12
*Sed certè non ita in Indiis res se habent,
vt remedio tali sit opus in eisdem natos se tueri. In Hispaniâ nati, & nati in Indiis, diuersæ nationis non sunt, neque Giraco tale quid in mentem venit. Omnium color idem, habitudo corporum, lingua, vestitus, vt multo externo signo disparitas possit originis deprehendi. Quod & in moribus est cernere, paribus aut virtutibus, aut vitiis, acsi omnes idem natale solum habuissent. Quòd si quidquam èex cœli, aut educationis conditione diuersâ contingat, id equidem inter nationes omnes videmus accidere: nulla enim est, in quâ non occurrant natiuæ disparitatis argumenta, vnde & æmulationes; neque illæ circa charismata meliora. Immò in ciuitate eadem natos scindi in contraria notissimum: interque ipsos Indianos, vt vulgò vocantur, seu Criollos, magna diuersitas est, pro diuerso in quo nati loco, quod & ingeniorum diuersitas manifestat. Sicut ergo pro quacumque discrepantià aut æmulatione non debent alternatiuæ permitti, ita neque pro illâ, de quâ agimus, sed vnusquisque suis pro meritis honorandus.
Loading...