Preface
SVnt illa non pauca, & circa quæ possunt non leues diffi
N. 1
cultates occurrere: ac proinde quæ opportuna de illis visa fuerint, discutiemus. Et de iis, quæ ad temporalia pertinent,
atque à Regibus concedi possunt, nihil videtur dicendum superesse. In ordino autem ad eorum rectam & pacificam gubernationem multa sunt ab eisdem disposita, quæ si obseruentur, nihil illis vlterius exquirendum restat: & vt obseruatio vigeat, solicitâ est etiam monitionum repetitione prouisum. Ultra humanæ autem prouidentiæ facultatem est omnia imperata compleri, & præsertim ad partes longinquas directa. Quamuis certò mihi constet in supremis Magistratibus zelum talis obseruantiæ feruere, & tum eos, tum Regia Prætoria, omnia, quæ ad Indos spectant, cum omni pietate tractare, & vt rescripta Regia executioni mandentur vrgere. Sed manus sæpiùs pares conatibus imperantium cum dolore deficiunt: vnde id euenit, quod à D. Escalona scriptum in Gazophylacio Peruuiano Lib. 1. Cap. 16. num. 1. scilicet ea, quæ mul
D. Escalona.
tis cautionibus in fauorem & leuamen Indorum piè & prudenter decreta sunt à Supremo Indiarum Senatu, & Indicis Proregibus, nuspiam benè obseruata reperiantur. Pro gubernatione ergo Indorum continuatum esse videtur priuilegium, si contingat feliciter obseruari. Ex quibus specialia quædam proponit & discutit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. & in Politica Lib. 2. Cap. 28. & ad
Dom. Solorzanus.
res temporales spectant, ac politicam agendi rationem: in quibus non est visum distineri; quia negotium conscientiæ non ita directè concernunt, & eorum aliqua in decursu, aut expedita, aut quantùm necessitas requisierit, expedienda. Sed præter illa sunt alia, quæ licet à Pontificibus summis concessa sint, Regia dici possunt, quatenus à Regibus impetrata, vel saltem in Regio registrata Consilio, ac libenti animo suscepta & commendata, vt pro eorum obseruatione Indici debeant Magistratus fauorem & auxilium Regio nomine petentibus impartiri. De illis ergo nobis præcipuè disserendum, pro quo sit
Loading...