*Dico Secundò. Omissio, de qua Auctor,
scienter posita obstat Iubilei consecutioni. Probatur, quia hæc est receptissima Theologorum
ac Iurisperitorum sententia, à qua recessit nullus.
Et quidem si aliqui, ij qui à citato scriptore citantur, sibi contrario, iuxta ea, quæ dixerat
Parte
1.
Tract. vlt. Conclus. 3.
Illat. 2.
n. 7. qui tamen nihil
tale dicunt. Fr. Emmanuel
loco citato, & etiam
in Summa verb. Iubileo n. 5. de ieiunio minimè locutus, quamuis allegari pro eo possit, quatenus
id de Communione concedit, sed cum limitatione
ab ipso adhibita, quòd scilicet sine culpa id fiat, &
stante etiam limitatione dicta alij loquuntur.
Hieronymus autem Rodriguez omnes diligentias extitisse supponit, sed in aliqua veniale quodpiam admixtum fuisse peccatum, quod est valde
diuersum. Leges autem de serui libertate loquentes, similiter procedunt, vt quòd paruus fuerit in seruiendo defectus, & minimè culpabilis,
vnde possunt in aduersantem penitus retorqueri.
Quod de ieiunio dicitur, in paruitate fundatur,
vbi P. Azorius, non minùs, vt asseritur, sed magis est scrupulosè locutus
: vnus autem ieiunij
dies respectu trium non est paruitas, vt est euidens. Magis videri poterat verosimile, si quis ieiunij mutaret diem, immò & meliùs facturus si
die lunæ & Martis simul ieiunaret. Sic ieiunium
diei Mercurij suppleturus, & sic de diligentijs
alijs dies determinatas habentibus: & tamen id
fieri non posse Doctores tradunt, vt videri potest apud citatum Emmanuelem, & alios.