*Sed hæc responsio nimis libera est, &
Validè confutata, & notata.
legitimo Ecclesiæ filio prorsus indigna, in qua
non solus Alexander, sed Pontifices alii, de
quibus
n. 5. vt inconsiderati, præcipites, &
humani ac diuini juris ignari traducuntur.
Quod si fas asseruisse fuerit, nihil erit, nihil erit
in Canonibus Sacris & Pontificiis Constitutionibus firmum, certum, & inconcussum. Sit
illud certum, vt asseritur, Pontificem ciuile
mundi dominium non habere neque vmquam
habuisse; quod tamen affirmant plures apud
Dianam Parte 1. Tract. 2. Resolut. 122. at ineptè
inde concluditur non posse dominium aliquod ab vno in alium, iusta id exigente ratione,
transferre. Non habet dominium ciuile terrarum, quas hæreticus Princeps possidet, ergo
nequit illud in Catholicum transferre, hæretica est consequentia. Non ergo dat quod suum
est, sed quod dare potest, etiamsi non sit suum.
Quemadmodum tutor in donationibus jure
probatis, quod suum non est donat; est tamen
suum posse donare. Pro quo
citatus Scriptor
Parte 8. Tractatu 6. Resolut. 17. ex Cardinali
Lugo, P. Molina, P. Thoma Sancio, & Trul
lene videndus, item
Resolut. 10. de vxoribus,
Resolut. 11. pro maritis, &
Resolut. 12. pro Superioribus Regularibus. Neque donatio talis
jure vllatenus reprobata: nam præterquàm
quòd omnis humani juris potestas infra Pontificiam est, nullo humano jure reprobata donatio talis inuenitur; quòd scilicet quis alienum donare possit, cùm supremus Dominus
tali assistit donationi, ad illam præstita facultate. Et hoc est quod conscendimus in præsenti, Christum scilicet omnium Dominum talem
Vicario suo facultatem contulisse. Quod quidem Pontifex ipse clamat, dum, sicut vidimus,
ait:
Auctoritate Omnipotentis Dei nobis in Beato
Petro conceßâ, ac Vicariatus Iesv Christi, quo fungimur in terris. Hac certè auctoritate Bonifacius
Octauus temporalem potestatem Ecclesiæ
cum spirituali connexam declarauit
: & illi
credimus dogma huiusmodi definienti. Ergo
& credendum Alexandro, ac Prædecessoribus
aliis qui eamdem agnoscentes, facto ipso veritatem, de qua agimus, declararunt.