SECTIO XV.

SECTIO XV.

Circa multiplicatum stipendium pro vna Missa, præsertim ratione applicationis fructus specialis.
235
*DIctum de hoc in Thesauro Tomo 2.
Tit. 16. num. 7. & in Auctario Parte 2. nu. 145. & seqq. Iuuat autem modò circa P. Bordonum nonnihil immorari, qui Tomo 2. Resolut. 25. Quæs. 6. inquirit, an post Decretum Vrbani VIII. de celebratione Missarum reprobata sit opinio tenens vnica Missa posse satisfieri pluribus obligationibus, quam tuentur aliqui ab eo citati, & alij adducti etiam ab ipso probabilem existimant, quorum & proponit rationes, & pro vtrâque parte adductis sic concludit: Quomodocumque tamen isthæc pro parte negatiua speculatiuè quidem disputentur; Ego sic existimo, vt practicè saltem nullatenus in posterùm liceat pro eadem Missa recipere plura stipendia, & hoc attenta ea portione valoris Sacrificij, quæ communiter alijs applicatur. Sic ille, qui sententiam dictam non esse
præfato Decreto reprobatam esse speculatiuè probabile videtur affirmare. Per quod quidem non est inconuenientibus, quæ timeri ex talis sententiæ praxi possunt, & euitari contenditur, sufficienter occursum; cùm sit doctorum Recentiorum opinio opinionem speculatiuè probabilem, esse etiam practicè talem, quorum non est leue fundamentum: Ergo applicari illa in præsenti poterit. Tum etiam, quia cùm rationes pro non | reprobatione adducat, adiuncta Decreti explicatione, insolutas relinquat, & nihil contra explicationem opponat, non videtur ei penitus displicere. Rationes autem sunt. Prima in Decreto
Rationes pro eo.
non fieri opinionis prædictæ mentionem, ex quo non esse reprobatam probat textus in Cap. Litteras, de rectit. spoliat. Secunda, quia non sunt adhibiti Theologi & Iurisperiti ad casus discussionem, vt fieri solitum à Sede Apostolica, & constat specialiter ex Decreto Clementis VIII. circa absentis absolutionem. Explicatio autem est, vt quandoquidem in Decreto dicitur vnica Missa non posse satisfieri pluribus, quia Defunctorum animæ debitis priuantur suffragijs, id veniat intelligendum in ordine ad eos, qui sustinent vna Missa non posse pluribus obligationibus satisfieri: tales enim tot dicere tenentur Missas, quot stipendia receperunt, aliàs grauiter peccant cum onere restitutionis.
236
*Dicendum ergo sententiam dictam non
esse etiam speculatiuè probabilem. Probatur apertè. Quia vt talis esset, deberet solida aliqua fundamenta habere, sine quibus vera probabilitas stare nequit. Atqui talia non habet: Ergo non est speculatiuè probabilis. Maior est certa, & Minor ostenditur, nam quæ adducuntur, sunt leuissima. Cap. Litteras oppositum potiùs euincit.
Ibi enim Innocentius III. adductis sententijs circa casum, de quo erat quæstio, Lucij III. & Clementis etiam III. ita subdit: Nos autem ad præsens nullam de prædictis sententijs reprobamus: nec
Innoc. III.
cuiquam earum aliquod præiudicium ex nostra responsione volumus generari. Oportuit ergo sic pronuntiasse Pontificem; si enim non ita expressisset, sententijs prædictis aliquod præiudicium generari esset manifestum, quandoquidem ita iudicans suprema erat præditus potestate, quæ à Prædecessoribus simili gaudentibus non potuit coarctari. Immò quoad præsentem, decisionem, quidquid venerationis caussa de alijs dixerit, generatum fuisse illis præiudicium affirmat Glossa ibidem. verb. Volumus generari, quia iudex iuxta proprium iudicium sententiat, vt illa loquitur. Est autem certum non esse necessarium de opinione fieri expressam mentionem, vt à Pontifice reprobata censeatur, quando alias dispositio eius eidem contraria esset inutilis, cùm prior illa suo in robore relinquatur, vt in casu nostro accidere euidenter apparet. Quòd autem Theologi & Iurisperiti ad consultationem adhibiti non fuerint, sine fundamento dicitur, quia id quod fieri est solitum, non est credendum defuisse. Præterquàm quòd ad decretum prædictum consultatio huiusmodi non videtur necessaria. Quomodocumq;Quomodocumque enim Theologi circa valorem Sacrificij Eucharistici sentiant, duplicatio stipendij turpitudinem præsefert, quam potest Pontifex cum ordinario assistentium sibi consilio per Decretum remouere. Explicatio au
Friuola explicatio depulsa.
tem illa est friuola, nam pro eo casu non erat Pontificium Decretum necessarium, cùm sit certum, ita accipientem stipendium, quod putat se accipere non posse, dum in eo conscientiæ statu persistit, & peccare grauiter, & ad restitutionem teneri. Cùm aliàs Defunctorum animæ debito priuentur suffragio, si non ita fiat, quam rationem Decretum reddit, & explicatione dicta tale incommodum neutiquàm euitatur.
237
*Quærit Septimò, an accedente consensu
offerentis eleemosynam, celebrans vna Missa possit satisfacere obligationibus, ordinariæ videlicet & aduentitiæ, ex accepto manuali stipendio, non obstante Decreto. Et respondet affirmatiuè, modò offerens non sit legati, aut alienæ voluntatis executor: nam volenti & consentienti non fit iniuria, & animæ defunctorum non defraudantur suffragio, cùm tantùm sit, quantum vult liberè offerens, quod Decreto suo voluit sacra Congregatio penitus obseruari, & ita asserentes adducit Bonacinam & Fraxinellum. Quod ta
Commoda obseruatio.
men, vt inoffensè currat, ita intelligendum est, vt eleemosynam tribuens ea sit fructus portione contentus, ex cuius applicatione nullum alius, pro quo est prior obligatio, detrimentum patiatur. Cùm enim non constet valorem Sacrificij talem esse, vt tantùm valeat oblatum pro pluribus, quantum si pro singulis offeratur, qui aliter offert & applicat, incertus agit, & ita se periculo exponit defraudandi fructu debito eum, pro quo prior vrgebat obligatio, & ex hoc capite non potest Sacerdos gratis dicere Missas huiusmodi, si pro alijs dicere sit obligatus, ob defraudationis periculum, nisi ex secunda, vt dicitur, intentione animo scilicet plenè satisfaciendi priori obligationi, quod testamenti executorem non liberat ab onere dicendarum Missarum imposito, quamuis
eo pacto vtiliùs negotium Defuncti peragatur. Quid autem de Testamentario dicendum sit, cui se sacerdos offert ad dicendas Missas minori stipendio, quam à testatore fuerit designatum, Vide apud P. Henao Parte 3. de Sacrificio Missæ Disput.
P. Henao.
31. num. 51. vbi cum P. Francisco de Lugo, & Auersa negat: sed iuxta nuper dicta admitti potest, dummodò quod est reliquum, in stipendijs Missarum expendatur: quod est satis verosimile testatoris esse conforme voluntati, nisi de illa aliàs euidens argumentum habeatur.
238
*Quærit Octauò, an non obstante eodem
Decreto possit celebrans suam portionem sacrificij, tam ex parte operis operantis, quàm operati, alijs applicare, ac proinde satisfacere duabus simul obligationibus. Et respondet posse. Primò, Quia absolutè loquendo maiorem charitatem nemo habet, quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Deinde non præiudicat benefactori, cùm talis fructus non sit minor fructu debito stipendium offerenti, quia Sacrificans non debet esse deterioris conditionis: & communis scriptorum doctrina sit posse fideles opera sua ad satisfaciendum pro alijs applicare. Addit etiam post Decretum nihil esse quod obstet, & hanc opinionem sine dubio locum habere, neque vllam esse dubitandi rationem. Argui enim nequit
vt arguat. pro illa.
ex fructu Sacramentorum ex opere operato, quod nequit alteri applicari: nam in Sacrificio alia est ratio, quia non est tantùm pro recipiente, sed pro alijs applicabile. Et in Sacramento etiam Pœnitentiæ satisfactio à Confessario imponi potest applicabilis alteri, pro animis scilicet in Purgatorio detentis, ex P. Turriano apud Dianam
Tract. 4. de Sacramentis (Parte 3.) Resolut. 54. Neque etiam obstat incertitudo, quam sacerdos habet de suo statu, an scilicet amore aut odio diuino dignus sit: si enim odio, fructus specialis est incapax, vnde & nequit illum applicare. Nam | sententia multorum est suffragia eius, qui talis est, ipsi & alijs prodesse: disponunt enim ad conuersionem ac remissionem peccatorum, quod plus est quàm satisfactio pro se & alijs: debitor enim ob iniuriam regi illatam, etiam non reconciliatus potest illi satisfacere: & qui ex voto aliquid tenetur facere, obligationi satisfacit etiam existens in mortali. Aliàs graue sequetur inconueniens, quòd scilicet fideles multùm retrahentur ab exercitio bonorum operum, tam pro se, quàm pro alijs. Et licet rationes aliquæ sint, quæ videantur vrgere, vt non possit quis in mortali existens pro se & alijs satisfacere, in casu de quo est sermo, nihil euincunt, cùm agatur de Sacrificij fructu ad alios pertinente, qui in gratia esse supponuntur, animæ scilicet in Purgatorio existentes. Quòd autem Decretum non vrgeat, ex eo probat, quia cùm sit lex, non excludit casum rationabilem, Cap. Si quando de rescriptis. Et restringitur, seu ampliatur secundùm rationem in proæmio expressam. l. Cùm pater §. Dulcißimis. ff. de legat. 2. Cap. Suggestum. Cap. Meminimus de appellat. Nauarrus de Celebrat. Missar. Cons. 2. n. 22. licet verba id non patiantur. Panormitanus in Cap. In Insulis, de Regular. num. 3. Megala Cons. 31. nu. 8.
239
*Hæc cùm ita sint, & tantùm laboris ad
Palidonia Auctoris aduersi.
fundandam præfatæ opinionis probabilitatem doctus auctor impenderit, oleum se & operam perdidisse tandem deprehendit, & ita Tomo 4. in Decisionibus miscellaneis. Decisione 104. ita scribit: Affirmatiuam docui in gratiam quorumdam amicorum sacerdotum, tam sæcularium, quàm Regularium &c. Nunc autem re meliùs perpensa pro salute animæ, & eorum, pro quibus offerendum est, & ad euitandum auaritiæ vitium, me declaro, & prædicta admitto (in quibus etiam de altari priuilegiato, & megdalea benedicta) quando offerens stipem voluntariè, & non obligatus, & sponte contentus, quòd sacerdos sic applicet: aliter reprobo, & detestor eam opinionem, quam semper tenui cum prædicta limitatione, vt patet legenti totam quæstionem 8. in fine §. Prædicta. Et in fine quæst. 9. ad quæ non videtur respexisse Lezana verb. Missa. num. 19. loquendo de altari priuilegiato. Me igitur ita latiùs declaraui, ne deinceps aliqua ratione particeps fiam iniustitiæ & auaritiæ sacerdotum Missarum stipendia quærentium & cumulantium, non habita ratione illius limitationis. Præterquam quòd quemdam sacerdotem in extremis laborantem, qui hanc meam secutus fuerat sententiam audiui scrupulis vehementibus valde agitari, ex quo, me consulente, statim tot stipendia obtulit diuersis Sacerdotibus vt pro se satisfacerent, quot promiserat celebrare Missas, tacito applicandi modo illa offerentibus. O mirabile dictu! stipendijs à se abductis statim cœpit conualescere, quia febris mentalis multùm vexabat corpus. Hæc ille.
240
*Circa quæ difficile apparet vt locum ha
Excusatio illius difficilis.
bere eius possit excusatio, sicut ex tenore resolutionis cuiuis legenti patebit, vnde Lezanæ suprà num. 17. & 18. & alijs licuit sine dubitatione vlla ipsum pro assertione dicta citare. Quod & palinodiæ ipsius verba declarant, dum re meliùs perpensa ab affirmatiua, quam se docuisse fatetur, cum illius detestatione recedit, & sacerdotem illum eius sententiam secutum asserit. Nec non quia limitationem de voluntate offerentis stipendium tali applicatione contenti, seorsim fuerat executus, pro eo proposita, vt vidimus, septima quæstione. In prædicto autem §. Prædicta, quod in sui desensionem adducit, id habet, quod diximus, ex eodem; hanc scilicet opinionem sine dubio adhuc locum habere, neque vllam esse rationem dubitandi, aut oppositum sentiendi. Et in fine quidem Quæst. 9. in qua de duplici stipendio erat sermo, quod admittit ratione impetrationis, vt si vnus petat in honorem sancti, erga quem habet deuotionem, alius pro impetranda gratia aliqua, & alter pro Defunctis, ita concludit: Intellige de consensu offerentium, vt suprà. Quod etiam pro se allegat, sed de illo alia est quæstio à præcedenti de specialis fructus applicatione diuersa, quamquàm similiter decidenda. Quòd si eius talis fuit mens, nihil profectò ab ipso in gratiam amicotum effectum, cùm id quod, posita limitatione, resoluit, vix dubium habere possit, & pro eo iam erant docti sententiæ illius patroni, Bonacina, & Fraxinellus, quos adducit, alijque.
241
*Sed quidquid de hoc sit veritas Asserti à
Pontifice semel & iterùm Canonizati triumphat, vt vidimus citato loco Partis 2. Quod autem de lege dicebatur, quæ casum rationabilem non comprehendit, iam liquet quàm sinistrè fuerit applicatum: ratio enim quæ rationabilis visa est, detestabilis est tandem deprehensa, & iniustitiæ atque auaritiæ corruptela. Vt hinc discamus singulares huiusmodi sentiendi modos, qui propter respectus humanos parturiuntur, huius esse fari
næ, & ad puriorem lucem inspectos, si Deus illam impartiri dignetur, ab eorum auctoribus improbandos, sicut improbantur ab ijs, qui Ecclesiæ Decretis inhærescunt, & student sincerè pro veritate, sicut pro iustitia agonizari, sic monente spiritu sancto Eccli. 4. v. 33. In quo P. Henao dignissimus laude succurrit, qui de præfato Decreto Vrbani VIII. agens, & doctrinalibus in eo præceptis, Declarationibusque contentis, ita Sect. 11. citatæ Disputationis, post eruditum circa receptionem in diuersis regnis Prouincijsque formatum excursum facta protestatione concludit: Ego
sanè ad illa velut ad Cynosuram direxi totum huius Disputationis, immò & tractationis cursum: quòd si inscienter vel minimo spatio deflexerim, paratus sum relegere viam &c. Nec prætereundus Illustrissimus Acacius de Velasco, qui Tomo 2. Resolut. 276. obediendum prædicto Decreto indubitanter asseuerat. P. Angelus Verricelli in Quæstionibus moralibus Tract. 2. Quæst. 29. in qua sententiam de applicatione fructus specialis doctè & neruosè confutat, similiter censet, præsertim in fine. P. Bonæ Spei Tomo 6. Tractatu 2. Disput. 9. n. 94. pro eodem stat.
242
*Et hic quidem doctus scriptor ibidem
casum attingit, de quo nos num. 237. vbi ait duplicatum stipendium pro Missa acceptum alteri dare diuisum vt celebret, esse prohibitum: quia licet quoad petentis vtilitatem idem sit sacrum, quod ego aut alius celebrat; dans tamen duplicatum stipendium, illud dare videtur vt sacerdos celebret alacriùs, libentiùs, & minùs obliuiosè id præstet. Vnde non probo casum (inquit) quo noster
P. Bonæ Spei.
Lezana verb. Missa nu. 35. oppositum docet, posse, si alter omnino sponte & liberè onus Sacri in se suscipiat, haud secus quàm si ne vel partem stipendij | peteret. Quid si pars stipendij pinguioris in ornamenta, vel Ecclesiæ reparationem, vel in subsidium valde pauperis Sacerdotis reseruatur? Equidem ratio allata subsistit, & ob periculum abusus hos casus non excipit Vrbanus VIII. Sic ille: quod quidem resolutioni nostræ non obstat, quia nos non admittimus id, quod ex stipendio relinquitur in alios posse vsus expendi, sed Missis dicimus esse dicendis applicandos, quod in maioris testatoris, aut eius, pro quo sunt illæ dicendæ, redundat vtilitatem, quandoquidem multiplicantur. Id autem quod de voluntate testatoris dicitur tribuentis duplicatum stipendium vt alacriùs, libentius &c. Missæ celebrentur, si ita expressè fuisse constet, vt de eo dubitari nequeat, iam diximus eidem standum; dum autem non constat, licet verosimiliter possit eius voluntas coniectari, dum casus ei, de quo loquimur, non occurrit, verosimillimum apparet id, quod diximus ei ampliùs placiturum: plus enim proderunt defuncto Missæ plures etiam non ita alacriter dictæ, quàm pauciores alacriter celebratæ. Et quidem qui se ad celebrandas aut minori stipendio, aut gratis illas offerunt, satis beneuolos se erga defunctos ostendunt; immò & plusquàm illi, qui de pingui stipendio soliciti, vix in huiusmodi nundinationibus aliud præter gratam nummorum faciem valent contemplari. Hoc autem Vrbanum suis non inuoluisse Decretis ex eo constat, quod in eo nulla auaritiæ labes misceatur, quam ille studuit propulsare, sed potiùs generoso quodam & liberali modo res tanta transigatur.
Loading...