*
QVia simile aliquid in Indijs accidit;
Cordubensi illi, de quo Dom. Arauxo
in Decisionibus moralibus Disputat.
12.
Difficult. 1. iuuat hoc loco casum; vt apud
eumdem extat, agitare. Cordubæ Monopolium
funebris apparatus cuidam ob datum pretium
Regia est auctoritate concessum, vt scilicet solus
posset quæ ad eum spectant locare; omnibus alijs,
etiam Ecclesijs, non solùm locare, sed & commodare prohibitis accepto pretio. Circa quod rogatus præfatus Scriptor respondit
Primò non posse
impediri Ecclesias quo minùs possint paramentis
nigris proprijs vti, & alijs, quæ vsui esse solent,
sicut etiam emere. Quia cùm id possint laici, non
debent Ecclesiæ deterioris esse conditionis. Quòd
autem laici possint ex eo constat, quia id in concessione Regis non est expressè prohibitum, &
debet sine damno tertij intelligi, & vt odiosa restringi, iuxta vulgares regulas.
Secundò Ecclesias
& earum Rectores impediri posse, quia concessio
indiscriminatim procedit, omnes incolas comprehendens. Quòd si quid obstaret, immunitas esset
Ecclesiastica, quæ tamen non læditur
: quia tunc
tantùm hæsio talis accidit, quando tollitur ius,
quod competit Ecclesiæ inquantùm tali, secus in
profanis, aut indifferentibus, communibusque
Ecclesiasticis ac laicis, per ea, quæ benè notat
Bonacina
Tractatu de Censuris Bullæ Cœnæ Disput.
1.
Quæst. 16.
Sect. 1.
Puncto 2. & talis est locatio
dicta, prohibita aliàs Clericis & Monachis, cùm
sit genus negotiationis
in Cap. Multa & Cap. Secundum, Ne Clerici, vel Monachi. Poterunt ergo
commodare gratis, non tamen sub contractu
oneroso, etiam si illis faueat consuetudo, à qua
deijci possunt, vel saltem prohiberi ne illam inchoent, qui eam nondum habuisse fuerint deprehensi.