§. XVII.

§. XVII.

Circa Voluntatem Dei, an ex ratione intellectivi legitimè deducatur.
629
*DIctum de hoc Sect. 9. Problem. 1. &
affirmando resolutum, cui resolutioni se opponit P. Bonæ-Spei Disput. 13. §. Ante Resolutionem, licèt congruam dicat D. Thomæ rationem, ut Thomistæ communiter affirmant in illius expositione; sed non convincere; quia dari potest substantia intellectiva tantùm speculativè, sicut dari potest speculatio à practica cognitione distincta: & quemadmodùm illa frustrà non est, ita neque talis substantia esset, quæ eo ipso non esset volitiva. Addit juxta dicta ab ipso in Porphyrio Disput. 3. Dub. 7. animal immediatè individuari posse à parte rei, & tamen genus magis videtur ab omni specie inseparabile, quàm disparata inter se, prout sunt intellectus & voluntas. Item licèt admittatur intellectum esse propositivum boni, non sequitur quod debeat esse talis respectu volũtatisvoluntatis in eodem secum subjecto. Quandoquidem sicut sonus ab inanimatis excitatus proponit & movet appetitum sonoris extraneum, ita & imagines intellectuales sive boni cognitiones involitivorum, bonum proponere, & movere possunt appetitum intellectivo involitivo extraneum. Admittit tamen defacto id non extare, adductis nonnullis Sanctorum auctoritatibus.
630
*Sed verò præfata non urgent, & quod
Multipliciter in pugnatur.
de substantia merè speculativa dicitur, id ipsum est, quod est à nobis efficaciter impugnatum: dicere enim posse dari substantiam intellectivam & non volitivam, idem est, ac dicere posse dari substantiam merè speculativam. Unde utrumque pariter impugnatum, non obstante ratione illa de actu merè speculativo: quia etiam dari potest actus merè practicus, nec tamen proptereà admittitur substantia intellectualis merè practica. Sicut etiam datur actus meræ apprehensionis, neq;neque proptereà conceditur substātiasubstantia intellectualis merè apprehensiva, & actus etiam opinionis: cùm tamen confingi nequeat substantia merè opinativa, & idem est de fide, & alijs actibus, ni velimus accumulare chymeras. Id autem quod de individuatione
immediata generis dicitur, minimè potest pro fundanda possibilitate dicta conduci, quia difficilius apparet, & quod soli potuit monstri hujusmodi fictori, sicut & aliorum plurium, arridere. Et quidem si id stare potest, etiam dari poterit ens singulare, quòd nihil habeat præter rationem communem entis propter eamdem rationem, & ita in nullo prædicamento collocabile, nec specialis Dei participatio: & nullo in loco, quia nullum exigit, neque in ordine aliquo creaturarum consistere valens, aut determinatam Dei terminare potens actionem. Denique ex eo quod in logica & Metaphysica probatur, genus à differentia realiter non distingui, consequenter habetur non posse realiter separari, & idem est de universa|libus quibuslibet prædicatis. Iam quod de propositione boni respectu alterius dicitur, etiam est rationibus in Problemate adductis improbatum. Nec videtur quomodo propositio illa futura sit, cùm imagines illæ intra intellectum esse debeant. Quòd si dicatur posse ratione illarum ad bonum amplectendum alios excitare: id quidem voluntatis actum importat, dum ad hujusmodi suasionem à seipso movetur, & excitatio ut conveniens alijs proponitur: sic enim moveri est propriũproprium voluntati. Quibus clarissimè apparet id, quod de sono dicitur, nullius esse momenti, quia sonus objectũobjectum est auditus, quomodocumque accidat, & idem de objectis aliorum sensuum: unde & addimus etiam bonum posse à voluntate appeti, quod proponatur objectivè à non habente voluntatem, ut passim accidit in objectis sensatis, quæ in rebus etiam inanimatis occurrunt, circa quæ etiam voluntas operatur, dum ab intellectu proponuntur. Pro casu autem nostro alia est ratio jam adducta, quia imagines internæ sunt, & ita priùs ac potiùs rationem repræsentationis exercere debent respectu ejus, in quo sunt, quàm aliorum: quia bonum proprium illius sunt, & eò quòd immanentes, natæ priùs suum formalem effectum & perfectionem communicare subjecto. Et hæc quidem circa Patrem Bonæ-Spei.
631
*Apud Nostros autem pro D. Thoma
stantes occurrit argumentum illud, de quo & Nos, decretæ scilicet à Deo negationis concursus ad omnem actum voluntatis, quod decretum ipsi, pro quo esset negatio, revelaret. Et dictam implicare revelationem ob manifestam contradictionem, addidiq́ue, dum responsio dicta non convincitur falsitatis, nec quidquam illi, quod obstet, objicitur, in suo perstare robore, & uti probabilem, dum aptior alia non occurrit, sustinendam. Circa quod invenio P. Aldrete Tomo 2. Tract. 3. Disput. 1. Sect.
Quid P. Aldrete.
3. n. 2. prædictam responsionem adducere, & pro ea firmamentum aliquod adjicere ex eo, quòd juxta probabilem sententiam potest Deus immediatè per seipsum infundere errorem in intellectum hominis, & nihilominùs non poterit revelare se infudisse cognitionem illam, alioquin Deus falsum loqueretur. Pro quo nonnulla adducit parùm verosimilia, quibus tamen responsio dicta possit sustineri. Concludit tamen non esse admittendam, quia longè aliter potest difficultati occurri. Impugnat autem statim modum dicendi Patris Herice eodem, quo & Nos argumento. Duas deinde adhibet responsiones, quarum primam de cognitione neque bonum, neque malum repræsentante rejecimus. Secunda autem, de qua n. 7. in eo versatur, quòd judicium illud, quo revelatio cognoscitur, non inclinaret in amorem, quia ipsamet repręsentatiorepræsentatio omninò impediret illāillam inclinationem. Sicut enim impossibilitas objecti cogniti retardat amorẽamorem efficacem, quia impeditur vi cognitionis efficacitas amoris, ita cognitio impossibilitatis totius amoris procedentis ab hac voluntate, habet vim impediendi omnem amorem, ac proinde si repręsenteturrepræsentetur amor ut impossibilis ex aliqua suppositione jam præexistente, non poterit illa cognitio excitare amorem, quia per se, & ex propria natura est impedita, quia repræsentat denegatum fuisse concursum ad amorem. Quòd si non præsupponeretur negatus concursus ad amorem, illud judicium necessariò inferret denegationem concursus ad amorem, sive ad omnem actum voluntatis.
632
*Sic doctus Pater. Ubi quidem quod
de impossibili dicitur non urget: nam licèt circa illud ut tale cognitum versari non possit actus efficax, potest tamen simplex complacentia, quæ est actus voluntatis, ad quem judicium illud inclinaret, quia solùm ratione impossibilitatis dicitur voluntatis actum retardari, qualis simplex complacentia non est. Cùm ergo dici nequeat non inclinare, dicendum est actum hujusmodi posse intercedere. Nec valet, si dicatur id cum decreto negandi concursum non posse consistere, ex eo enim habetur in revelatione contradictionem implicari. Omitto alia, quia non est animus impugnandi omnes dicendi modos, sed quæ dicta à Nobis, labefactare posse videntur, sicut & circa alia admonitum, aut diluere apertè, aut rationabiliter impugnare. Et in Assertione quidem proposita præter adductos in Problemate, alios ex Nostris, aut vulgatos, aut visos posteà doctissimos sanè magistros, fautores acerrimos solicitudo novissima deprehendit.
Loading...