SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

Vtrum Festa Sanctorum, quorum Reliquiæ insignes habentur, in Translatione gaudeant aliquo iure prælationis.
171
*TRansferri accidit quando eorum
Festa in Octauas illas incidunt, in quibus aut nulla, aut specialiter priuilegiata tantùm admittuntur. Et tunc occurrit proposita difficultas, siquidem contingere potest | vt Festa aliqua Sanctorum sint in ordine Festorum priora, & ritus tamen æqualis, duplicia inquam, vt S. Ioachim (de quo tamen inferiùs disserendum) S. Benedicti, S. Franciscus de Paula (in cuius die festo hæc scribo) S. Isidori Hispaniarum Doctoris, S. Hermenigildi, S. Leonis, S. Petri Martyris, S. Catharinæ Senensis, S. Gregorij Nazianzeni, S. Philippi Nerij, S. Monicæ, S. Norberti, S. Antonij de Padua, S. Basilij, quarum omnium esse translationes possunt ob supra dictum impedimentum. Et vt præferri nequeant videtur obstare Rubrica de Translatione Festorum sic se habens: Si plura Festa nouem Lectio
num transferenda sint, priùs transferatur Duplex quàm Semiduplex, & inter plura Duplicia quod est magis solemne semper priùs transferatur & celebretur: alioquin si sunt æqualia, vnum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda in proprijs diebus. Sic ibi. Atqui Festa, de quibus dictum, æqualia sunt: non ergo potest ratione Reliquiarum esse prælatio, dum pro illis nihil profertur speciale. Nihilominus posse præferri videtur ve
Eam potiùs fauere ostenditur.
rosimile, & ex Rubrica citata, atque antecedenti deduci, hæc enim huiusmodi est: Si duo vel plura Festa nouem Lectionum simul eodem die veniant, fiat Officium de maiori, id est de Duplici & Semiduplicia transferantur: at si omnia sint Duplicia, vel omnia Semiduplicia, fiat de digniori, seu solemniori, & quæ minoris solemnitatis sunt, transferantur. Sic Rubrica num. 6. Est autem Festum Sancti, cuius habetur Reliquia eo solemnius, quod sub eodem ritu celebratur, vt videtur clarum, ea enim de caussa Gregorius XIII. illud Duplici alij præferendum statuit eodem occurrenti die, ratione scilicet solemnioris apparatus, qui adhiberi solet, aut certè debuisset, Indulgentiarum, quæ & concedi solitæ, & in nostro perfruimur Sanctuario. Ex quo & ratio desumi potest: nam Festum Sancti, cuius Reliquia insignis habetur, præfertur alteri proprium habenti diem in celebratione: ergo & in translatione. Illatio videtur legitima à paritate rationis.
172
*Gauantus Parte 2. Sect. 3. Cap. 10. n. 5.
Gauanti explicatio.
præfatam Rubricam exponens sic ait: Occurrentibus pluribus Festis nouem lectionum, transferatur illud, quod est minùs nobile, vel ratione ritus, putà quia Semiduplex, vel ratione personæ, quæ sit inferioris ordinis, si in ritu sint æquales. Hic est sensus Rubricæ nu. 6. Sic ille. Pro quo & P. Guyetus ita scribit Lib. 4. Cap. 7. Quæst. 3. Verùm tria hîc occur
Et P. Guyeti.
runt dubia. Primum an in transferendis Festis æqualibus habenda sit ratio dignitatis personarum, an videlicet quæ sunt Domini, transferantur ante omnia alia; quæ B. MARIÆ, ante Festa Sanctorum: quæ Angelorum & Apostolorum, ante cætera alia, iuxta ordinem præscriptum in Rubrica de Concurrentia Officij nu. 2. Respondeo, videri id mihi quidem valde consonum; quin & Gauantus Sect. 3. Cap. 10. n. 5. asserit hunc esse sensum Rubricæ citatæ. Vix tamen apparet; immò contrarium facile est colligere. Valeat nihilominùs tanti viri auctoritas, cum ratione congruenti coniuncta. Hæc ille. Et iuxta vtriusque mentem hoc anno 1674. disposita est translatio Festorum Annuntiationis Virginis, & Sanctissimi eius Sponsi Iosephi, æqualium iam in ritu, cum prælatione illius, vt qui prior fuit in tempore, non sit tamen in iure, stante personarum notissima inæqualitate. Et ex ratione à P. Guyeto adducta circa concurrentiam id sequitur, quod discursus iste contendit; prȩferendumpræferendum, scilicet in translatione Festum Sancti, cuius habetur Reliquia, quia & in occurrentia præcedit. Quæ ratio videtur vrgere. Sed neuter ex citatis Auctoribus id teti
git, quod erat animaduersione & explicatione satis dignum: ratione scilicet maioris solemnitatis esse Festum æqualis ritus alteri minùs solemni in translatione præferendum. Nec videtur satisfacere adducta eorũeorum explicatio de maiori personæ dignitate: nam in Rubrica duo ponuntur, & maioritas scilicet & solemnitas: Fiat de digniori, seu solemniori. Cùm ergo dignitas personæ ad maioritatem referatur: aliquid debet assignari diuersum, quod debeat solemnitati respondere. Et ita recognoscit P. Guyetus Cap. 9. Quæs. 5. vbi sic
P. Guyetus
ait: Tria sunt rationum capita, ex quibus peti debet Quæstionis huius resolutio. Primum est maior alterutrius celebritas: putà si vnum est de præcepto quoad forum, non verò alterum, aut fiat cum maiori appararatu Chori, frequentiorive populi concursu. Est enim eiusmodi maior solemnitas, ob quam alterum alteri præferendum edicit Rubrica 10. de Translat. Festorum n. 6. Sic S. Rochus vbi de eo fit legitimè, præferendus S. Hyacintho 16. Augusti. Sic ille. Cùm ergo tale aliquid in Festis Sanctorum, de quibus agimus, reperiri possit, meritò possunt prælationis iure gaudere.
178
*Iuxta prædicta ergo non videtur negari posse Festis prædictis debitam esse prælationem, idque posse sine vllo scrupulo practicari, vt hoc anno quæ extant 21. 23. 24. 29. 24. 27. 29. & 31. Martij & 1. Aprilis & 13. ac 17. Maij præferenda SS. Benedicti & Monicæ. Vbi circa nonnullos
esse dubium potest, ex quibus prius est Festum S. Gabrielis Archangeli, quatenus dici potest non esse cultus sublimioris: sic enim communis concessio hucusque processit, quæ iam diu apud Nos in vsu, quia solius Duplicis sine additamento aliquo ritus eidem attributus, quemadmodum & Festo Angelorum Custodum. Et quemadmodum in illo primæ Vesperæ non erant integræ, ne ea pars solemnitatis Diui Hieronymi Festo demeretur, quod nec primas habuerat: ita & cum S. Gabriele faciendum est etiam iudicatum, vt scilicet secundas Vesperas integras non haberet, sed à Capitulo de S. Iosepho fieret, quando Duplicis minoris ritu illius Festum tantummodò potiebatur. Videtur tamen maior ipsi concedendus, quia apud PP. Franciscanos Duplex maius
Apud quos tale.
est, sub quo die 24. Martij celebratur. Sicut & à PP. Mercenarijs. Die autem 17. sub eodem ritu in Religione S. Iacobi, Præmonstratensi, & SS. Trinitatis: Sed quidem licet apud prædictos iam pridem Festum S. Archangeli in vsu fuerit, non licuit alijs eos, sine speciali gratia S. Congregationis ipsos imitari. Ex quo fit non alio celebrandum ritu, quam concesso ab ipsa;
Quid pro Societate.
& solum Duplex minus scimus esse concessum. Neque Religiosis Societatis plus licuisse ex eo constat: quòd sine P. Generalis facultate nullus possit in ijs, pro quibus priuilegium interuenit, vsum vsurpare. Stante autem generali concessione, de qua dictum, verosimiliter videtur dici posse licitum esse talis ritus vsurpationem ex ra|tionabili voluntatis illius interpretatione, & experientia huiusmodi concessorum, vt videre licet in ijs, quæ habentur circa SS. Eucharistiæ Sacramentum pro Ferijs quintis, Conceptionem purissimam Virginis, vndecim mille Virgines. Quando & in eo, de quo agimus nihil inueniatur ad substantiam Officij sacri spectans, cùm absolutè liceat, & solùm de accidentali quadam agatur qualitate, quod in prohibitione illa circa vsum priuilegiorum non videtur comprehensum. Et idem videtur posse dici de Festo SS. Angelorum Custodum, quod vt Duplex maius iam olim celebrant præfatæ Religiones S. Iacobi, Præmonstratensis, & SS. Trinitatis, & fortè aliæ. Neque iam ex concurrentia cum S. Hieronymo hærere in eo possumus, cùm penitus sublata sit. Secundo Octobris die eidem assignato: quod satis erat exoptatum. Post S. Gabrielem sequitur S. Ioachimus, qui apud Patres
De S. Ioachimo.
Franciscanos ritum habet Duplicis maioris, iuxta impressum Codicem anno 1657. quod tamen omissum in Codice anni 1667. & videtur quidem non sine graui caussa factum. Neque vlla in eorum Kalendario ipsius mentio, nisi circa Annotationes pro mense Martio, in quibus sic
Annotatio PP. Minorum.
habetur: Quando vero Festa Sanctorum Iosephi, Ioachim, Benedicti, Gabrielis transferuntur post Pascha, primò fit Officium de S. Gabriele, deinde de S. Ioseph, posteà de S. Ioachim, denique de S. Benedicto. Ex quo tamen colligi nequit S. Ioachim esse Duplex minus, cum translatio S. Gabrielis, cuius Festus est posterius tempore apud præfatos, vt vidimus, præferatur, quandoquidem & cum S. Iosepho idem stat, cuius Festum tunc erat Duplex maius. Ratio ergo prælationis ex eo desumitur, quòd iuxta Ru
bricam Festa Angelorum alijs eiusdem gradus præferuntur. Sic Titulo 11. num. 2. de quo & dictum suprà. Nihilominus non esse Duplex maius apud illos videtur manifestum. Primò, quia pro eo nulla adducitur Pontificia concessio, sicut pro Diuis Iosepho & Anna, pro qua Sixtus Quartus memoratur cum circumstantijs Datæ. Secundò, quia cùm anteà per errorem visum fuerit irrepsisse, penitus est in recentiori impressione sublatum. Tertiò, quia in serie Festorum Ordinis S. Iosephi & S. Annæ Festa collocantur suis in mensibus, de quo & in Annotationibus, ea solùm ratione quòd maioritas illa ritus sit ipsis, vt diximus, Pontificia auctoritate concessa. Ergo si pro S. Ioachimo idem factum fuisset Pontificia largitate, idem etiam quod de duobus pariter ab ipsis dispositum fuisset. Cum ergo non ita se res habeat, dicendum est pro excellentia illa ritus nullum esse fundamentum, quando ex solo apud dictos Patres vsu argumentum sumebatur.
174
*Est insuper Festum S. Ferdinandi Re
De S. Ferdinando Rege.
gis die 30. Maij, pro quo non apparet concessio specialis, de qua notitiam habeamus, qua ritus supra Duplex minus concedatur. Quod si de illo vt de Sancto Hispaniæ naturali loquamur, idem adhibendus ritus, qui ei pro Reliquijs insignibus iuxta P. Quintanadueñas Tractat. 7. Singular. 20. id probantem ex eo quod Gregorius XIII. eodem modo de illis locutus citata in Bulla. Ritum autem pro Reliquijs Duplicis esse minoris superiùs ostensum num. 93. & consequenter Sanctorum Naturalium nu. 94. licet dictus Pater maiorem ritum existimet ipsis tribuendum. Pro dignitate autem Regia non videtur maior cnnferendus: quia D. Hermenegildo & Regi & Martyri non est impensus, cum pro eo peculiaris concessionis coniecturam nullam habeamus. Nihilominùs sustineri potest præfatum ritum ei posse concedi, quia eius sanctitatis & gloriæ Pontificium testimonium optatissimum in Hispania fuit, & iuxta expectationem festiuitas est solemnitate celeberrima decorata. In quo vt celebrari peculiari plausu & ritu queat, ea est vrgentissima ratio, quod Regum nostrorum clarissimus sit ille Progenitor: quod de S. Ludouico dicere an possint Galliæ
Reges, videant eorum Historici, quorum & aliquos vidimus. Et quidem si quæ illis inde gloria, nostrorum Regum gloriæ pro auctario est, gloriosam pariter ex eodem sacro fonte recensentes originem. de quo P. Bussieres Parte 1. historiæ Francicæ lib. 9. in Carolo Pulcho sic scribit: Rex Alfonso Hispanico, eos comprimendi (Vancones & Anglos) munus imponit. Ille Alfonsi Regis Castellæ ex Ferdinando filio nepos, idemque nepos ex Blanca filia Ludouici sancti &c. Prætereà ijs, qui per hæc tempora Beatificationis honore donantur, Duplicis maioris officium concedi solitum, vt videre est in BB. Paschali, Petro de Alcantara (iam Catalogo Sanctorum adscripto) Ioanne Capistrano, Iocobo de Marchio, Felice Capucino, quos PP. Minorum citata Animaduersio recenset. B. Stanislao ritus secundæ Classis indultus, & B. Rosæ suprà excellentius aliquid, quam Iaponiensibus Martyribus tot ac tantis, quos eadem Franciscana Religio secundæ Classis ritu concelebrat, sic
ut & Nos illorum Socios pariter coronatos Paulum, Ioannem, & Iacobum. Fateor B. Petro de Arbues nupera concessione solum ritum Duplicis designari. Sed obstare id non debet, quia aliquando Duplicis nomine solet venire etiam maius, quod ex circumstantijs colligendum. Exemplum extat in Tabella occurrentium, in qua dispositum inuenitur, vt occurrente Octaua cum Duplici per annum, Of
ficium sit de illa, & translatio de isto: quod est sic in §. de Translat. Festorum apertè statutum num. 2. Circa quod obseruat Gauantus Sect. 3. Cap. 8. num. 12. quòd Duplex per annum comprehendit maius & minus, vt scilicet Tabella penitus Rubricæ respondeat. Quæ autem circumstantiæ in considerationem venire possint vt concessio pro præfato Beato Martyre Duplex etiam maius comprehendat, expendendum relinquo sacrosancto Inquisitionis Tribunali, & ijs, qui in eôdem possunt, sicut & in grauioribus alijs, ita & in huiusmodi quæstionibus iudicare. Tandem cùm improbabile non appareat id quod de Sanctis Naturalibus Hispaniæ tenet P. Quintanadueñas supra: ex eo aliquid saltem potest deduci, quod cum alijs à Nobis dictis concurrens, probabilitatem possit positioni propositæ conciliare. Singula enim quæ non prosunt, &c. Et hac de caussa in concursu Festi Sancti Regis cum Festo S. Gordiani Martyris, de quo die 29. Maij | ob sacrum pignus illius Corporis, integras Vesperas S. Ferdinando tribuimus cum alterius commemoratione, & in Translatione ius habebit prælationis.
Loading...