*In quibus id, quod de equo dicitur, in
dubitatum est, & credendum Parochos suæ hac
in parte securitati, nullo etiam adhortatore stante, consulturos; quod & de quolibet alio animante debet intelligi, à quo similia possunt pericula pertimeri. Quòd autem generaliter non probetur modus deferendi Eucharistiam ab equitante
Parocho, si noctu ita fieri opus sit, non videtur
generaliter admittendum, si iter ordinariè sine
dictis periculis sit solitum confici, præsertim lunæ
splendore solis supplente claritatem. Licet autem
aliquando contingere quidquam possit, ex quo
in Sacramentum irreuerentia aliqualis possit redundare, id non curandum, quia de rarò contingentibus erit, quæ regulam non faciunt. Sic enim
aliquando accidit ab ægrotis Sacramentum euomi, nec propterea est illis denegandum, si competentia experimenta præcesserint. Et in casu equitationis idem accidere potest, si cum diei luce clarissima fiat. Quod quidem Rituale præfatum
non obscurè significat, dum deferendum Sacramentum supponit, etiamsi
longius aut difficilius
iter sit obeundum, idque equitando: in longo siquidem & difficili, & multò magis in longiori
& difficiliori itinere, manifestum est posse aduersum quidpiam accidere, quod quia non frequens,
negligendum sanè, & cum Bono Pastore ouis per
desertum quærenda, cui & ille agnus sit pariter,
sua illam & carne refecturus & sanguine, & sublatam in humeros ad cœlestia pascua subuecturus. Noctu ergo,
si neceßitas vrgeat, in ciuitate, &
extra illam Sacramentum Sanctissimum ad infirmos deferendum. Et expositio à docto data Magistro, nescio an sit cuiquam ritè rem expendenti
placitura, quia & necessitas extra ciuitatem potest
vrgere: & si propter aliquam rationem, ad ciuitatem deberet dispositio talis adstringi, ea equidem esset, quæ ex equitationis nocturnæ potest
desumi periculis: hanc autem non obstare iam vidimus; cùm supponat Pontifex iter & longius &
difficilius esse aliquando futurum: & difficultatis
ratio inter alias esse potest illa, quæ accidit ex
nocturna equitatione. Et ita agunt Euangelici
Operarij, ex quibus nonnullos possem nostri Ie|
suitici Commilitij memorari, quibus nihil in faustum accidit, Deo ipsorum zelum ad ipsius Gloriam attentum & intentum fortunante.