*Pergit autem Diana, & supposito iuxta
Qui dispensare in ea possit.
aliorum sententiam irregularitatis incursu, posse
in illo dispensare Episcopum affirmat iuxta id,
quod à se traditum
Parte 4.
Tract. 2.
Resolut. 6. vbi
pro eo allegat Barbosam
de potestate Episcopi. Parte 2.
Allegat. 39. apud quem Emmanuel Rodericus, Couarrubias, Campanilis, Viualdus, & Me|
dina, ijs addens Nauarium, Plazam, P. Sa, &
Hieronymum Rodriguez. Licet autem respectu
Episcoporum id minùs probabile reputet, secus
de Prælatis Religionum censet: nam iuxta P.
Auilam, Caietanum, Mercerum, & alios, qui
habet priuilegium dispensandi in omnibus irregularitatibus, exceptis bigamia & homicidio voluntario, potest dispensare in irregularitate ex defectu lenitatis. Tale autem habent Prælati dicti, &
ita in terminis hanc
sententiāsententiam tenent Villalobos &
Lezana apud eumdem, sicut & Commissarius
Cruciatæ, pro quo & in posteriori loco Machadum adducit. Quod autem ad Episcopos attinet
De Episcopis difficultas.
negat Dom. Arauxo
supra Tractat. 2.
Quæst. 11.
cum alijs præter citatos nonnullos, addens contrarium esse valde probabile, & in materia fauorabili, qualis est ista de dispensatione in irregularitate, non requiri intrinsecam probabilitatem,
sed sufficere extrinsecam virorum non
infimęinfimæ notæ, ob quorum auctoritatem non potest euidenter conuinci contrarium.
Quis enim (inquit
)
dicere audeat opinionem relatam, quæ pro se habet tot
tantosque Auctores Iuris & Theologiæ strenuè peritos,
vt Caietanum, Nauarrum, Suarium, Couarrubias,
Leßium, & alios recensitos, (in quibus & Trullenck ac Ludouicus à Cruce
) non esse probabilem
saltem extrinseca probabilitate, & sufficienti excusare à culpa Episcopos, qui ei conformentur? Sic ille.
Circa quod duo addiderim.
Primum, ex auctoritate prædicta non solùm probabilitatem extrinsecam, sed intrinsecam esse deducendam, similiter
arguendo, Quis enim credat viros tantos sententiam aliquam sine magnis fundamentis docuisse
?
Secundum, talem philosophandi modum debere
sententijs alijs consimilibus auctoritatis præsidijs
roboratis penitus applicari. Quod quidem si obseruatum à præfato Auctore fuisset, non ita improbalitatis censuram sententijs aliquibus, de quibus actum in superioribus, impegisset.