*De fumo autem maior videtur esse diffi
cultas, quando per os sumitur: & tunc, si in
stomachum traiiciatur, illud frangi affirmant P.
Præpositus
Tomo 4.
in 3.
p. quæst. 80.
numer. 39. §.
Ex dictis. Antonius de Leon
in qq. moralibus de
Chocolate p. 2. §. 4.
num. 10.
& seqq. id generaliter
de quacumque sumptione pronuntians. Thomas
Hurtadus
suprà, Resolut. 2. vbi alios adducit. Sed
pro sententiâ contrariâ pugnat Diana
suprà, & alij, quos ipse, & etiam Hurtadus adducunt, qui
probant.
Primò, quia sic sumptum in stomachum
non traiicitur, sed per nares emittitur. In quo
quidem deceptus Diana: non enim sumitur, vt
per nares eiiciatur, sed vt consulatur stomacho
verâ illâ, aut existimatâ virtute. Licèt enim verosimile sit id, quod cum alijs probat Cardinalis
Lugo
suprà, numer. 5.
& seqq. Tabachum oretenus sumptum posse effectum in stomacho habere, nullâ in eum substantiæ traiectâ particulâ; ea
tamen philosophia neque certa est, neque communiter nota, & ita aliter vsus habet.
Secundò;
quia sumitur per modum respirationis, & non
per modum cibi, aut potûs, per actionem scilicet
comedendi aut bibendi, iuxta doctrinam grauium scriptorum, ita præceptum dictum explicantium. Et hoc est vnicum, & verosimile talis sententiæ fundamentum: quam & sequitur Æligius
Bassæus verb.
Communio sacra, numer. 41. & P.
Escobar de Mendoza in Theologiâ morali, &
Examine Confessariorum, pro eadem adducitur,
dum
Tractat. 7.
Exam. 6.
in fine, ita scribit:
Taba
chine pulueres, fumus, aut folium, prohibet à Communione? Puluis, aut fumus, minimè, qui nullam cibi aut
potus rationem habet per nares traiectus. Sic ille. Sed
cùm de fumo per os sumpto nihil dicat, pro oppositâ potiùs videtur militare. Et iuxta hæc etiam accipienda resolutio Hieronymi Garciæ in
summâ morali de sacerdotio
Tractat. 3.
Difficult. 5.
Dub. 2.
num. 47. vbi se Dianam sequi profitetur,
& in fine concludit sic:
Defiendo que no es culpa
graue el tomallo antes de celebrar, per euitar los escru
pulos, que podia causar esto, supuesto que tiene buen fundamento. Sic ille. Qui tamen de puluere & fumo
per nares sumptis locutus fuerat, & id quidem ex
non benè percepto sumptionis modo: fumus
enim tabachi non per nares, sed per os sumi
consueuit, & ita Dianæ sententiæ non videtur
penitus consentire. Sicut neque Cardinalis Lugo
de sumptione tantùm per nares locutus
cit. num. 1. cum Pasqualigo
in Praxi Ieiunij, Decisione 438.
Quod neque admittit Dom. Solorzanus, qui
absolutè sumptionem per os & nares abhorret, &
carpit in Politicâ Indianâ
Pag. 118. §.
Y siempre,
sic subdens:
Siendo asi, que en opinion de Antonio de
Leon quebrantan con esto el ayuno natural, y en la mia,
y en la de todos quantos bien sientem,sienten el Eucharistico.
Hæc ille. Quibus non obstantibus, sunt qui
contrarium sentiant, & se benè sentire contendant, nec solùm theorici, sed practici etiam assertores.