*Ex quo apparet ex eo solùm difficulta
Pro casu proposito rationes.
tem oriri posse, quòd præfata domus mari proximior sit; sed est illa profectò nulla, quia si domus
esset laicalis ex eo capite non deberet specialiter
grauari, quando constat commune esse periculum, quod toti populo imminet, licet damnum ad
priora ædificia priùs sit necessariò deuenturum,
si non obijciatur murus. Deinde. In talis muri
reparatione, sicut in eius constructione, non est
habitus respectus directè & principaliter ad securitatem talis domus, vnde etiam illa non extante,
& factus fuisset, & pergeret reparatio sumptibus
eisdem
: cùm tamen pro obligatione huiusmodi
talis debuisset haberi respectus, vt dictum
citato
num. directus scilicet & primarius, pro quo &
adducti Doctores à Scriptore præfato
Dubit. 16.
per errorem 7. Prætereà, Quia pro reparatione
tali deseruit impositio, quam communiter Scriptores vocant
Aßisium, & vulgariter
Sisa, ex vænalibus arietibus collecta, pro qua & est illa sufficiens, & sine Ecclesiasticorum grauamine procedit, de qua & dictum
citato Thesauri loco num.
103.
& sequentibus. Item. Licet oppidum portuense, in quo est talis domus, periculo sit expositum, & non ita alia ab eo aliquantulùm dissita,
non ideò est peculiari contributione grauatum,
sed tantùm generali illa Assisij, quia in talis oppositi securitate totius ferè regni commodum est
locatum
: ergo maior propinquitas non venit
in considerationem. Et ita respectu dictæ domus
cum proportione dicendum, vt scilicet grauari
nequeat, cùm pars oppidi sit, quod in eo priuilegiatum videatur: vnde & de domibus alijs mari propinquis idem videtur pronuntiandum.