*Vbi dubitari potest an executores tales
à iudice præfato sub iuramento interrogati, veritatem dicere teneantur, vel abstractione aliquâ
eam possint occultare. Ad quod dico non teneri, si contra eos semiplena probatio non sit,
iuxta satis receptam sententiam, quam tenent P.
Lessius
Lib. 2.
Cap. 31.
Dub. 3.
num. 8. P. Thomas
Sancius
Lib. 3.
Operis moralis, Cap. 6.
num. 26. vbi
quamplures adducit. P. Vincentius Tancredi
de Religione Tract. 4.
libr. 3.
Disp. 3.
numer. 26. & alij.
Idem etiam dicendum, si dubitet an iuridicè interrogatur: quod etiam tenet P. Lessius.
suprà
num. 10. P. Vincentius. §.
Vel si dubium. P. Fagundez
lib. 2.
in Decalogum Cap. 11.
num. 18. adducens præter P. Lessium citatum, Caietanum, Sotum, & Adrianum. Cuius sententiæ non est leue
fundamentum, quòd in dubio potiùs fauendum
est reo, nec certum onus ab incertâ est potestate
sub pœnâ æternæ damnationis admittendum. Si
autem legitima ad interrogandum fundamenta
sint, etiam in eo casu probabile est non obligari
ad manifestandam veritatem sed amphibologiâ
vti posse, dicendo testatoris voluntatem eam esse,
quam verba testamenti declarant, eam inquam,
quoad scripturam, quia sic scribi voluit vel aliter,
|
si sub aliâ verborum formâ interrogatio proponatur. Probatur ex doctrinâ P. Sancij
suprà n.
29. vbi ait quoties factum exterius contra legem
excusatur à culpa ratione alicuius circumstantiæ,
posse rogatum iuridicè de illo facto, id negare,
intelligendo de facto criminoso. Quod & tenet
Diana
Part. 3.
tr. 6.
res. 3. §. 15. P. Lessius
suprà n. 14.
Etiamsi venialiter tale sit.
addens id
verũverum esse, etiamsi factum contra legem
non excusetur à culpâ veniali. Item ex doctrina
eiusdẽeiusdem P. Sancij
suprà n. 24. vbi ait iuridicè interrogatum posse æquiuocatione vti, quando non tenetur ob aliquam caussam testimonium ferre; vt
quia ipsi damnum notabile sequeretur &c. In
casu autem nostro ita contingeret, quia veritatem aperiens non parum grauari posset, tum vt
legis transgressor, quamuis verè talis non sit;
quia lex Iudicem bonorum defunctorum constituens, neminem vetat considentiâ vti, aut iuxta
eam procedere, sed iuxta manifesta prouidentiam
vult Regiam exerceri. Tum item, quia plura extorqueri possent, quàm re ipsâ sibi concredita
fuerint, & litibus molestissimis pro eo, quod sua
nihil interest, perturbari: & doctrinam dictam
probat P. Tancredi citat.
n. 26.