*Ad hæc dici potest grauamen venditionis
non esse contra leges, quia & lex extat, quæ
Regum prærogatiuam in rebus istis edicat. Scilicet
L. 1.
C. de Metallariis: possunt enim venditores cogere vt sibi vendant iusto pretio quæ necessaria habent, & ita Doctores tradunt, quos
adducit Dom. Solorzanus
Lib. 5.
num. 33. & in
Politicâ
pag. 942. ad marginem §.
La qual condicion. Quod si omnia, quæ venditor potest vendere, necessaria habeat, ad omnium potest compellere venditionem
: ratio enim quæ pro quibusdam militat, pro omnibus constat militare
:
& quando publica vtilitas vertitur, compelli
posse, ex iure habetur.
L. Si locus. §.
vltimo. D.
Quemadmodum seruitutes. Pro quo Doctores
congerit Bonacina
suprà Puncto 3.
numer. 28.
Vide etiam P. Fagundez Lib. 5. de Iustitia
Cap. 28. & Pater Palaum
Disp. 5.
Puncto 19. vbi
& exempla adducit, ex quibus nullum ita publicam vtilitatem concernit, ac illud, de quo agimus; cùm illa ad totum Christianum orbem extendatur. Vnde Philippus Tertius venerandæ
memoriæ Princeps in epistolâ
Ann. 1618. ad
Principem Squilacensem Peruuianum Proregem
sic post alia:
Os agradezco el cuydado, que aueis puesto en ello. (in Minera inquam Huancauelicensi)
encaminando y accúdiendoacudiendo elal reparo de estas Minas, y
os encargo lo prosigais, pues faltando ellas, cessarian
loslas labores de los metales de donde resulta la prosperidad y riqueza decessosdestos Reynos, y estos. Sic ille apud
Dom. Solorzanum
suprà pag. 941. Hinc cùm
Doctores de inualiditate contractûs agunt ob
illatam vim, addunt,
Si iniustè inferatur, vt videri
potest apud P. Dicastillum
Lib. 2.
de Contractib.
Tract. 3.
Disp. 1.
Dub. 17. & P. Escobar de
MundizaMendoza Tomo 1.
Lib. 10.
Cap. 20. Pretium ergo à
Rege taxatum haberi debet iustum etiam pro
|
grauamine venditionis: ad iustitiam enim in rebus huiusmodi obseruandam maximè illi attenti
sunt. Vnde cùm ante annos aliquot pretium
Quintalis metalli huius esset quadraginta Octiregalium, vt de suæ gubernationis tempore testatur Dom. Solorzanus
citatâ pag. 941. §.
Otras
muchas; modò ad sexaginta accreuit, quia & expensæ metallariorum excreuerunt. De quibus
multa congerit D. Gaspar de Escalona
in Gazophylacio Latino Lib. 1.
Cap. 14. Sed quia illa ad
conscientiæ negotium non spectant, vel si quidquam in illis tale, alterius est considerationis, de
quâ inferiùs juuante Deo, nihil de illis disserendum.