*Has præfatus Reuerendissimus Inquisi
Quomodò in India exportatæ.
tor summo studio collegerat ex illis Ecclesijs, in
quibus veneratione fidelium antiqua colebantur,
& testimonijs fidelissimis comprobatæ, vt in
Hispaniam rediens conterraneos suos tanto thesauro, ad eorum spiritale solatium diuitaret. Et
cùm Romam negotiorum caussa venisset, ibique Peruuianæ Prouinciæ Procuratorem P. Ioannem Vasquez reperisset, eas ipsi donare statuit, regressu in patriam præpedito, vt sic in regionibus istis Christianam caussam prout absens
poterat, promoueret. Datas ergo ipsi Patri, ab
eo sunt Limanam in vrbem transportata, & in
dicta Ecclesia, in qua & Parochiale per annos
plures munus obierat, eratque illi præ alijs dilecta, collocauit. Est autem instrumentum dictum
omnibus pro facienda fide munimentis roboratum. Cum quo & Breue Pauli V. visitur pro
vrgenda Reliquiarum dictarum, & aliarum quarumlibet, cum limitationibus ibidem adiectis,
collectione. Inter quas sit illa S. Baltassaris Regis, sitque insignis, dubitatum est an possit eo
titulo more aliarum celebrari. De quo
sequenti §.