§. III.

§. III.

Circa æternitatem Dei, & tempus imaginarium, difficultates quædam expeditæ.
493
*ÆTernitas per coexistentiam ad
tempus imaginarium communiter explicatur: ideò investigare oportet quid tempus imaginarium sit. Circa quod P. Izquierdus Disput. 9. Quæst. 3. n. 104. remittens se ad dicta Disput. 8. n. 39. & 40. docet non esse aliquid reale & verum actui existens à parte rei, sed esse extensionem quamdam successivam, seu fluxum quemdam successivum ad instar motus, perpetuum, utrimque infinitum, carentem scilicet principio & fine, invariabilem, incorruptibilem, à Deo distinctum, & independentem ab ipso Deo: & consistere in reali possibilitate durationum successivè fluentium, serie quadam continua à parte ante & à parte post infinita: quæ possibilitas dicenda est capacitas quædam realis omnium, quæ existere & durare possunt, non realitate existentiæ, sed realitate essentiæ quidditatis, seu possibilitatis, juxta dicta de spatio imaginario, nu. 537. In quo
quidem non levis difficultas occurrit, sicut in spatijs diximis. Et quidem res possibilis ab existente non distinguitur: nam id ex terminis videtur constans: quod enim potuit esse, id revera est, & quod est, idipsum est, quod esse potuit. Si ergo reale tempus in tempore imaginario est, erit in seipso: dicitur enim tempus imaginarium invariabile, & incorruptibile, ac proinde in eo existit, quidquid existit. Deinde, juxta probabilissimam sententiam duratio non distinguitur realiter à re durante: ex quo fiet, si præfatus dicendi modus admittendus sit, idem de illis dicendum. Sed quia hæc indistinctio negari potest, & negatur reipsa à multis, aliter instruenda probatio, ex eo scilicet quòd si realitas essentiæ sumatur pro necessaria connexione prædicatorum essentialium, si res extitura sit, hæc non consistit in fluxu, ut liquet, & licet in qualibet instanti temporis imaginarij id verum habeat, non ideò est, quia in tali fluxu consistat; sed quia quod verum est, semper tale est, & ut tale potest cognosci & enuntiari. Si autem sumatur pro essentia ipsa, ut est ab existentia distincta, & diversum habet statum: id nequit admitti, quia de illa | affirmari nequit quod de imaginario tempore vidimus pronuntiatum, & præcipuè illud esse independens à Deo: neque enim sola rerum existentia, sed res ipsæ secundùm essentiam à Deo sunt, ut est dogma fidei certum. Præterquàm quòd possibilitas durandi per tempus non potest reddi pro ratione, cur dicenda sit in tempore duratura: quia pro ratione redditur capacitas, quæ aliud quid à possibilitate dicit, siquidem nihil est capax sui ipsius. Item, durans per tempus aliquod determinatum, nequit dici durasse per infinitum tempus, etiam realitate essentiæ entitativè sumptæ, & ut reipsa existit secundùm propriam rationem, aliàs fuisset prior seipsa. Tandem tempus imaginarium consideratur ut fluxus quidam perpetuus, cui æternitas virtualiter coextenditur, & ita ut unica duratio, cùm tamen possibilitates rerum successivarum sint infinitæ, unde & infinita erunt imaginaria tempora. Et ut dicamus omnia illa per modum unius considerari, consideratio talis non congruit, quia sicut res existentes non constituunt unum tempus, nisi quatenus sub una aliqua communi mensura sunt, ut motus cæli communiter dicitur, unde eodem aut diverso tempore esse dicuntur: ita de ipsis ut possibilibus dicendum est, ut præter possibilitatem essentiæ sub mensura sint imaginarij temporis, ut distincti à possibilitate genere aliquo distinctionis.
Quid ergo imaginarium tempus? Non est
Aptior explicatio.
quidem facile illius proprium conceptum exactè declarare. Videtur tamen certum non esse purum imaginationis inventum, quia sicut de spatio imaginario diximus in quocumque imaginabili spatio Deus revera est, quomodocumque explicetur, ita & de temporali dici potest, ut scilicet Deus per æternitatem eidem coexistat. Itaque mundus creatus est tali reali puncto, à quo cœpit annorum computatio: & potuit illum creare puncto antecedenti, inter quod & illud, in quo creatus est determinatum spatium fluxit respondens anno, mensi, horæ aut plus, minusve. Quemadmodum si Deus destrueret mundum, & post aliquod spatium illum reproduceret, spatium hujusmodi esset similiter mensurabile; ad eum modum, quo si inter duo corpora poneretur vacuum, distantia esset determinata, & mensurabilis per passus, ulnas, aut palmos. Hinc etiam fit ut si Deus creasset Angelos ante mundum corporeum, quod plures ex antiquis voluerunt, inter eorum creationem & productionem mundi spatium determinatum effluxisset, cùm tamen tempus non fuisset, quod cum motu cæli dicitur incœpisse, de extrinseca loquendo mensura. Videtur autem fluxus hujusmodi spatij non adhærere rebus possibilibus, quasi earum duratio, quia, ut nuper dicebamus, res per determinatum durantes tempus non habuerunt fluxum æternum, licet potuerint in quolibet imaginabili produci; unde consideratur ut quid per se stans, neque est aggregatum omnium possibilium durationum, quod & nuper dictum: & in eo imaginarium potest dici, quod velut positivum quid sine interruptione decurrens apprehenditur, & per modũmodum substantiæ, & non accidentis adfixi subjecto. Est autem negatio quædam per se stans, quæ à Deo resultantia quadam necessaria fluxit, & fluit, ficut de spatio imaginario dictum; negans quidem verum tempus non subjectivè, sed entitativè, unde & cum eo valens consistere, & æquivalens aliquo modo positivo, quatenus potest mensurari, sicut de spatio imaginario propter similes cum positivo proprietates aliquas dicebamus. Quem explicandi modum qui non admiserit, meliorem proferat, quem libenter admittemus.
494
*Sed est circa illud, sicut & circa aliud
quomodocumque explicatum non levis difficultas in sententia eorum, quam & ego in Scholis Philosophicis sum amplexus, asserentium res successivas ab æterno esse non potuisse, quia æternitati repugnat prioritas & posterioritas, sine quibus successiva nequeunt ulla ratione constare. Imaginarium autem tempus æternum asseritur, cùm dicatur infinitum à parte ante, & à parte post, scholarum more loquendo. Neque enim dici potest primum illius punctum æternum fuisse, & inde fluxum derivatum, quia necessarium fuisset punctum illud fuisse æternum, unde non posset partibus immediatis uniri, quas per æternum spatium præcessisset: de illo loquendo ac si verè positivum quid esset, quia ita loquendum est, considerata genuina ejus, qualecumque illud fuerit, fluxione. Si enim in ea non deprehenditur quidquam contrarium æternitati, neque rebus successivis in mundo videtur deneganda. Cùm aliàs nequeat designari punctum, in quo incœperit, quia quocumque signato, fuit aliud & aliud prius, cui fuit æternitas coextensa per virtualem extensionem. Ad quod quidem videtur dicendum tempus imaginarium æternum dici tantum syncathegorematicè, quia ascendendo à tempore modò fluenti versus initium, non poterit inveniri primum, ad eum modũmodum, quo de æternitate à parte post philosophamur: numquam autem inveniri in æternitate poterit pars aliqua spatij, quæ fuerit æterna, quia successioni cathegorematicè repugnat æternitas. Non est autem simile de infinitate generationum, quam tradidit Aristoteles, quia ille in principijs erravit fidei, mundum ab æterno constituens. Contra quem etiam ex eo argui potest, quod cùm non neget Deum esse mundi creatorem, licet latè creatione sumpta, quia juxta ipsum ex nihilo nihil fit, in qualibet rerum specie ad aliquam caussam deveniendum est, quæ sit primum principium successionis, cùm Deus per se ipsum ad illius individua non concurrat ut caussa particularis. Illa ergo prior caussa successionis immediatè à Deo producta erit æterna, quandoquidem generationes dicuntur ab æterno, & non erit æterna. Patet, Quia primum concedi necessario debet juxta dicta de æterna successione. Secundum item, quia clauditur terminis, generatione inquam & prima, & ultima, quod est contra infiniti rationem hucusque receptam, & Aristoteli ipsi conformis, quidquid nonnulli obstrepant, in Scholis Societatis neutiquàm audiendi. Demonstrationem de | caussis ut necessariò deveniendum sit ad unam non productam, quæ sit Deus, doctè prosequitur P. Izquierdus Disputat. 1. nu. 124. & seqq. & supposito quod ad Deum deveniendum sit, unum aliquod sit individuum ab eo solo producendum, ratio nostra procedit. Posset etiam Deus plura individua producere, quęquæ se ipsa propagarent, & diversas familias diversa successione fundarent: quo eventu eamdem vim discursus haberet, cùm esset primum & ultimum. Quomodo autem generatio hominis æterna esse non possit, ostensum. n. 882.
Loading...