CAPVT VI.

CAPVT VI.

An præmia, quæ videntur Conquisitorum propria, tutâ conscientiâ possint aliis, in Hispania præsertim degentibus, applicari.
57
*COnquisitorum quidem propria præ
mia videntur Indorum CommendęCommendæ, de quibus latissimè, & eruditione omnigenâ disserit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 2. & in Politica lib. 3. Illæ enim Conquisitoribus concessæ, in quibusdam Indorum populis feudali ritu, cum quibusdam scilicet obsequii personalis oneribus, vocante Rege, aut qui eius nomine præest; vt sic ab Indis tributa accipiant, quæ Regi pendunt, ii, qui non sunt Commendatariis assignati. Non sunt autem perpetuæ; sed ad duas, tres vel ad summum quatuor vitas; pro quo rationes non leues subesse, dubitari nequit; cùm res hæc attentissimâ consideratione fuerit ventilata. Vitarum ergo prædictarum adueniente fine, Commendæ vacant, & Regiæ Coronæ incorporantur. Solent autem Reges nostri, quæ est illorum magnificentia, Commendas huiusmodi, cùm vacant, conferre aliis, præmissâ gratiâ successionis in generali de vacaturis, quæ dum in speciali vacant, suum sortiuntur effectum, & multoties in regionibus Indiarum existentibus conferuntur, ac non rarò Magnatibus & Dynastis Hispaniæ, qui administratores substituunt, vt honoris & oneris habeant societatem. De his ergo difficultas ista procedit: circa quam
58
*Dico primò, Reges nostri absque reatu
mortalis culpæ possunt Commendas dictas conferre quibuslibet, seruatis aliàs legibus iustæ donationis, quæ sunt omni donationi communes. Hoc probo: nam Commendæ istæ vacantes possunt Coronæ incorporari: ergo & de earum redditibus liberales fieri donationes, quæ multoties Regiam decent dignitatem: vel antidotales, vt sæpiùs accidit, ob respectum aliquem gratitudinis, vel pietatis causâ: quod etiam non rarò constat euenire.
59
*Dico secundò. Commendarum traditio ex accidenti potest esse damnabilis: quando
scilicet pingues hi redditus diuitibus dominis tribuuntur, sicut hisce temporibus, aut similibus aliis bello infestis, propter quæ opus est vasallos gabellis & impositionibus aggrauare, ab ipsis etiam Ecclesiis contributiones eisdem molestissimas exigendo. Vt enim docent Aponte, Valenzuela, Rouius, Matuta, Papia, Amaya, & Rastellus, quos adducit & sequitur Diana Parte 6. tract.
Diana.
6. Resolut. 4. quando regnum est valdè tributis oneratum, debet Rex noua non exigere donatiua, nec tributa imponere, sed suspendere ac minuere gratias & pensiones personis particularibus concessas. Videatur citatus Auctor rem neruosè expendens, & P. Fagundez in Præcepta Decalo
P. Fagundez.
gi Tomo 1. lib. 4. cap. 15. vbi in huiusmodi necessitatibus donata à Regibus affirmat posse & debere repeti. Ergo donare, dum illæ instant, & ita largiter, res videtur contraria penitus æquitati.
60
*Dico tertiò. Ex eo quòd Commendas
Reges nostri in Hispaniâ degentibus conferant, non videntur lethaliter peccare. Sequitur ex dictis, & quia si aliquid obstaret, id maximè esset, non posse scilicet Commendatarios oneribus satisfacere Commendarum. Quod certè non vrget: nam Reges nostri Commendas tribuentes, possunt earum onera vt libuerit tollere, aut saltem minorare, cùm sint earum absoluti domini, & illas concedentes talibus, concedunt pariter vt per alios possint administrari, & sic per eosdem oneribus satisfacere.
61
*Contra quam resolutionem videntur
facere quæ adducit Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 2. n. 61. & sequentib. & in Politicâ lib. 3. cap. 3. pag. 264. stylum huiusmodi reprobando: nam etsi maximè benemeriti sint ii, quibus Commendæ conferuntur; cùm tamen hæc merita in Indiis non fuerint acquisita, non debent facilè in illis cum præiudicio aliorum præmiari, qui in ipsis & pro ipsis suum sanguinem profuderunt, & præmium aliud nullum præter Commendas istas præstolantur, & quia principatus & regna eisdem modis & artibus conseruari debent, quibus quæsita sunt: Indiarum autem regna Commendarum illecebris adquisita & enutrita sunt, & ita illis sublatis, atque à progenie Conquisitorum in alios transmissis, ne pessum eant, & in peius ruant vereri possumus. Quæ omnia eruditè exornant, & satis equidem conuenientiam styli antiquioris ostendunt, non tamen obligationem grauem in conscientiæ foro conuincunt. Nam quod ad præmia Conquisitorum spectat, Cap. præced. discussimus. Pro securitate autem Indiarum aliter res disponi possunt. Et experientiâ compertum habetur, in periculis parùm subsidij Commendastriorum conferre præsentiam & vnum strenuum militem multis eorum præualere, vt non inficier aliquos, qui Nonune auos referant, animis, manibusq́ue parentes.
Loading...