§. IX.

§. IX.

Deus quomodo se in creaturis, aut ex creaturis poßit cognoscere. Ad Problema 5. Sect. 5.
540
*DIctum ibi Deum se cognoscere in
creaturis, quod cùm admittat & probet P. Izquierdus Disputat. 24. Quæst. 9. statuit tamen Proposit. 2. neutiquam se abstractivè cognoscere, sed intuitivè, & ut est in se: Cùm autem particulam Nullatenus, addat, omnem removet abstractionis modum; cùm tamen Nos illum fuerimus amplexi, quod & tenet P. Bonæ-Spei Disput. 9. Dub. 1. loquens de cognitione, qua cognoscit cognitionem creatam de seipso. Probat autem quia cognitio Dei debet esse perfectissima, & ita comprehensiva, quod non habet abstractiva. Sed certè ratio ista non concludit intentum, admisso enim quòd conprehensiva esse debeat, negatur abstractivam perfectissimam in suo genere comprehensivam esse non posse, quia potest illi definitio comprehensionis penitus adaptari, quæ scilicet talis est, ut nihil lateat cognoscentem: quod quidem ratione cognitionis abstractivæ obtineri potest, & prætereà si dicatur cognitionem debere esse talem, ut adæquet cognoscibilitatem ob ecti; abstractiva in Deo talis esse potest, in eodem enim gradu cum ipso est, & divini divina. Neque dici potest Dei cognoscibilitatem exigete cognitionem penitus intuitivam ob suam infinitam perfectionem, & ita quæ talis non est, ipsi non adæquari, & proptereà non esse comprehensionem. Nam est evidens instantia in casu ipso, in quo sumus. Nam Dei cognoscibilitas ob perfectionem infinitam exigit, ut objectum divinum directè & primariò cognoscatur: Atqui cùm cognoscitur Deus in creaturis, non est objectum directum & primarium: ergo non poterit esse comprehensio, quomodocumque illa explicetur. Et quid ad hæc? Videat illud, qui sic arguit, & solutionem suo adaptet argumento. Nihil certè dici opportunius potest, nisi quod dummodò cognitio sit divina, satis videtur cognoscibilitatem intensivè adæquare, quidquid de diversis modis cognitionis sit, qui verosimiliter à Doctoribus admittuntur.
541
*Habet prætereà duplicem aliam Pro
positionem, in quarum priori statuit Deum se agnoscere intuitivè in quacumque cognitione infallibili de seipso, sive sit fides, sive scientia, ob connexionem cum illo ut caussa, & etiam ut objecto, in quo parum difficultatis est. In altera affirmat Deum nulla ratione se cognoscere in cognitione fallibili de seipso, titulo respectus, quem talis cognitio ut ad objectum habet. Tametsi hujusmodi cognitionem cognoscere non possit, nisi seipsum ut terminum prædicti respectus apprehendat simpliciter. In quo videtur id de cognitione opinionis asserere, quod tamen à Nobis admissum, & tenet etiam P Bonæ-Spei: quidquid P. Derkennis apud ipsum videatur reluctari. Cùm autem ait non cognoscere titulo connexionis, quam cognitio habet per respectum ad objectum, non videtur penitus cognitionem excludere ex alijs titulis, & præcipuè titulo physici effectus; ut objectum autem proptereà negat, quia cùm sit medium fallibile, non est accommodatum ad movendũmovendum circa infallibilem veritatem, licet non possit cognosci sine illius apprehensione. Ubi distingui potest de opinione attingẽteattingente veritatẽveritatem, & non attingente. Et de priori adhuc subdistingui an mediũmedium, quod ab aliquo assumitur, fallibile sit; sæpè enim opiniones veras non veris fundamentis comprobamus, aut ex se infallibiles, licet non ut tale cognoscatur. Et in hoc casu, non videtur denegandum medium esse sufficiens, cùm illius objectum sit revera ut affirmatur aut negatur. In altero verò etiam videtur admittendum, licet non ita se habeat ut objectum sicut in altero; quia cognoscit Deus cognitionem hujusmodi discordare à termino, circa quem versatur: non potest autem discordantiam hujusmodi cognoscere, nisi cognito termino, à quo discordat. Sicut nequit cognosci Petrum esse dissimilem Paulo, nisi cognito Paulo. Neque satis est quod dicitur de cognitione per simplicem apprehensionem: argui enim contra sic asserentem potest ex ipsius | doctrina circa necessitatem comprehensionis ob summam cognoscentis perfectionem. Tunc sic: Ergo & propter eamdem dicendum est Deum non apprehensionem solam, sed etiam posse, & debere necessariò habere judicium.
542
*Quæst. 4. ejus Disput. 1. inquirit Au
ctor idem an Deus se cognoscat ex creaturis, & affirmat cum Albiz, Ribas, & alijs Recentioribus, cùm pro negatione stent apud ipsum Herice, Sfortia, Alarcon, Gaspar Hurtadus, Arriaga, Ribadeneira, & alij Recentiores, quibuscum & Nos in fine Problematis. Id probat, Quia quando unum objectum cognoscitur ob connexionem, quam habet cum alio, ibi sunt duæ distinctæ cognitiones: sic cognoscuntur creaturæ: Ergo & Deus ex illis. Pro Majoris probatione remittit se ad Disputat. 23. Quæst. 6. Propos. 2. & Quæst. 7. Proposit. 3. Sed fundamentalis probatio habetur ante Propositionem 1. & specialiter nu. 133. Ubi quidem non contendit cognitionem connexionis necessariò importare duplicem actum, cùm possit unico haberi; sed possibilem esse cognitionem connexionis determinantem ad alium actum respectu termini. Sic qua nos posse circa Deum philosophari, & philosophari quidem poterit qui, me non multum reluctante, voluerit; hanc enim quæstionem non magni esse momenti reputavi, & ideò ferè illam omiseram, cùm breviter pro negativa parte judicavi, quam & modò satis verosimilem arbitror. Et rationem quidem à me redditam apud P. Aldrete benè illustratam ab ipso habet lector Disputat. 16. Sect. 5. qui nescio quanto cum fructu laboret in rationibus informandis, quas exhibet P. Arriaga, ut à Deo discursum amoliatur, quandoquidem cum eo in substantia assertionis convenit: quod cùm accidit, non est nimium in evertendis rationibus gravium Scriptorum desudandum, quod & alicui ex citatis Scriptor alieni instituti, de cujus tamen piæ voluntatis affectione dubitari possit, exprobravit.
543
*Magister Joannes à S. Thoma Tomo
Mag. à S. Thoma, ut obstet.
1. Disputat. 17. Arti. 2. Difficult. 1. affirmat quidem Deum se cognoscere in creaturis, negat tamen illas esse motivum formale cognitionis. quia id tantum convenit divinæ essentiæ, quæ habet rationem speciei impressæ respectu divinæ cognitionis: unde creaturæ tantùm habent rationem objecti terminativi: quod nihil aliud est quàm Deum cognoscere se finito modo contineri in creatura, & sic terminare relationem in Deum, & totum, quod Deus cognoscit in creatura, tam de ipsa, quàm de se ipso contento in creaturis, totum cognoscit in seipso, tamquam in ratione formali, à qua derivatur ipsa creatura, & modus ipse finitus, quo Deus continetur in illa, & quo terminat relationem illius. Negat ergo cognitionem abstractivam, ratione cujus tantùm posset cum limitatione cognosci. Iuxta quem philosophandi modum vix stare potest Deum se cognoscere in creaturis: quia cognos
Quid inconsequentiæ in illo.
cere se continere in illis, & terminare relationem ad seipsum, non est seipsum in illis cognoscere, ita ut ex penetratione illarum, & connexione cum seipso, se diversa aliquo modo cognitione attingat, quæ sit illa, qua circa creaturas versatur, dum se earum caussam cognoscit, & consequenter omnium earum rationum, quæ juxta proprias ipsis rationes conveniant, cum limitationibus ab essentia derivatis. Hoc enim Deus ex propria & primaria suæ essentiæ penetratione habet, dum ratione ipsius dependentiam à se creaturarum agnoscit, & finito modo in ipsis contineri. Ut quid ergo distincta statuitur resolutio, & probatio ex eo quòd sic Deum cognoscere in creaturis nullam dicat imperfectionem? Quis enim de hoc unquam dubitavit? Dum ergo doctus Magister aliquid in sua schola novum conatur dicere, nihil revera dicit, sed eorum se penitus sententiæ opponit, qui Deum se in creaturis cognoscere asserunt, juxta sensum præsuppositum quæstionis. Et quidem ex eo negatum
Impugnatur multipliciter.
creaturam posse rationem objecti motivi habere, quia nefas est imaginari intellectum divinum uti aliqua specie creata ad intelligendum. Atqui hoc non sequitur, quia ut Deus creaturas cognoscat non eget specie ab ipsis accepta; si autem aliqua intra ipsum illi correspondens sit, jam creata non est. Sed neque illa opus, quæ ex parte actus primi se teneat, cùm sufficiat infinitum lumen divini intellectus ut se ad creaturas extendat: ratione cujus, dum penetrantur in seipsis nova potest resultare cognitio, quin obstare queat id, quod de abstractione dicitur, in quo nullum esse inconveniens jam ostendimus, cùm resultet absoluta comprehensio. Quomodò autem divina essentia rationem speciei non habeat respectu cognitionis ipsius Dei probatum à Nobis cum multis & gravissimis Scriptoribus Problem. 2. §. 3.
544
*Ex alio autem fundamento negari
potest Deum se cognoscere in creaturis, quia scilicet illas in seipsis non cognoscit, sed in seipso, de quo dictum à Nobis Sect. 6. Probl. 2. & est illa communis sententia Thomistarum de possibilibus specialiter loquentium, pro qua & citatus Magister Disputat. 18. Arti. 2. & probat quia nulla cognitio potest in Deo poni, quæ non sit summè perfecta, & per rationem formalem, & medium perfectissimum, quod inveniri possit: ergo si potest dari perfectius medium formale, quàm cognoscibilitas creata, illud debet attribui Deo: Atqui formalis ratio cognoscendi creaturas perfectior est in ipsa cognoscibilitate divina, quàm in creata, siquidem se habet per modum veritatis primæ, quæ altior & perfectior est omni veritate creata. Et hoc procedit etiam admittendo, ut admittitur, cognitionem per rationem formalem divinam, quia cùm illa perfectissima sit, alia non debet admitti, cùm in omni sua cognitione debeat Deus perfectissimus recognosci. Quæ ratio parùm urget, & in doctrina ipsius Magistri apertam habet instantiam: Nam ob rationem dictam perfectissimæ cognitionis Deo attribuendæ, sequitur manifestè ipsi adæquatam & non inadæquatam attribuendam cognitionem, quia ex conceptu suo perfectior est: Atqui ille
Idem Auctor.
sic ait n. 22. Itaque in cognitione creaturarum | poßibilium sub statu poßibilitatis ad plura attributa respicit Deus, & secundùm diversam formalitatem, qua unumquodque attributum respicit illas, potest intelligi, quòd Deus cognoscit creaturas poßibiles inadæquatè, & prius vel posteriùs concipiuntur sub una formalitate, quàm sub alia prioritate rationis nostræ: adæquatè verò intelligit illas sub omni respectu, quem habent ad Deum per omnia attributa, quæ circa creaturas poßibiles quoquo modo versantur. Sic ille, qui doctrinam præfatam suo illi fundamento pro neganda cognitione in creaturis poterit applicare. Stet equidem, si placet, cognitionem per formalem rationem divinam esse perfectissimam: id non tollit aliam ab omni imperfectione liberam esse cum illo compossibilem, quatenus cognitio divina pro objecto habet omnem veritatem, quam luminis infiniti interventu attingit, & perfectissima in suo genere est, sicut perfectissima dicetur cognitio inadæquata cujuslibet formalitatis, juxta dicta. Ad eum modum, quo licet Christo ut homini sit debita cognitio Dei perfectissima, quem ratione beatificæ visionis assequitur, etiam inferior alia competit ratione scientiæ infusæ: id quod etiam in sanctitatis perfectione accidit: quandoquidem cum summa ratione hypostaticæ unionis concurrit alia ratione gratiæ habitualis. Neque dici potest id accidere ex eo quòd humanitas est capax imperfectionis: licet enim ita sit, tamen etiam est capax summæ perfectionis in dicto genere; & ex eo arguimus, quod summo non repugnat cum aliquo inferiori circa formalem effectum communem utriq;utrique componi. Et quod quemadmodùm id stare in humanitate potest cum inferioris formæ imperfectione, in Deo sine imperfectione aliqua possit, quam non involvit cognitio creaturarum in seipsis, quæ & dici potest æqualis alteri, quia id, quod habet cognitio earum in Deo ob adjunctum divinitatis respectum, habet alia, quatenus tendit etiam in Deum; unde aggregatum est ejusdem omnino perfectionis.
545
*P. Bonæ-Spei Disputat. 9. citata Re
solut. 5. singularem modum dicendi circa cognitionem creaturarum amplexus ait creaturas quidem in seipsis cognosci à Deo impugnans Patrem Derkennis, qui talem cognitionem negat, eo quòd superflua, & quòd Deus per rationem formalem divinam, quæ est perfectior cognitionis ratio, eas agnoscat: circa quod nihil est, quod addi oporteat. Asserit insuper Deum creaturas cognoscere in sua scientia, non verò in alijs attributis. Hoc ultimum propter independentiam, juxta plurium aliorum sententiam. Illud autem, quia licet independens etiam sit, habet tamen creaturarum repræsentationem, quæ licet creaturæ redderentur impossibiles, eumdem modum intrinsecæ repræsentationis haberent, quia cognitio objecti, etiamsi illud destruatur, sitq́ue illa intuitiva, perseverare potest, sicut & materialis visio. Quod quidem valde apparet difficile: Nam Deus cognoscens creaturas, illas secundùm proprias earum rationes per formale & expressum judicium attingit: ergo cognoscit illas ita esse possibiles, ut per nullam potentiam reddi impossibiles possint. Atqui si redderentur impossibiles, tale judicium esset falsum, ut est evidens: ergo non posset idem perseverare, quod modò est, & ita neque intrinseca repræsentatio. Ubi manifestè apparet discrimen inter cognitionem divinam, & corpoream visionem, si id stare queat, quod ab Auctore profertur. Circa quod nolo ampliùs distineri.
Loading...