriquez de Indulgentijs Cap. 24. Confestium Cap. 2. de exemptione. Paulum Fuscum Episcopum Sernensem Lib. 2. de Visitat. Cap. 2. nu. 2. qui arbitratur Episcopum carcerantem & capientem incidere in excommunicationem Canonis Si quis suadente, cuius sententiæ etiam est Paulus de Leas in Cap. si Clerici, de sent. excommunicat. in 6. & Doctores in Clement. Frequens de excess. Prælat. & Abbas in eamdem. Citat etiam alios ex adductis, & euidentissimam, vt ipse loquitur, & non immeritò, rationem profert: Nam sicut alij, qui Clericum, aut Regularem iniuriosè caperet, aut carceri manciparet, etiamsi essent illius Prælati & Superiores, in dictam sententiam excommunicationis inciderent; sic etiam Ordinarij locorum, cùm non maiori in Regularem polleant potestate, nec aliquo iure ab illa incurrenda eximantur. Quocirca
Bruno Chassaing.
(ait ille) aduertant Ordinarij, qui leui de caussa, & absque vlla iudicij forma Regulares non delinquentes, sed etiam innocuos capiunt, & carcerant, quo vinculo se constringant. Sic ille. Quibus prælibatis.
284
*Dico Primò. Quod ad informationes
attinet, non est multùm de eo Religiosis curandum, extraiudiciales ne, an iudiciales sint. Ratio est, quia ex eo nullum ipsis creatur detrimentum: Episcopus namque non nisi ex notorio scandalo ad procurandam debet procedere punitionem, pro quo grauamen nullum patitur delinquens, si Episcopus iudialiter informetur, cùm non ab eo, sed à suo sit Prælato puniendus, idque ille faciat, quod ab hoc est vtique faciendum, iuxta receptum Religiosorum vsum in grauiorum criminum punitione.
285
*Dico Secundò. Iudicialis informatio
non videtur licita, neque valida. Sic citati n. 260. 282. & 283. Ratio est clara, quia informatio talis fieri nequit nisi ab habente iurisdictionem, quæ tamen in pręsentipræsenti casu penitus deest: si enim ex aliquo capite illa competeret, maximè ex citata Concilij Tridentini dispositione; hoc autem ita non esse ex dictis constat, & prætereà ex Concilio id tantùm Episcopo competit, quo possit publico scandalo Regularis obuiare: Atqui id potest sine iudiciali informatione præstare per extraiudi cialem Superiori delinquentis intimatam: ergo non est necessaria alia forensis, Curialis, & cum strepitu facienda. Et cùm à Concilio neque expressa fuerit, neque per æquipollentem, neque per legitimam possit consequentiam deduci, iniustè prorsus vsurpatur, & per inofficiosam & odiosam extensionem iuris beneficio reprobatam; cùm tamen immunitas Religiosorum valde fauorabilis sit, & non nisi per dispositiones sole clariores possit abrogari.
286
*Dico Tertiò. Carceratio neque neces
saria, neque licita, neque valida, neque practicabilis est, nisi cum incursione in sententiam Canonis, Si quis suadente. Quod necessaria non sit, constat, quia carcer aut adhibetur in pœnam, aut in securitatem, vel ad afflictionem; quorum nihil in præsenti negotio stare potest. Non primum, quia vt pœna non potest assumi nisi post sententiam definitiuam, quod tamen iurisdictionem Episcopi supergreditur, vt constat. Nec secundum, quia Religiosus supponitur intra claustra degens, neque est suspectus de fuga, cùm nulla pro eo experientia suffragetur. Nec denique tertium, quia carcer eo modo adhibitus est quædam torturæ species, quæ minimè ab Episcopo, dum alia, quæ à Concilio præmittenda statuuntur, nequit infligi. Propter quas rationes probat Peyrinis de subdito Quæst. 1. Cap. 3. Dicto 1. & 2. & ex eo Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Parte 2. Disput. 6. n. 138. non teneri subditum ire in carcerem, sic iubente Prælato, non assignata caussa talis carcerationis, de quo aliàs. Ex quibus pariter probatum est carcerationem in nostro casu non solùm necessariam non esse, sed neque licitam, aut validam. Quòd autem sine incursione in pœnam Canonis stare nequeat ex eo ostenditur, quod dictum nu. 283.
287
*Dico Quartò. Neque detentio aut vio
lenta apprehensio licita est in casu, de quo agitur. Constat ex nuper dictis: quia necessaria non est; solùm enim ratione securitatis opus esse illa: Atqui ex eo capite constat esse superfluam, quandoquidem dispositio Concilij procedit in Religioso, qui intra claustra degit, vt quid ergo apprehensio eius statui adeò indecora, in qua incursio in pœnam Canonis pariter inuenitur, cùm sit iniectio violenta manuum in Monachum, de qua ille 17. q. 4. quæ & sine scandalo stare nequit, vt est compertum, vnde neque opportunum remedium, scandala enim non sunt scandalis maioribus submouenda. Et si væ Religioso, per quem scanda
Matth. 18. v. 7.
lum venit; væ etiam & illi, per quem in eius punitione maius scandalum venit, licet iustitiæ zelo id fieri videatur.
288
*Dico Quintò. Quid sit in casu, dicen
dum cuius occasione præsens est instituta disputatio, ex dictis habetur. Charitatis in eo desideratum ingenium vidimus n. 278. nam & charitas ingeniosa est, & modos quærit & inuenit, quibus sine dispendio famæ possit spiritualibus proximi necessitatibus subueniri. Non quasi imperans dico: sed per aliorum solicitudinem, etiam vestræ charitatis ingenium bonum comprobans, aiebat Apostolus. 2. Cor. 8. v. 8. Deinde illius Religiosi
2. Cor. 8. v. 8.
fragilitas non erat notoria, quod à Concilio expressè requisitum vidimus: cùm enim de nocturno ageretur egressu, sub vmbra, & non sub luce
Concilium Trident.
res agebatur, cùm tamen sine luce nihil possit esse notorium. Ita notoriè deliquerit, vt populo scandalo sit. Concilij verba sunt. Et dormienti quidem populo nihil esse scandalo potuit. Quo animo id factum Deus scit, quamquàm non sinceri & candidi non leuia indicia fuerunt, pro quibus iam ab illo ratio reddita supremo iudici, vtinam, quam æstimo, eam scilicet, quam beneplacens voluntas, & non districtio fuerit subsecuta. Nec de alijs est quod addi oporteat satis in præcedentibus comprobatis, quæ considerari profectò à dicto Antistite debuerunt. Ex quibus & liquet non esse admittendum, quod citatus Ferro Manrique in fine illius statuit Quæstionis sic dicens: Sed, vt dixi, hæc omnia multò subiacent arbitrio iudicis Ecclesiastici; & circumstantiæ loci & temporis, & personæ: & ita iudex iuxta ea, quæ se offerant, in talibus caußis arbitretur. Sic ille. Non enim ad arbitrium sunt iudicis remittenda, quæ contra Concilij dispositionem constat militare.
289
*Vbi & illud ex eodem scriptore notan
dum, quod habet nu. 14. vbi ita scribit: Sed non hæc omnia punctatim obseruantur in praxi à iudicibus Ecclesiasticis: cùm enim tales caussæ ipsis infructuosæ sint & inutiles, parùm curant de illis qualitatibus. Iam memor sum compilasse processum semel
D. Michael Ferro.
contra vnum Religiosum scandalum incontinentiæ caussantem in quodam loco, ad quem acceßi inter visitandum, & processum remisi Superiori suo, vt ipsum vocaret & puniret; nec curaui de termino, aut reseruatione punitionis, nec illum capturaui, non enim erat illic carcer Episcopalis. Hæc Auctor, iuxta quæ possent & Iudices Ecclesiastici ab actionibus præfatis, quas non licere eisdem ostendimus, etiam abstinere, quandoquidem illis infructuosæ & inutiles sunt, & non parùm insuper periculosæ. Et Iudex quidem præfatus id à se omissum fatetur, quod à Concilio commendatum non potuit ignorare, tempus scilicet præfigendum superiori ab Episcopo (& idem est de eius Vicario) intra quod delinquens seuerè puniatur, ac de punitione ipsum faciat certiorem. Et rogo cur pars ista Decreti adeò substantialis omissa sit? Nulla profectò ratio redditur; & solùm carcerationis | omissæ caussa declaratur, defectus inquam carceris. Circa id ergo quod molestum & indecorum futurum est Religioso solus Iudicem pulsat scrupulus, vsurum carcere, si extitisset; cùm tamen iuxta alia à Concilio adeò grauiter & seuerè disposita sine remorsu conscientiæ procedatur. Quid hinc inferre liceat, relinquo alijs pensitandum, rogans Deum vt talibus spiritum suum benignus infundat, ne quærant quæ sua sunt, sed quæ IESV Christi, sic enim erga nobiliores familias eius, & proximiores ipsi, benigniora iudicia pronuntiabunt.
Loading...