*Dico Tertiò. Stante multitudine filio
rum, etiamsi diuturna fuerit continentia, non
debet præsentatus admitti, sed iuxta dicta suspendenda præsentatio, & Rex admonendus. Probatur ex
citato Cap. Catinensis, in quo sic Pelagius
Papa Episcopo Messanensi Eucarpio:
Mox ergo
Dilectio tua ad supradictam Catinensem Ecclesiam
pergat. Et hominem de Clero, qui nec vxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod Canonibus inimicum eligi cum auxilio Dei compellat. Sic ibi. In
casu autem nostro & filij, nec legitimi illi, sed
Sacrilegi, & crimen Sacris Canonibus inimicum.
Vbi responderi potest ex adductis citati Cap.
Priusquam verbis:
Qui ad huc longam corporis sui continentiam, filiola teste, conuincitur non habere. Vbi
ergo continentia longa, iam transactum crimen
non præstat impedimentum. Et ita Glossa verb.
Parvulam ait sic
: Paruitas filiæ fuit argumentum
quòd non diu fuerat continens:
vnde aliud esset, si
habuisset magnam filiam:
& sic non obstat, vt infra.
Cap. De Syracusanæ. Sic Glossa
: quæ tamen ex
ijs, quæ subdit, exponenda, ait enim
: Vnde ibi
(scilicet in
Cap. De Syracusanæ) fuit dispensatum:
sed hodie iure communi nullus talis promouendus est
in Episcopum, vt 61.
Dist. Catinensis. Hæc illa. Et
quidem in Cap.
De Syracusanæ, vbi habens filios
ad Episcopatum admittitur, sic disponitur:
Qua
de re summo studio ab eôdem Syracusanæ vrbis Epis
copo priusquàm à nobis in Episcopum contingeret
ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam
& suam fateretur, quantula esset, præsentis temporis
habita rerum descriptione, substantiam: & nihil
per se, aut per filios & vxorem, siue quamlibet propinquam, aut domesticam, vel extraneam fortè personam, de rebus audeat vsurpare Ecclesiæ, & vniuersa
sui Episcopatus quæsita tempore, Ecclesiæ suæ dominio sociaret. Sic ibi. Iuxta quæ satis intelligendum venit quàm sit odiosa & suspecta Ecclesiæ
ista proletariorum electio, in qua etiam cùm filij
|
legitimi sunt, talem vult adhibendam cautionem.
Cùm ergo vbi Sacrilegi illi non sit omittenda,
eorum est renouanda memoria, & magis publica
reddenda turpitudo. Ecce ergo scandalum, ecce
Ecclesiæ dedecus, ecce non obseruandæ Ecclesiasticæ disciplinæ suspicio. Quomodò enim sperari possit puniturum concubinarios illum, qui
adeò in eâdem hæsit salebra, vti numerosa pignora contestantur
? vt dicere ei meritò possit de
crimine reprehensus: & tu,
in eâdem damnatione
es. Lucæ. 20. v. 40. Vel certè fuisti, & pro supplicio sublimem es dignitatem assecutus. Sine nos
de Episcopatus adeptione non agentes, ad quem,
si contingat ascendere, studium etiam obueniet
castitatis. Vide
infra.