CAPVT VI.

CAPVT VI.

Indorum Parochis quæ obligationes circa Sacramentorum aliorum administrationem incumbant.
78
*PRo Eucharistia consulantur dicta
in fine Cap. 2. & locis ibidem citatis, pro quo item
Dico primò. Cùm Indi in præcipuis festiuitatibus communicare soleant, eorum Parochis maximè curandum est, ne in diebus huiusmodi occasiones ebrietatis occurrant, sed ad Ecclesiam vocandi, & deuotæ sunt iterandæ cantilenæ, ne eodem die, quo Calicem Christi gustant, quoad rem quidem contentam in eo, licèt non quoad modum, gustent etiam calicem Dæmoniorum, quod Apostolus 1. Cor. 10. v. 20. & 21. cauen
1. Cor. 10. v. 20. & 21.
dum monuit dicens: Nolo autem vos Socios fieri dæmoniorum: non potestis Calicem Domini bibere, & Calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, & mensæ dæmoniorum. Notabilis profectò altissimi Sacramenti ea videtur iniuria, quam debet Parochus amoliri: & si quidquam eo inscio huius generis accidat, non debet impunitum re
v. 22.
linqui. An æmulamur Dominum? subdit Apostolus, v. 22. Quod sic licet accipiamus: vbi æmulatio, vbi zelus pro Dei honore, si hîc non exardescit?
79
*Dico secundò. Parochi Indorum tenen
tur ad exactissimam instructionem circa hoc Sacramentum. Constat ex generali obligatione: quòd autem exactissima circa hoc esse debeat, ex eo quòd, si talis non sit, grauissimè possit circa illius fidem & vsum offendi. Exactissimam autem dico, non absolutè, sed comparatiuè, respectu scilicet eorum, de quibus agimus, quibus sat erit credere in Hostiâ & Calice esse Christum, sed non prius quàm sacerdos in Missâ verba Consecrationis proferat: & eumdem, qui in Hostiâ esse in minoribus illis, quæ pro communicantibus consecrantur. Vide P. Dicastillum Tractat. 4 Disput. 10. numer. 126. & 127. de Peruuianis in specie loquentem, cùm generali doctrina. Sic ipsum voluisse pro magno fidelium bono, vt amoris argumentum exhiberet, & pignus gloriæ daret. Accipiendum præmissa mortalium peccatorum confessione, & aliter grande committi peccatum, & accipientem debere esse ieiunum. Aquam, quæ post Communionem datur, non esse Sacramentum, aut aliquid illius, sed ideò dari, ne quidquam ex accepto Sacramento in ore resideat. Nam & hoc infantibus istis exponendum est, circa quod errare aliquorum potest pusilla capacitas, dum in ætatem non euadunt plenitudinis Christi; quod & condonandum ipsis, nam & nos infirmi fuimus in hac parte; & serò ad perfectionem notitiæ peruenit conuersa Gentilitas. Sunt multi eorum, vt aliàs admonui, EuropęisEuropæis plurimis in diuinorum scientiâ neutiquam inferiores: & id agitur, vtinam seriò ab omnibus, vt similes nobis in ea euadant, sintque omnes
Isa. 54. v. 13.
docibiles Dei, quod ab Isaia dictum Cap. 54. v. 13. & implendum circa Eucharistiæ mysterium testatus Dominus. Ioan. 6. v. 45. vbi de illo pleniùs
Ioan. 6. v. 45.
disserebat.
80
*Dico tertiò. Parochi Indorum tenentur
sub reatu mortalis culpæ Paræcianos suos Disponere ad receptionem Confirmationis. Ratio est clara; quia ius habent ad illud, quidquid de obligatione sit, & eo ipso quòd suscipere velint, consequenter instructi debent accedere, atque ius etiam habent, vt à Parochis suis eam requirant instructionem, quæ pro dignâ sufficiat receptione. Nec valet si dicatur id ad Episcopum pertinere, ad quem & collario Sacramenti: nam Episcopi Indiarum ordinariè id præstare nequeunt, quia neque Indorum linguam callere solent, neque diutiùs apud Confirmandos residere. Præterquàm quòd ex collatione ad Episcopum spectante non infertur ad eum omnimodam dispositionem spectare; quemadmodum ad ipsum spectat collatio Ordinum, cùm tamen dispositio ad illos aliunde supponatur. Ideò namque Episcopis inferiores Pastores dantur, vt sint pro eorum muneribus adiutores. Sufficiet autem Indis si sciant Confirmationem esse rem sanctam à Christo institutam ad firmandos Christianos in fide, vt resistant veneficis, & seductoribus, ministris diaboli: iterari non posse; quod inculcandum, quia solent Indi sæpiùs ad illud recipiendum accedere: atque ad tale Sacramentum suscipiendum debere in statu esse gratiæ, contritione, aut Confessione præmissâ. Quia verò Indis communiter difficile est contritionem habere, ad Confessionem excitandi sunt. Sed quia probabile est per Confirmationem posse primam gratiam haberi, si quis bonâ fide cum dolore peccatorum accedat: si Confessionem commodè præmittere nequeant, ad contritionem sunt permouendi, ex quo saltem habebitur vt attritionis actum eliciant, qui sufficiens erit dispositio, accedente, vt dixi, bonâ fide. Debet etiam Patrinos huius Sacramenti in libro adnotare, sicut in Rituali Romano disponitur. Circa quod obseruandum in
Appendice prædicti Ritualis ex Toletano additâ pag. 413. dici cognationem spiritualem in hoc Sacramento contractam non egredi Confirmantem & Confirmatum, & huius patrem & matrem. Vbi de Tenente mentio nulla est, inter quam etiam & Confirmatum ac eius parentes spiritualem cognationem contrahi determinat Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 2. de Reformatione Matrimonij. Pro quo videri potest P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 54. numer. 10. Videtur ergo in citato loco defectus manifestus, cùm ad Concilij Decretum remissio fiat, & non speciale aliquid circa Hispaniæ consuetudinem indicari. Expedit autem vt Indi Patrini non sint, ne impedimenta Matrimonij multiplicentur, sicut in Patrinis Baptismi Concilium Limense tertium præcauisse vidimus num. 60. & seqq.
81
*Sacramentum Extremæ Vnctionis ad Parochorum curam omnino pertinet, vnde pro | illo, præter dicta Titulo 12. Cap. 12. vbi & ipsorum obligatio declarata.
Dico quartò. Parochus non solùm ex generali obligatione tenetur Indis Sacramentum Ex
tremæ Vnctionis conferre, si videlicet aliquomodo petant, saltem interpretatiuè, ex eo quòd ita affecti erga saluationem sunt, vt si memoriæ occurreret, omnino peterent: sed ex speciali etiam offerre, & nihil de eo curantes ad illius susceptionem adhortari. Primum tenent communiter Theologi, pro quo videri potest P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Extrema Vnctione Difficult. 12. in fine, Diana Parte 5. Tract. 3. Resolut. 83. & alij & videtur ita certum, vt inde orta sit grauis inter Theologos difficultas, eisdem diuersimodè sentientibus, an scilicet talis obligatio vrgeat, etiam cum periculo vitæ, vt tempore pestis, & sic aliàs: & qui negant, & videri apud Dianam possunt suprà & etiam Resolut. 93. non vnam exceptionem adhibent, & ad id reducitur, vt si receptio Sacramenti ad salutem æternam ægrotantis videatur necessaria, non possit illud ob mortis periculum denegari. Secundum autem ex iis quæ diximus Titulo 12. numer. 355. & ex modò allatis
constat: nam Indis ob defectum capacitatis deesse necessarius dolor in Confessione potuit, & sic statum conscientiæ non fuisse immutatum, posteà tamen talis excitari potuit, qui cum Sacramento Extremæ Vnctionis satis fuerit ad eorum iustificationem. Potest ergo æterna multorum salus in huiusmodi administratione consistere: quod cùm frequenter accidere queat, peccabunt grauiter Parochi, si tale negligant subsidium exhibere.
82
*Pro quo & extat Concilij Limensis Secundi Decretum Seßione 13. Cap. 75. à Concilio tertio innouatum Act. 2. Cap. 28. cuius hic est tenor: Extremæ Vnctionis Sacramentum nulla ratio
Concilium 2. & 3. Limense.
patitur Christianis morbo periclitantibus denegari: ne ergo post hac quorumdam Parochorum desidiæ friuolāfvriuolam de hoc excusationem prætereat, innouato Superioris Synodi Decreto, strictè mandamus omnibus Indis fidelibus, atque Æthiopibus, per suos Parochos, suo tempore pœnitentiam ostendentibus, hoc Sacramentum administrari: atque inter cetera à Visitatoribus diligenter de hoc inquiri pœnasque arbitrio Ordinarij negligentibus imponi. HęcHæc Concilium. Vbi cùm ostensionem pœnitentiæ requirat verbis illis, suo tempore pœnitentiam ostendentibus, ex eo colligi nequit, eum, qui subito morbo corripitur, & sensibus destituitur, hoc esse Sacramento defraudandum: si enim manifestè in statu peccati mortalis non sit, non est illi denegandum, vt in Rituali Romano dicitur, & est communis Doctorum sententia, qui videri apud Dianam possunt Parte 3. Tract. 4. Resolut. 171. vbi cum aliis id extendit ad tempus Interdicti, de quo & Tract. 3. cit. Resolut. 84. & 89. Verum est tamen Doctores omnes de necessitate non loqui, sed tantùm asserere id licitè fieri posse. Zambranus tamen de Sacramento Extremæ Vnctionis Cap. 5. Dub. 2. num. 3. Syluius, quem adducit & sequitur Bassæus verb. Extrema Vnctio 2. num. 3. §. Aduerte, & alij, necessarium esse affirmant, & duo postremi etiam cum periculo vitæ. Concilium ergo iuxta Rituale exponendum, pro quo & Concilium ipsum Tertium Actione eâdem Cap. 37. Et videnda quæ diximus num. 19. vel de ostensione interpretatiua pœnitentiæ, de quâ nuper. Quòd si aliquantulùm dubitent, sub conditione ministrent, sicut aliàs licet, & habetur in Rituali, & de pueris, de quibus dubium est an vsum rationis habeant, docent Doctores, quos citat & sequitur Diana Tractat. 3. citato Resolut. 85.
Restat Sacramentum Matrimonij, circa quod multa diximus Titulo 12. Cap. 14. & ad doctrinæ complementum
83
*Dico quintò. Parochi Indorum pro ad
ministratione huius Sacramenti, eo modo, quo administratio ad ipsos spectare potest, nihil possunt à contrahentibus exigere, iuxta dicta num. 21. & 22. & si exigant, ad restitutionem tenẽturtenentur; quia pręterpræter simoniacam labem, genus rapinæ est, dum ab inuitis extorquetur. Non posse etiam oblatum recipi, ex ibidem adductis constat, cum moderatione adhibitâ. Vbi si pecunia interueniat in ipso administrationis actu, aut quid simile, eadem videtur restitutionis obligatio: rarò enim Indi hæc vltrò faciunt. Si autem post actionem sacram esculentum aliquid mittatur, accipi sine scrupulo potest, quia vltroneum est, vtpotè ad nuptialem solemnitatem spectans, & non sine mittentium offensione posset repudiari. Et pro prædictis faciunt duæ Declarationes CardinaliũCardinalium in Recognitione Ioannis Gallemart circa Cap. 1.
Seßionis 24. de Reformat. Matrim. quarum prior sic habet: Petenti an ob difficultatem exigendi id, quod Parocho debetur ante benedictionem ex laudabili consuetudine, poßint cogi coniuges ad illud deponendum contra Abbatem. in Cap. Ad Apostolicam n. 2. & 4. in fine, Congregatio respondit, petitioni indignæ non esse respondendum. Erat ergo indigna Parochi petitio, quia nihil tale ante benedictionem exigi potest. Posterioris tenor sequens est: Congregatio Concilij censuit consuetudinem ab his, quorum nuptiæ benedicuntur, aliquid recipiendi, demum esse obseruandam, si ab initio pro fidelium voluntate, nullâ exactione aut compulsione fuerit introducta & nec etiam à sponte dantibus quidquam recipiatur antequàm benedictionem Sacerdos liberè fuerit impertitus. Hæc Congregatio, caussæ præsenti, iuxta nuper dicta, penitus adaptanda.
84
*Dico sextò. Ritus nuptiarum in Ma
trimonijs Indorum exactè obseruandus, sicut in Matrimonijs Hispanorum quoad omnia, quæ in Rituali Romano disponuntur. Probatur ex dictis cit. n. 19. Concilium etiam Limense de illis specialiter loquitur. Licet autem aliqua non videantur magni momenti, & ita neque omissio lethalis, alia autem grauiora sunt, vt quòd secundæ nuptiæ non benedicantur, quando vidua nubit iam aliàs benedicta. Quòd autem sponsus
prior de consensu interrogetur, vt Romanum Rituale præscribit, non videtur in Hispania, & consequenter in Indijs obligare, quia in Appendice Ritualis prædicti, ex Manuali Toletano & Hispaniæ veteri vsu, contrarium proponitur auctoritate supremi pro istis Commissarij. Et licet in Præfatione dicatur, nihil contrarium Rituali Romano in Appendice apponi, sed quædam addi ad maiorem recipientium Sacramenta vtilitatem illius Rubricis conformia, cui protestationi prædicta contrarietas videtur obstare, & ita non esse id quod additur, admittendum. Stat nihilominùs | id, quod diximus; quia cùm iuxta Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 1. de Reformat. Matrim. Sic habeatur: Si quæ Prouinciæ aliis vltra præ
Concilium Trident.
dictas laudabilibus consuetudinibus & ceremoniis hac in re vtuntur, eas omnino retineri Sancta Synodus vehementer optat: id Rituale pariter obseruandum vult, vt constat ex Rubrica positâ in fine Ritus celebrandi Matrimonium. Quâ facultate sibi vtendum Ecclesiæ Hispaniæ censuerunt, vt in Appendice habetur pag. 414. Præfatio ergo de Matrimonio non procedit, vnde alia etiam circa ipsum aliquatenus diuersa in Appendice propo
nuntur. Quale est illud post consensum coniugum exploratum: Sacerdos ponat manum dexteram sponsi super manum dexteram sponsæ, & dicat: Ego vos &c. Sic Pag. 420. cùm tamen in Rituali pag. 221. sic habeatur: Mutuo igitur contrahentium
Rituale Romanum.
consensu intellecto, Sacerdos iubeat eos inuicem iungere dexteras, dicens: Ego coniugo &c. Et hoc profectò magis iuxta honestatem & decentiam apparet; quamuis id quod in Appendice dicitur, ita possit exponi, vt Sacerdos non debeat sponsæ tangere manum, sed sponsi, dum eam manui sponsæ superponit. Et sic fortè alia. In quo quidem seruanda consuetudo, & sic circa Matrimonij ceremonias accipiendum, quòd à Concilio est Limensi decretum, vt obseruari scilicet debeat ad vnguem Rituale Romanum, nisi vbi illud laudabili dicat standum esse consuetudini.
85
*Dico septimò. Parochi Indorum cona
ri debent ne nuptiæ ebrietatibus, & superstitionibus ex Gentilitate residuis, celebrentur. Quod enim sanctũsanctum est, non debet diabolicis additamentis temerari. Possunt Indi circa prædicta instrui & instructionis ita capaces sunt, vt mirũmirum sit quantùm in aliquibus lex continentiæ præualuerit. Inuenti sunt, qui post nuptialem benedictionem per dies aliquot se continuerint, iuxta Angeli monitum ad Tobiam iuniorem: Per tres dies continens esto, &c. Tobiæ 6. v. 18. donec Confessarij facultate percepta, ad quem sibi recursum haben
Tob. 6. v. 18.
dum decreuerant, ad sobrium illius vsum processerunt. Discent omnia, & quæ didicerint mo
ribus expriment, si ab iis, ad quos doctrina spectat, vt eorum munus exigit, doceantur. Videantur num. 79. sunt tamen qui se timore damni imminentis excusent, quia Indi poculis immersi, si
retrahi ab impotenti huiusmodi voluptate curentur, sæuire in sic retrahentes solent: vnde & inuentus est Parochus, qui cœtibus ad crapulam institutis benedictionem daturus accedebat, à conuiuis inuitatus: timebat enim ne contra se in furorem acti verterentur. Sed certè ibi multi trepidauerunt timore, vbi non erat timor: id enim contendimus; curâ & solicitudine Parochorum agendum, ne nuptiæ ebrietatibus profanentur: quod scilicet ad illas neutiquam veniatur, hortamentis iteratis, comminationibus, & aliis mediis, quæ charitas & prudentia dictabit. Quòd autem ebrietates futuræ non sint, non poterit semper humanâ industriâ caueri: quia non potest Parochus conuiuorum calices ad certum numerum moderari. Ebrietate autem extante, non ideò omnimoda est permittenda licentia, vt ad summum illa se porrigat, & damna extrema subsequantur. In id ergo iuxta virium possibilitatem incumbendum, Dei implorato auxilio, & Sancti populo Tutelaris. Nec diffidendum quando diuinæ gloriæ caussa agitur, eius gratiam defuturam. Quod autem Parochus ille circa mensæ benedictionem faciebat, indecorum censebat ipse, sed timori id dabat canis mutus, nec valens latrare, vnde & vexilla, quæ in processionibus portari solent, sinebat ad epulum populare deferri. Fateor, si timor grandis mali ex iis erat, qui cadere in virum constantem possunt, excusari à graui peccato quatenus in mensa assidentes Dei bonis misericorditer collatis fruerentur; non verò vt illi eisdem abuterentur; licet contrarium sibi persuasum haberet: vexilla autem deferri ex titulo aliquo accidere poterat, quia scilicet Festum alicuius Confraternitatis agebatur, non verò in contemptum religionis, quod minimè permittendum. Sed rarò equidem tale quid accidere potest, vt scilicet timor talis sit, qui Parochum ab officij sui opportunâ administratione præpediat. Satius ergo fuisset vt Parochus prædictus, nihil pro Deo ausurus, in domo, aut in cella, sibi vacans tantummodò, resideret. Et hæc pro Sacramentis.
Loading...