SECTIO XX.

SECTIO XX.

Circa Sacramentum Ordinis Indici scriptoris Asserta quædam proponuntur & excutiuntur.
298
*PRimum extat verb. Ordo Disput. 2.
Sect. 1. num. 1. Ordinem à Christo Dom. institutum in nocte Cœnæ, & perfectum post resurrectionem. Cui non est conforme, quod posteà dicitur num. 14. formam sacerdotij esse: Accipe potestatem offerendi sacrificium &c. Omissa penitus forma circa traditionem potestatis remittendi peccata, qua sacerdotium est perfectum, fortè per obliuionem. Citatur tamen Concilium Florentinum in Decreto Eugenij IV. vbi tantùm prædictæ formæ intulit mentionem, ex quo videtur Domini Soti sententia & aliorum approbari, quos adduxi Tomo 2. Problematum Theolog. nu. 1346. totam sacerdotij substantiam sitam esse affirmantium in largitione potestatis ad sacrificium immolandum. Sed cùm sententia dicta communiter reprobetur, præsertim ab Auctoribus Societatis, vt dixi citato loco num. 1347. non credo | Auctorem probitatis eximiæ, eidem voluisse refragari: quod & constat ex eo quod habet verb. Pœnitentia n. 8. vbi inter alia à Concilio Tridentino definita de hoc Sacramento, Quartum esse ait. Quòd fuit institutum à Christo Domino per illa verba Ioan. 2. (Corrige 20.) Quorum remiseritis peccata &c. Quod non stat cum ijs, quæ etiam habet num. 11. circa materiam Presbyteratus.
299
*Secundum nu. 10. vbi sic ait: Sunt qui
dicant sine onere (corrige, sine errore) posse defendi Minores Ordines non esse Sacramenta: contraria tamen sententia expressa videtur in Tridentino, in illis verbis: Si quis dixerit præter sacerdotium &c. Sessione 7. Can. 1. Vbi significare videtur non posse prædictam sententiam sine errore defendi: quod nullatenus sustinendum: eam enim vt valde probabilem defendunt grauissimi scriptores, de quo dictum citato Tomo in Appendice Problem. 7. §. 2. & P. Lessius in Prælectionibus posthumis, de Sacramento Ordinis Cap. 4. Dub. 4. licet contrariam præferre videatur, pro ipsa sex non contemnendas rationes adduxit.
300
*Tertium Sect. 2. num. 9. vbi ita dicitur: Cùm dispensat Episcopus in Interstitijs, potest eodem
die Minores Ordines cum subdiaconatu simul dare. De quo & Sect. 3. n. 1. sic: Qui eôdem die suscipit duos Ordines Sacros à posteriore suspensus, & solùm à Papa potest dispensari. Idem est de eo qui cum Minoribus simul subdiaconatum suscepit; nisi sit consuetudo contraria. Quæ duo non videntur sibi cohærere: nam cùm Episcopus ita confert, eo ipso videtur dispensare, & dispensare posse asseritur. Stante autem prohibitione, sicut circa duos Ordines sacros, dispensatio talis ad Episcopum non spectat, sicuti neque suspensionis ablatio. Iam quod ad consuetudinem attinet pro his Regnis negatur à Dom. Feliciano de Vega in Relectionibus Canonicis pag. 179. n. 88. vbi & asserit se, cùm Vicarius generalis, & Gubernator in hac Limana Diœcesi fuit, sic ordinatos, vti suspensos ab Ordinum exercitio remouisse. Quod & sequitur Dom. Quitensis Lib. 3. Tract. 8. Seßione 5. & quidem si Episcopus dispensare potest secundùm priorem assertionem, ineptè pro actione huiusmodi ad consuetudinem prouocatur.
301
*Quartum ibidem nu. 5. vbi ita habetur:
In omnibus Ordinibus præter Presbyteratum, sufficit quòd materia tradatur per Archidianum. Circa quod videri possunt quæ à nobis dicta citato Tomo Problem. nu. 1320. Vbi quidem de Pontificali Clementis VIII. cuius tantùm erat copia, auctoritas allegata; sed visum postea Pontificale Vrbani VIII. in quo tamen quoad materiam, de qua ibi, diuersitas nulla. Ex Decreto autem eiusdem Clementis, per quod factum, vt ij, quibus instrumenta Ordinis non fuerant ab Episcopo tradita, saltem sub conditione iterùm ordinarentur, compertum habetur non posse stare id, quod ab scriptore præfato vti certum affirmatur. Citatur autem D. Thomas in 4. sine vlteriori loci designatione, ex quo apparet non visum, qui Dist. 25. q. 1. arti. 1. ad 2. ita scribit: Ad Secundum dicendum,
D. Thom.
quòd quia Archidiaconus est quasi princeps ministerij, ideò omnia, quæ ad ministerium pertinent, ipse tradit, sicut cereum, quo Acolythus Diacono seruit ante Euangelium, ipsum portando, & vrceum, quo seruit subdiacono, & similiter dat subdiacono ea, quibus superioribus Ordinibus seruit: sed tamen in illis non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quod cooperatur circa materiam Sacram, & ideò Characterem accipit in eo, quòd datur ei calix ab Episcopo: sed Acolythus accipit Characterem ex verbis Episcopi in hoc quòd accipit prædicta ab Archidiacono, & magis in acceptione vrceoli, quàm candelabri. Vnde non sequitur quòd Archidiaconus Ordinem conferat. Hæc S. Doctor, ex quibus apparet quàm immeritò ipsi, quod est superiùs appositum, tribuatur.
302
*Quintum num. 17. in quo sic: Famulus
familiaris Episcopi gaudet eisdem priuilegijs ac ipse familiaris. Vbi quidem de Ordinibus est sermo: sed oportuit addi id tunc contingere, quando talis famulus expensis Episcopi sustentatur, vt tradit P. Thomas Sancius Tomo 2. Opuscul. Lib. 7. Cap. 1. Dub. 20. n. 24. ex quo Diana Parte 4. Tract. 4. Resolut. 142. & ex hoc Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 5. num. 7. Qui enim non aluntur, incogniti esse solent, & ita circa illos nequit conuenienter priuilegium exerceri.
303
*Sextum ex num. 21. vbi ita dicitur: Qui
ex ignorantia crassa, sed non affectata, ordinatur ante legitimam ætatem, non incurrit suspensionem, & cùm attingit legitimam ætatem sine dispensatione vti potest Ordine bona fide suscepto. In margine sic: Placitum auctoris, quo videtur significari sententiam esse Auctoris singularem, & proprium inuentum. Sed certè singularis non est, cùm plures & graues pro ea scriptores sint, qui generaliter id de censuris statuunt, vt non incurrantur, si ignorantia præcedat, etiam si vincibilis sit, dummodò non sit crassa, qui videri possunt apud P. Palaum Parte 6. Disput. 1. Puncto 8. n. 7. P. Præpositum de Censuris Quæst. 1. Dub. 8. P. Thomam Sancium Lib. 9. De Matrimonio Disput. 32. n. 12. 26. & 31. Bassæum verb. Ignorantia num. 19. & 20. Dianam Parte 5. Tract. 9. Resolut. 17. & quamplures alios. In eo autem quod additur à præfato scriptore, singularis profectò est, dum ait sic operantem posse vti Ordine bona fide suscepto: cùm enim sic vtens peccet mortaliter, bona quidem fides non est, quæ cùm adest, peccatum excludit, & ideò bona dici potest, sicut & mala, quæ periculo faciendi contra Censuram exponit. Pro quo bene P. Hurtadus Tract. de Censuris in Communi Difficult. 22. in fine. Illa ergo vltima verba videntur in aduertenter adiecta.
304
*Septimum ex n. 24. vbi illud: Qui post
absolutionem à suspensione, quam incurrit ob Sacri Ordinis susceptionem ante legitimam ætatem, si ante hanc adimpletam celebret, non incurrit nouam suspensionem, nec irregularitatem; peccat tamen mortaliter. In hac Assertione etiam adiectum, Placitum auctoris. Sed quidem non est illa singularis: ablata enim suspensione, quæ vera censura est, solùm remanet prohibitio celebrationis ante adimpletam ætatem, quæ non habet rationem Censuræ, & ita contra illam operans irregularitatem non incurrit, sicut manifestum est nouam non incurrere suspensionem: quod quidem plures & graues scriptores tradunt apud Dianam supra Tractatu 10. Resolut. 34. quod præ alijs doctissimè explicat P. Suares Tom. 5. in 3. p. Disput. 31. Sect. 1. qui n. 23.
P. Suarez.
| ita concludit: Quo fit, vt si quis ante ætatem legiti
doctissima explicatio.
mam ministret in Ordine suscepto, licet grauiter peccet contra dictam prohibitionem, non tamen fit irregularis ex vi illius, si non sit aliter suspensus, quia non agit contra specialem Censuram. Sic ille, qui omnes ita fateri asserit, etiam attenta iuris antiqui dispositione. Inquirit autem num. seqq. an præter prohibitionem censura aliqua ex vi iuris antiqui sit, quæ propriè veniat nomine suspensionis, nam impedimentum ratione prohibitionis potiùs est dicenda irregularitas, & decernit non esse censuram ipso iure latam, sed ferendam, si Ordinarijs videbitur factum Pontificis imitari. Addit n. 25. ex iure nouo suspensionem quidem incurri ob Extrauagantem Pij Secundi, quam Pontifices alij & confirmarunt & auxerunt suis Constitutionibus; quas tamen ait n. 26. non procedere contra eos, qui inculpabiliter ordinantur credentes se legitimam ætatem adimplesse, pro quo Nauarrum adducit in Summa Cap. 27. n. 155. & rem ait esse claram attentis verbis Pontificis in Extrauag. dicta ab alijs Pontificibus confirmata: Nos eorum temeritatem tali castigatione reprimentes &c. quæ quidem verificari nequeunt in ijs, qui inculpabiliter ordinantur. Remanet ergo in istis ex vi iuris sola prohibitio, quæ cùm Censura non sit, ex illius violatione nequit irregularitas resultare. Qui ergo culpabiliter ordinatus, & à suspensione absolutus, cum sola iuris prohibitione remaneat, idem de illo est, ac de inculpabiliter ordinato dicendum. Quæ assertio, vt patet, singularis non est, sed communis Doctorum, vti de inculpabiliter ordinato dixerat præfatus scriptor nu. 20. vir quidem extaticus, vt non sit mirum aliqua interdum iterata lima egentia protulisse: pro quibus aliqui seueri fuêre censores, defensores tamen non defuêre perdocti, qui notam omnem aut censuram Theologicam amouerent.
Loading...