*Quia verò oppositum est probabile, vi
deri alicui poterit non posse resolutionem præfatam securè ad praxim aduocari, nisi fortè ijs admonitis, qui ad Confessiones accedunt, & eisdem
consentientibus, aliàs fieri ipsis videtur iniuria,
dum pro certo traditur, quod incertum reuera
est, quæ & fieri etiam videtur Sacramento, quod
exponitur nullitati. Quæ difficultas, cùm communis sit, & omnes opiniones concernat, quæ
ad Sacramenti
PœnitentięPœnitentiæ administrationem pertinent, iuxta ea est expedienda, quæ Doctores
tradunt vtiliter consulendi. Nunc breuiter dico
Confessionem futuram validam, si pœnitens veniale aliquod fateatur peccatum, ad quod est à
Confessario, de quo agimus, excitandus, circa
venialia enim certa iurisdictio est, licet P. Salas
aliter videatur sentire
Tomo 1.
in 1. 2.
Disput. vnica
Sectione 10.
n. 102.
& Sect. 27.
n. 286.
& 287.
quem cùm adducat Ioannes Sancius
Disput. 44.
n. 24. minimè audiendum censet, quandoquidem
hoc iam sub dubio non cadit, sed solùm sub scrupulo, vt deducitur ex Cap.
Omnis vtriusque Sexus
de penit. & remission. Stante ergo iurisdictione
circa illa, validè ab ipsis absoluit dictus Sacerdos
per gratiam Sacramentalem, cum qua nequeunt
mortalia consistere, & ita supra illa etiam cadit
absolutio bona fide Confessario detecta. Sic P.
Suarez
Tomo 4.
in 3.
p. Disput. 26.
Sect. 6.
num. 8.
P. Thomas Sancius
in Decalogum Lib. 1.
Cap. 9.
n. 35. Cardinalis Lugo
de Pœnitentia Disput. 19.
n. 30. qui vers. antecedenti
De soliditate, plures
adducit, qui P. Suarez sunt in ea securæ viæ ostensione secuti.