*Secunda affirmat de absolutione in foro
conscientiæ, non obstante Bulla Cœnæ, pro qua
citatus Pater à S. Raymundo patronos producit
P. Fagundez, P. Granadum, Ioannem Gutierrez,
Eligium Bassæum. Et Leandrum à SS. Sacram.
n. 148. quæ probatur
Primò, quia Episcopi pos
sunt, pro quo à Nobis adducti complures & grauissimi Scriptores citato loco
Thesauri. n. 337.
Prælati autem habent iurisdictionem quasi Episcopalem.
Secundò, quia pro eo extant priuilegia,
præsertim Societati concessa, de quibus nuper.
Tertiò, quia ex concessione Pij V. habent illi
omnem facultatem absoluendi erga suos subditos, quam habent Episcopi, ex priuilegio concesso PP. Dominicanis, quod extat in
Bullario
Emmanuelis fol. 590. & per communicationem
fit proprium illam habentibus, vt ferè omnes habent. Et extenditur illud etiam ad dispensationes.
Quartò, quia in Iubileo non exprimitur hæ
resis
: & tamen probabile est ab ea posse absolui,
quia absolutio conceditur à casibus reseruatis, &
in Bulla Cœnæ contentis
: ergo cùm Prælati
Regulares similem circa casus dictos potestatem
habeant, ad hæresim etiam extendi probabiliter
poterit. Antecedens admittunt graues Scriptores, & consequentia videtur legitima. Sic arguit
Leander, pro se adducens Portel, Dianam, &
P. Suarium. Pro quo & Amadæus allegat Magistrum Acatium de Velasco Episcopum Oriolensem dicentem id posse Prælatos, etiam si Episcopi id non possint, virtute priuilegij Pij V. iam
citati cum Megala & Portel. Item Mag. Delga|
dillo ex Ordine Minorum, qui Declarationem
Cardinalium
(sic ille vocat Decretum dictum
Vrbani VIII. quia à Sacra Congregatione Epis
coporum ac Regularium prodijt, sed Pontificia
auctoritate suffultum
) ait esse magnæ auctoritatis, non tamen sufficere ad tollendam probabilitatem sententiæ, quam tot Auctores grauissimi
docent, & Ecclesia non prohibet. Illustrissimus
autem Acatius illius non intulit mentionem, cùm
tamen eam constet agnouisse. Citat etiam Amadæus Mag. Antonium de Inojosa Dominicanum,
& alios, qui licet non ita vt ille expressè teneant,
videntur fauere, & nonnullos etiam apertiùs suffragantes, quos citati referunt. His accedit Bruno Classaing
de Priuilegijs Regularium Tract. 3.
Cap. 3.
Proposit. 1. praxi in contrarium Hispaniæ
& Italiæ laudata, quam iure aliquo Pontificio
introductam existimat, quod ad se non peruenisse
pronuntiat.