*Pro quo juuat casum apponere, qui eo
ipso, quo hæc scribebam, die accidit. Cùm enim
Prorex duos equites sibi benè visos eligendos
vellet, idq́ue diu ante electionis diem fecisset Capitularibus manifestum; annuerunt illi, cùm esset
periculo expositum repugnare. Die ergo electionis accedente Prorege, assurrexerunt omnes
& dixerunt suæ voluntatis esse vt duo dicti equites ordinarii judices crearentur, quando sic Excellentiæ suæ placitum agnoscebant. Cumq́ue
Prorex eâ videretur acclamatione contentus,
secretè est admonitus ne talem electionis modum admitteret, sed vsitatum per suffragia omnino secreta obseruandum imperaret. Eo, vt videtur, intuitu, ne aliquando Proregi ablatæ libertatis in electione capitulum posset opponi. Tunc
ergo ille se in talem electionem non consentire
respondit, & vt per suffragia in vrnam missa celebraretur iniunxit, testatus se
liberāliberam velle penitus
electionẽelectionem.
FactũFactum sic quantùm ad
suffragationẽsuffragationem &
omnium suffragiis illi ipsi, qui acclamati fuerant,
sunt iudices designati. Quis iam hîc
simulatāsimulatam illam
liberęliberæ electionis
voluntatẽvoluntatem non rideat? Si alios eligerent, qualem Principis indignationem incurrerent? Prior quidem electio libertati eligentium contraria visa est
: Atqui & quæ secuta statim alia esse non potuit, neque quod erat ab omnibus dictum retractari; aliàs mendaces & viles
ita sibi contrarii homines haberentur
: ergo libertas in eâ labefactata deprehenditur. Vbi, si
bona non adfuit fides (vti est adfuisse credibile)
quis possit violatæ iustitiæ piaculum manifestissimum excusare? & bonam quidem fidem generaliter loquendo, desiderare magis possumus,
quàm firmare in iis, qui circa hæc se, vt debent,
instructissimos profitentur. Quamuis sciam aliam
quandoque in aulis Theologiam ab eâ diuersam,
quāquam in scholis didicimus, & probatis Auctoribus
legimus, practicari.