CAPVT I.

CAPVT I.

Priuilegia quæ aliis pro bono sunt Indorum concessa, an Indorum ipsorum sint dicenda.
2
*TAlia sunt, quæ in ordine ad Sacramentorum administrationem spectant, vel dispensationes circa alia: in hoc enim interesse aliquid potest, & ita oportet non indiscussum præterisse. Circa quod
Dico primò. Priuilegia prædicta verè & pro
priè Indorum dicenda sunt. Probatur ex doctrinâ P. Suarij Libr. 8. de legibus Cap. 6. num. 1. vbi juxta receptam de priuilegiis Scriptorum sententiam, ait materiam priuilegij, seu finem proximum ejus, esse commodum illud, quod præbet
P. Suarez.
priuilegiato: quod aliquando est priuatæ personæ, aliquando commune: quam differentiam doctè exponit. Ad nostrum autem intentum satis est scire ex commodo, quod intenditur, rationem esse priuilegij desumendam. Si ergo per illud commodum non e us, qui aliquid est facturus, sed eius, circa quem est facturus, inspiciatur, hujus certè priuilegium cum omni est proprietate dicendum. Tunc sic. Pontifices in concessione Indicorum priuilegiorum, commodum Indorum præsertim intendunt, quibus, vt nouellis plantis, indulgendum arbitrantur: ergo priuilegia propriè talia ipsorum sunt.
3
*Dico secundò. Priuilegia dicta, quæ nul
lum speciale commodum eorum, qui ministerio aliquo sunt vsuri, respiciunt, non sunt dicenda propriè eorum priuilegia. Probatur ex doctrinâ dudum propositâ: quia cùm nullum commodum ex talibus priuilegiis percipiant, neque illa stare sine tali commodo possint; non videtur quomodo dici talia queant respectu ipsorum. | Licet autem ad actiones hujusmodi obeundas soleat ad speciales qualitates sacrorum Ministrorum attendi, id non est satis ad propositum, ex doctrina ejusdem Eximij Doctoris Cap. 4. Libri citati n 1. vbi benè obseruat aliquando concedi priuilegium alicui propter commune bonum; & nihilominùs in eo considerari bona eius merita; non vt merita, sed vt indicia virtutis conuenientis, vt ei tale ministerium committatur. Quod ex Cap. Mandata, de Præsumptionibus: licet ibi de priuilegiis non agatur & quamuis ibidem dictus Pater dicat priuigiumpriuilegium tali benemerito, licet non vt benemerito, concedi; id non est ex eo quòd priuilegium secundùm propriam rationem ipsi conueniat, sed ministerialiter, & secundùm quòd per eum priuilegij commodum ad alium, pro quo est concessum, deriuatur, vel, vt loquitur Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus
Fr. Ioan. Baptista.
pro Confessariis Indorum. 2. p. fol. 119. pag. 1. & fol. 375. pag. 2. quia per eos dispensantur.
4
*Dico tertiò. Aliqua sunt priuilegia, quorum licet commodum ad Indos resultet, dici
possunt priuilegia eorum, qui circa illos aliquod obeunt ministerium. Ratio est: quia potest etiam commodum eorum Ministros attingere; pro quo ipsa consulenda. Esse autem talia posse constat ex Cap. Vt priuilegia, de Priuilegiis, cujus illud initium: Vt priuilegia, quæ quibusdam Religiosis
Cap. Vt priuilegia
Romana conceßit Ecclesia, permaneant inconcussa &c. Et statim de Confratribus, & Oblatis loquitur, quibus specialis gratia conceditur circa sepulturam tempore Interdicti, eò quòd ab ipsis in Religiosos specialià emolumenta redundabant.
5
*Dico quartò. Differentia dicta ad id po
test deseruire, vt priuilegia diuerso modo interpretanda sint, juxta diuersas Scribentium opiniones. Si enim Indorum sunt, & non Ministrorum circa illos valde fauorabiliter extendenda; non ita circa istos; nisi quatenus fauorabilis circa hos interpretariointerpretatio in illorum fauorem potest redundare. Sicut èex conuerso, quando Ministrorum sunt. Sin autem commodum vtrique persentiant, vtrimque est fauor ampliandus. Et ratio est: quia fauorem esse ampliandum ex regula Iuris habemus in 6. fauor autem & commodum idem sunt in præsenti: ergo cùm priuilegium propriè tale ex commodo dignoscatur; respectu ejus fauor ampliandus est, respectu cujus commodum habetur; non ita in eo, qui nullum commodum experitur. Sed ampliatio hæc ampliùs explicanda, & ita pro ea sit
Loading...