*Dices
: contractum venditionis prioris
fuisse nullum ob rationem indicatam, quia
Regi est inuoluntarius, cùm ex ignorantiâ procedat: si enim constaret emptorem istum suis in
Minis non laborare, neque metalli vncia ad
beneficium traderetur. Sed licet hoc non leuiter
ad probationem partis contrariæ deseruiat, vnde
illa valde verosimilis est; non tamen penitus
conuincit, vt pars alia non debeat aliquomodo
probabiliter reputari. Licèt enim ignorantia
faciat inuoluntarium generaliter loquendo, id
tamen exceptionem habet, vt non procedat
quando contrahens, id, quod reuerà non faceret, non vult irritum prorsus haberi. Vt cùm
quis vendit aliquid vili pretio, ignorans citò futuram rerum talium raritatem, & ita pretium
augendum; contractus sustinetur, etiamsi ex
ignorantia procedat; & cùm quis vendit inimico, quem talem esse ignorauit, minimè aliàs
venditurus. Aut rem meliorem pro alia dedit,
ex iis quæ idem habent pretium, & volebat sibi, aut alteri reseruare, & sic in aliis. In casu
autem nostro similiter accidit, quia Rex sic
contrahens, nusquam significauit contractum
dictum esse nullum, & penitus irritandum;
sciens metallum sic venditum suo non fine fraudari. Quod autem non reddatur nullus contractus, ex eo quòd sit lege prohibitus, vnde argui
posset ad probandum venditionem factam ab eo,
qui metallum emit, esse nullam; communissima
sententia est, & ita ex eâ parte probabilitas positionis dictæ nequit infirmari, de quo & nos
suprà.