CAPVT II.

CAPVT II.

An earum terrarum, quæ occupatæ à Catholicis Regibus non sunt, possit tutâ conscientiâ expugnatio, & Coloniarum deductio, aliis Christianis Principibus impediri.
§. I.

§. I.

De infidelibus & hæreticis quædam notatu digna præmittuntur.
23
*DE Turcis & Saracenis iuratis Christianorum hostibus nulla est difficultas: sicut enim illis bellum apertum potest indîci, ita & commodis expugnationis dictæ possunt, seruatâ penitus æquitate, priuari. De aliis autem infidelibus
quæstio aliqua esse potest, quia hostes iurati non sunt, & potest esse bellum iustum inter illos: Si enim iniustum sit, iniustè impugnato auxiliari quicumque alius princeps potest, quod magis est proprium Christianis, iuxta vulgarem doctrinam de innocentium defen|sione. Si autem sit iustum; tunc iuxta dicta Cap. præcedenti, cum distinctione videtur respondendum. Nam vel Regi Catholico vtilius est, vt is, cui bellum infertur, in talis terræ possessione sit; & sic impedire tutâ conscientiâ potest; quia terræ illius est absolutus dominus, licèt subditum principem in tali sustineat possessione. Vel vtilius non est: & sic nequit alterius vtilitatem impedire ex iusta vindicta prouenientem. Id tamen limitandum, nisi Rex Catholicus aliâ viâ possit efficere vt læso principi is, qui læsit, iustam satisfactionem exhibeat; tunc enim bellum debet prohibere,
quod est malorum maximum, quia malorum irreparabilium infelicissimum aggregatum. Arma enim non seruant modum, vt à Seneca dictum in Hercule furente Tragædia 1. Hinc de Bellona Tertullianus in Libro de Pallio Cap. 4.
Seneca.
sic ait: Ob diuersam affectationem tenebricæ vestis, & tetrici super caput velleris, in Bellonæ montes
Tertullian.
fugantur. Sic ille. Tenebricosum namque,
Bellonæ tetrica vestis.
furuum, tetricum, & nigrum indumentum, pro significandis ingentibus bellorum malis notanter destinatum. Pro quibus videri potest P. Adamus Contzen Lib. 10. Politicorum. Cap. 2.
24
*De hæreticis autem videtur absque dubio teneri Regem Catholicum pro viribus
semper obsistere, quò minùs terras occupent, quarum ipse est dominus à Sede Apostolica constitutus. Hac enim conditione talis facta donatio, vt ex tenore concessionis apparet in citatis Bullis Cap. præced. §. 1. præsertim in Bulla priori Alexandri Sexti, in qua sic ille: Nos igitur huiusmodi vestrum sanctum & laudabi
le propositum plurimùm in Domino commendantes, & cupientes vt illud ad debitum finem perducatur, & ipsum nomẽnomem Saluatoris nostri in partibus illis inducatur: hortamur vos quamplurimùm in Domino, & per Sacri lauacri susceptionem, quâ mandatis Apostolicis obligati estis, & viscera misericordiæ Domini nostri Iesv Christi attentè requirimus; vt cum expeditionibus huiusmodi omnino prosequi & absoluere probâ mente, Orthodoxæ fidei zelo intendatis, populos in huiusmodi insulis & terris degentes ad Christianam religionem suscipiendam inducere velitis, & debeatis &c. & vt tanti negotij prouinciam Apostolicæ gratiæ largitate donati, liberiùs & audaciùs assumatis, &c. omnes insulas, & terras firmas inuentas & inueniendas &c. Cùm ergo Rex Catholicus negotium fidei ex vi donationis huiusmodi solertissimè agere debeat: consequens est vt nequeat permittere hæreticos in portubus Indiarum pedem figere: ex eo enim manifestè fieret Indiarum incolas peruersis dogmatibus imbuendos, & intentionem Pontificum in prædicta donatione frustrandam; contra quorum non solùm monitionem, sed præceptum tenditur, grauibus adeò & manifestis verbis intimatum.
25
*Videant ergo Reges Catholici, vi
deant eorum Consiliarij, quomodò pacta circa huiusmodi occupationem cum hæreticis ineantur, oues Christi Petro & Vicariis successoribus ab eodem commissas, & ab iis illorum curæ, custodiæ, prouidentiæ, & pietati, lupis tradendo, qui dispergant & rapiant, iuxta attestationem summi verique Pastoris. Ioan. 10. v. 12. & lupus rapit, & dispergit oues. Cir
Ioan. 10. v. 12.
ca quod sic P. Maldonatus: Lupi haretici sunt, præsertim Caluiniani homines, fraudis & crudelitatis pleni: quæ res potißimum duæ maximè propriæ
P. Maldonatus.
sunt lupis. Sic ille. Congruit & illud. v. 16. & alias oues habeo, quæ non sunt ex hoc ouili, & il
v. 16.
las oportet me adducere, & vocem meam audient, & fiet vnum ouile, & vnus pastor. Vbi de illis locutus ouibus Pastor bonus, quæ sibi erant ex Gentilismo in ouile Ecclesiæ congregandæ & illas oportet me adducere. Oportet inquam, quia necessarium, vt citatus docet interpres, quô exactior nullus: Vt neceßitatem significet, non illam quidem absolutam, quam Theologi vocant, sed neceßitatem ex hypothesi. Oportet me adducere, vt saluæ sint, alioqui perituræ. Aut, Oportet me adducere, vt omnibus partibus officij mei satisfaciam. Hæc ille. Quæ quidem Rex Catholicus debet consimiliter adaptare. Oues enim suas Christus ex Gentilium multitudine in ouile Ecclesiæ congregandas ipsi, Vicarij sui & monitione, & præcepto commisit, ex quo & necessitas talis congregationis incumbit. Incumbat ergo vt saluæ sint, aliter perituræ, lupis permistæ, hæreticis scilicet Caluinianis, Lutheranis, Zuinglianis, Anabaptistis, & omnium deterrimis Puritanis. Oportet & necessè est illas adducere, vt omnibus partibus officij sui satisfaciat; sunt enim illius partes plures, quæ in Bullis Pontificiis extant, & præ se etiam fert præclarissimum Catholici cognomentum.
26
*Anglica Manifesta conclamitant in
fœderibus pacis stabilitæ inter Hispanos & Anglos annis præteritis, nauigationis Indicæ, & liberæ conquisitæ in iis, quęquæ ab Hispanis occupata non fuerint, non adhibitam exceptionem, vnde & datam abrumpendi fœderis occasionem, de quo dictum. n. 21. Fiat ergo clara & specialis exceptio, si redintegrari fœdus obtingat. Quòd si contrarium ob vrgentem aliquam rationem conueniens videatur, consulendus Pontifex, & eius iudicio standum; quia ius habet, & intentionem fundatam exigendi à Rege Catholico, vt conditio
nes adimpleat, sub quibus donatio facta, omnium maxima, quæ ab orbe extiterunt condito, & vsque ad eius sunt finem extituræ. Qui enim conditionem non adimplet, ad id potest compelli officio iudicis implorato. Cap. Cùm sit proprium, de donationibus appositis, ibi: Tu ergo, si ita esse repereris, sic te exhibe, vt nec illi monasterium deserendi sit facultas, & manu
mittentis voluntas non valeat præteriri. Et quia fœdus, de quo agitur, conditionem donationis importat in re maximè substantiali, & ad religionem spectante, iudicium eius præsertim requirendum, qui eo in genere est præcipuus, & ex cuius præteritione inconuenientia possunt summi momenti resultare. Non debet res momenti magni, eo inconsulto agi, ad quem præsertim illam constat pertinere; sit notissima Iuris regula in Sexto sic habens: Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. Vbi opportunè Ioannes Andreas. Pro quo & multa habet Glossa in Cap. Et si memb. Verb. Contingere.
§. II.

§. II.

Circa Christianos Principes resolutio affirmatiua.
MAnifesta sanè est circa illos prohibitio in
citata Bulla, & in alia, quæ incipit, Dudum siquidem. Prioris verba sunt. Ac quibuscumque personis qualiscumque dignitatis, etiam Imperialis & Regalis status, gradus, ordinis, vel conditionis, sub excommunicationis latæ sententiæ pœnâ, quam eo ipso, si contra fecerint, incurrant, distri
Bulla AlexandiAlexandri VI.
ctiùs inhibemus, ne ad insulas, & terras firmas iuuentas & inueniendas, detectas & detegendas, versus Occidentem & Meridiem fabricando & construendo lineam à Polo Arctico ad Polum Antarcticum, siue terræ firmæ & insulæ inuentæ & inueniendæ sint versus Indiam, aut versus aliam quamcumque partem; quæ linea distet à qualibet insularum, quæ vulgariter vocantur de los Azores, Y Cabo-Verde, centum leucis versus Occidentem & Meridiem, vt præfertur, pro mercibus habendis, vel quauis alia de causa accedere præsumant, absque vestra, atque hæredum & successorum vestrorum prædictorum licentia. Non obstantibus &c. Sic Pontifex, qui distantiam illam lineæ ad ducentas & septuaginta leucas extendit, Herrera decade 1. lib. 2. cap. 10.
28
*Atque adeò, mens Pontificis videtur esse expressa, in fauorem regum Hispaniæ, his verbis: Ita quod omnes insulæ, & terræ firmæ, re
pertæ & reperiendæ, detectæ & detegendæ, à præfata linea versus Occidentem & Meridiem, per alium Regem aut Principem Christianum non fuerint actualiter possessæ, vsque ad diem Natiuitatis Domini nostri Iesv Christi proximè præteritum, à quo incipit annus præsens millesimus quadringentesimus tertius, quando fuerunt per nuntios & capitaneos vestros inuentæ aliquæ prædictarum insularum, auctoritate Omnipotentis Dei, & cætera, quæ donationem continent posita. num. 2. Et post ipsam sic subdit: Decernentes nihilominùs per huiusmodi donationem, conceßionem, & aßignationem nostram, nulli Christiano Principi, qui actualiter præfatas insulas, & terras firmas possederit vsque ad dictum diem Natiuitatis Domini nostri Iesv Christi, jus quæsitum sublatum intelligi posse, aut conferri debere. Sic Pontifex, ex quibus manifestè constat omnes terras vltra lineam illam contentas, Regibus Catholicis ab eodem concessas, præter eas, quæ ad Portugalliæ Reges pertinebant, præter quos nullus alius Princeps vsque ad diem à Pontifice assignatum quidquam possidebat. Cùm ergo amplissima hæc fuerit facta donatio, quando prohibet ne quisquam Principum verè Christianorum illam transgrediatur lineam ad terras inuentas, siue ad inueniendas, siue pro mercibus vel quauis alia de causa, sine Catholicorum Regum licentia speciali, satis est illius perspecta mens; aliàs sibi esset contrarius, dum ex vna parte donationem facit, & ex alia copiam vt Princeps quiuis Christianus possit Reges Catholicos re donatâ spoliare: sicque donatorium falleret; quod est ab Ecclesiæ sincerissimo agendi ritu penitus alienum: Ecclesia enim in actibus suis fraudem non debet aliquam adhibere. Cap. Per tuas, de donationibus, de quo dictum num. 3.
29
*Est autem manifestior adhuc prohibitio in Bulla tertia citata, quæ incipit, Dudum siquidem, in qua sic idem: Nos volentes etiam vos fauoribus prosequi gratiosis, motu, & scientia, & potestatis Apostolicæ similibus, donationem, concessionem, assignationem, & litteras prædictas, cum omnibus & singulis in eisdem litteris contentis clausulis, ad omnes & singulas insulas, & terras firmas, inuentas & inueniendas, ac detectas & detegendas, quæ nauigando, aut itinerando versus Occidentem, aut Meridiem huiusmodi sint, vel fuerint, vel apparuerint, siue in partibus Occidentalibus vel Meridionalibus, & Orientalibus, & Indiæ existant, auctoritate Apostolica in omnibus, & per omnia, &c. Et paucis interiectis: Ac quibuscumque personis; etiam cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel conditionis, sub excommunicationis latæ sententiæ pœnâ, quam contra facientes eo ipso incurrant, districtiùs inhibentes, ne ad partes prædictas ad nauigandum, piscandum, vel inquirendum insulas, vel terras firmas, aut quouis alio respectu seu colore, ire, vel mittere quoquo modo præsumant, absque expressa, vel speciali vestra, ac hæredum, & successorum prædictorum licentia. Sic Pontifex, adeò perspicuè vt nullus circa hoc hærere possit, nisi qui velit lumini esse rebellis.
30
*Callistus item tertius similiter prohibuit, & sub pœna excommunicationis latæ sententiæ, ne quis vlla ratione se in ea maria
introducat, in quibus Portugalliæ Reges nauigationem exercent, quâ nouas prouincias ad Meridionales & Orientales plagas spectantes, à memoria hominum non cognitas, detexerunt: prout videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. lib. 2. cap. 24. Quæ prohibitio & pœna, sicut alia interdicti pro Communitatibus, suam vim obtinent, etiam postquam Castellæ Regnum Portugalliæ Coronæ suæ feliciter adiunxerunt. Nam Pontifex in præfato Diplomate de Portugalliæ Regibus, & eorum successoribus in perpetuum loquitur: & tales Catholici nostri Reges, licet interruptio inopinata turbulentis hisce temporibus contra
rium conata fuerit demonstrare. Sed erit, erit sanè interruptio cadens, de qua Euangelicus vates sic habet: Proptereà erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, & requisita in muro excelso; quoniam subitò, dum non spectatur, veniet contritio
Isaiæ 30. v. 13.
eius. Isaiæ 30. v. 13. Iniquitas quidem cum interruptione deprehensa est, justitiæ & fidei sacramentis violatis: sed verò interruptio cadens; cadet enim præ infirmitate, viribus penitus destituta, & si quos opprimet, suos dubio procul auctores. Sed sint alij bono animo, quibus id, quod apud Prophetam sequitur, possumus fiducialiter polliceri. Quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israel: si reuertamini, & quiescatis, salui eritis v. 15. Sic Deus, sic & Rex
v. 15.
noster piissimus, & erga nobilem illam regni sui portionem speciali titulo commiserationis
Ad rebelles adhortatio.
affectus. Vtinam illi sapiant & intelligant, & sic reuertentes quiescant, & salui fiant; neque igne sit opus, aut sanguine, sanguine inquam | Christiano & fraterno, quem propter causam nec justam, nec piam velle prodigere, non potest non infeliciter cedere, & dolore ingenti Christianorum pectorum, eorumdemq́ue offensione constare.
31
*Stet ergo non posse Christianos Prin
cipes ea, quæ Catholicorum Regum sunt assignata dominio, sine eorum licentia conquirere, & armis, aut aliter occupare. Quod si fecerint, armis poterunt justi possessoris expelli, vt expressit Pontifex citata Bulla, Dudum, illis verbis: Vobis, ac hæredibus, & successoribus vestris prædictis, per vos, vel alium, seu alios, corporalem insularum ac terrarum prædictarum posseßionem propriâ auctoritate liberè apprehendendi, ac perpetuò retinendi, illasque aduersus quoscumque impedientes etiam defendendi, plenam & liberam facultatem concedentes. Sic ille.
32
*Quàm autem hoc conueniens sit, ele
ganter ostendit P. Suarez Disput. 18. de Fide sect. 1. n. 7. vbi ita scribit: & quoad hoc potest Pontifex vnicuique Principi certos terminos præfigere, quos posteà sine iniustitia transgredi non poterit: sicut factum esse legimus ab Alexandro Sexto inter Reges Lusitaniæ & Castellæ. Et ratio omnium est, quia ita expedit, vt hæc res, quæ in Ecclesiâ grauißima est, ordinatè fiat: quod maximè est necessarium, tum ad conseruandam pacem inter ipsos Christianos Principes; tum etiam vt vnusquisque maiore solicitudine procuret bonum gentis sibi commissæ. Vnde hoc totum pertinet ad Pontificem, tamquàm ad principalem motorem, vt sic dicam: nam Reges sunt veluti organa & instrumenta eius; & ideò nullus potest transgredi terminos sibi præscriptos, quia non potest moueri nisi motus. Sic ille.
33
*Quod autem in contrarium adduceba
tur, non vrget, quia de Pontificum mente satis constare jam vidimus. Licet autem non omnes insulæ aut terræ Indicorum tractuum ab Hispanis detectæ sint; possunt tamen detegi; & vt numquàm detegantur, ob ingentia damna ex discordiis inde emersuris, quibus principale negotium propagationis fidei impediendum, potest occupatio talis prohiberi, etiam si lux Euangelij, quæ illis inferri potest, magnum earumdem bonum sit, quo videntur tali prohibitione priuari: illud enim omitti potest, cùm incertum sit, & maius bonum in eo genere stare possit, dum Catholici Reges sine impedimento valent in fidei dilatatione procedere. Dixi Incertum, rerum experientia teste, etsi à quibusdam Principibus, vt à Gallis olim in Brasilia, & alibi: (nam de Anglis, & Hollandis hæresum venenis infectis, res est penitus explorata) terræ quædam occupatæ sint, nihil proptereà aut parùm fides Christiana prouexit. Cùm id etiam compertum sit in huiusmodi classibus multos hæreticos milites, & rei maritimæ administros commisceri: quod semper timendum: vnde pro exaltatione fidei nihil, quod momenti alicuius futurum sit, cum sufficienti potest fundamento sperari, sed potiùs damna non leuia pertimeri.
Loading...