*Sed quod ad corpus attinet obseruat D.
Thomas
suprà in fine, quod decor cicatricum, quæ
in Martyrum corporibus apparebunt, non potest
dici aureola; quia aliqui Martyres aureolam habebunt, in quibus huiusmodi cicatrices
nōnon erunt,
vt in illis qui sunt submersi, aut famis inedia, vel
squalore carceris interempti. Sic etiam Abulensis. P. Tannerus
num. 38. & P. Arriaga
nu. 15.
sed dici quidem non inconuenienter potest Martyres omnes specialem in eis partibus decorem
habituros, in quibus specialiter tormentum persenserunt, & ita si non remanserint cicatrices, habebunt suffocati, in gutture, fame interempti in
stomacho, squalore consumpti toto in corpore,
aut in capite, quod de omnibus affirmat Ægidius
cum Soto
suprà n. 9. quia enim in capite omnes
regnant sensus, squaloris incommoda magis in eo
sentiuntur. Vt autem sic coniectare liceat, facit
quod in Epithalamio dixi. nu. 601. de coronato
spinis Christo agens, & de gloria pro eo reddita,
ex illustri apparitione, quæ habetur in Disputatione S. Gregentij Archiepiscopi Tephrensis cum
Herbano Iudæo
Tomo 5.
Bibliothecæ Patrum, Parte
1. sic enim ibi:
Purpureâ nube circumiectus pulcherrima, ex qua diuinitatis radij emicabant, in capite eius splendor fulguris, & diadema pulchritudinis
inæstimabilis, & radijs velut spinea corona &c. Sicut ergo Christus in capite gloria & honore coronatus, in quo maius & ignominiosius subijt ille
tormentum; ita etiam par est credere strenuos
eius milites similiter honorandos, & præsertim
in capite, quod Ecclesia in Sacris Officijs sæpiùs
exprimit. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Corona aurea super caput eius.
Gloria & honore coronasti eum. Et Diuus quidem Thomas negans in cicatricibus aureolam
esse futuram, quia non in omnibus illæ, cùm tamen eam in omnibus fateatur futuram esse Martyribus, illi vt à Nobis expositæ non videtur esse
contrarius: & peculiare ornamentum capitis futurum, mitram scilicet aut diadema placet P.
Tannero
num. 38.
citato. aut quasi palmam. Circa
quod P. Arriaga
num. 16. se incredulum præstat,
negans omnia prædicta, si materialia asserantur;
cùm tamen P. Tannerus id non asserat, quod satis indicat additum illud diminuens,
Quasi palmam. Ex puris ergo splendoribus ea efformari poterunt, vt & palma etiam in capitibus emineat, &
in modum coronæ conformata, laureæ adiuncta:
quod equidem pulchrè poterit
omnium artifex sapientia concinnare. Sap. 7. v. 21.