CAPVT III.

CAPVT III.

An Præbendarij Cathedralium possint esse Vicarij Episcoporum.
9
*DIco primò. Præbendarij dicti pos
Assertio 1. affirmans.
sunt esse Vicarij generales Episcorum absolutè loquendo, quia id nullibi inuenitur prohibitum. Immò in Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 16. de Reformatione id supponitur verbis illis: Etiamsi fuerint ex eodem
Concilium Trident.
Capitulo. Quamuis ibi de Vicario Capituli sermo sit: sed quoad hoc nullum est discrimen, & ita Doctores id communiter supponunt, dum de loco agunt, in quo is sedere debet, & quos ex Præbendariis debeat præcedere. Ad quod cum satis tritâ doctrinâ respondent, de Vicario, qui de Capitulo sit, vel qui non sit de illo: pro quo videri potest Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 8. num. 43. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 8. pag. 558. Col. 2.
10
*Dico secundò. In Cathedralibus India
rum potest aliquando tanta esse Præbendariorum penuria, vt Episcopo non liceat Vicarium ex illis eligere, si propter officium diuino sit cultui detrimentum inferendum: in hoc enim esse peccatum mortale potest, vt cum aliis tenet P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 12. num. 4. Tunc ergo aut Episcopus sine Vicario se gerat, si id non impediat diœcesis amplitudo, iuxta ea quæ adducit idem Dom. Solorzanus suprà num. 11. vel alium eligat, qui de Capitulo non sit, idoneum tamen: ceteris enim paribus ille eligendus est, aut si magnus excessus non sit. In casu autem necessitatis, illa legem facit. Quòd si
ex Curatis quisquam idoneus appareat, dubitari potest in quo maius inconueniens sit, in eo scilicet eligendo, an in Præbendario? Circa quod dicendum minus inconueniens esse in Præbendarij electione, quia in illo non ita apparet præsens periculum animarum, & Deus id, quod ad earum salutem spectat, cultui suo patitur anteferri, quando in eo aliqua tantùm diminutio sine scandalo adspicientium intervenit: quia misericordiam magis, quàm sacrificium amat. Vnde & Doctores circa cultum Eucharistiæ aliqua omitti posse communiter asserunt, ne infirmus sine Viatico moriatur. Pro quo est & Decretum
Concilij Limensis secundi, quod à Tertio confirmatum & renouatum Act. 4. Cap. 18. vbi sic dicitur: Cùm solemnes feriæ aguntur in vrbibus, earum celebritatis caussa Parochi populos sibi Indorum commissos nequaquàm deserant, etiamsi Sacratißimum Corporis Christi Festum, aut etiam dies Parasceues in
Concilium Limense.
magna hebdomada celebretur: neque verò ob id vocentur & inuitentur à Vicariis vrbium: cùm Deo sit longè gratius obsequium oues proprias eo tempore instruere & curare, quàm cum earum periculo vrbanas solemnitates frequentare. Hæc ibi. Quæ quidem sic intelligenda, vt eo modo faciendum sit, etiamsi Vicarius relinquatur: de alio enim vix esse poterat dubitatio.
11
*Dico tertiò. Præbendarij qui ratione
officij à Choro plus absunt, quàm officij administratio exigat, nequeunt assistentium emolumenta lucrari. Id constat: quia in eo, in quo Præbendarius non habet impedimentum assistẽdiassistendi, perinde se habet acsi officium non haberet. Deinde arguere possumus ex iis, quæ circa Præbendarios, quibus ex officio lecturæ onus incumbit, vel in Vniuersitatibus Facultatum ingenuarum Professores sunt, adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 14. numer. 31. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 14. pag. 616. & seqq. illis enim certæ tantùm sunt horęhoræ concedendęconcedendæ, & non, vt contendebant aliqui, dies integra functionis. Et eam gratiam eisdem factam à Gregorio XIII. habetur in Declarationibus Cardinalium circa Cap. 7. Session. 5 num. 12. §. Non debent. Et ita id tenet P. Thomas Sancius Libr. 2. Consiliorum Cap. 2. Dub. 95. num. 5. de quo & inferius Titulo 18. Quòd autem in quauis alia iustâ non assistendi caussâ, quæ publicum bonum concernat, idem dicendum sit, apud eumdem Dom. Solorzanum habetur num. 37. & talis debet Vicariatus officium reputari. Esset autem maius ad prætensionem
dictam fundamentum, si quis esset simul Vicarius, & publicus Theologiæ, aut sacrorum Canonum Professor, vt hic Limæ nonnullos vidimus: occupationes enim illæ integrum hominem exigunt, ex quibus si quidquam temporis relinquitur, aliquali est quieti necessarium, vnde non videntur tales ad assistentiam in Choro diebus omnibus obligandi. Et quidem vt non assistant horis, in quibus exercitio munerum prædictorum vacant, ratio congrua persuadeat; vnde & sic est per dispositionem aut declarationem iuridicam constitutum: Atqui geminata occupatione majus est otium pro studio & requie necessarium: ergo ratio quæ pro vno militat, debet etiam pro alio militare. Id quod roborati potest ex dispositione Concilij Tridentini Seßione 24. Cap. 8. de Reformat. vbi de Cononico Pœnitentiario sic di
Concilium Trident.
citur: Qui dum Confeßiones in Ecclesia audiet, interim præsens in Choro censeatur. Hæc ibi. Si ergo in
Confessionibus audiendis toto eo tempore distineatur, quo Chorus non vacat, toto eo est pro pręsentipræsenti reputandus. Cuius ea est ratio, quia totum illud officij conditio requirit: ergo similiter est in casu nostro dicendum. Idem autem esse de Archidiacono, & quolibet alio, dum auocatur à Choro, vt officio fungatur suo, communis resolutio est, pro qua Lælius Zechius de Repub Eccles. Cap. 24. num. 6. & de Canonico pariter, qui Paræciam habet annexam vt videri potest apud P. Bauny Tomo 1. Tract. 11 Quæst. 7. §. Secundus est. Et de ægrotantibus, per adducta à P. Thoma Sancio suprà Dub. 90. ac de aliis legitimè impeditis ex eodem Dub. 92. & seqq.
12
*Et ita quidem videtur dicendum, si quòd
Vicarius quis scit, ex necessitate Ecclesiæ proue|niat: si autem officium tale ab alio potest æquè benè administrari, non debet talis absentia sustineri. Vnde si velit talis retinere vtrumque, plus certè laborandum illi est, vt & eisdem satisfaciat, & Choro intersit horis feriatis. Quòd si Capitulares non assistenti nihil opponant, nec litem intentent, securâ conscientiâ poterit distributionum commoda reportare. Prohibitio enim non ita explorata est, & qui nihil opponunt, liberalem videntur facere remissionem, quam posse facere multorum sententia est apud P. Thomam Sancium suprà Dub. 108. Dixi debere Vicariatum dimittere, non cathedram, quia Cathedraticis spe
ciale est circa hoc priuilegium à Gregorio XIII. concessum, vt vidimus, ob magnum Ecclesiæ bonum in litteraria professione: quod tamen non ita videtur pro Vicariatu concessum, cui multi possunt idonei reperiri: cùm tamen non ita sit de litterariis Professoribus: arcta enim est via, quæ ducit ad Cathedram, & pauci sunt, qui inueniunt illam. Vnde Præbendarij non debent priuilegium dictum vti iniuriosum sibi calumniari, qui portare se pondus diei, & æstus inclamant, Chori sedibus inhærentes: maior namque est in publicis Professoribus defatigatio, noctes ducentibus insomnes, cùm alij Chori labore contenti sine solicitudine requiescant. Certissima illa Salomonis, vtpotè & Spiritus sancti sententia est. Eccles. 1. v. 18. Quòd in multa scientia, multa sit
Eccles. 1. v. 18.
indignatio: & qui addit scientiam, addit & laborem. Vbi Ioannis Campensis Paraphrasis sic habet:
Paraphrasis Campensis.
Qui enim conatur supra modum sapiens fieri, plurima experietur valde ingrata: & qui ad priorem eruditionem aliquid addere volet, id sine magna molestia non perficiet. Sic ille, post Paraphrasim in Psalmos.
Loading...