*Est autem dubium graue, an sicut Ec
Ecclesiastici iudices nequeunt pœnas dictas imponere Regiæ Cameræ applicandas, ita nequeant
|
generaliter illas imponere laicis applicatione aliâ
factâ, aut Cruciatæ scilicet pro medietate, vel ad
pia opera, vt circumstantiarum visum fuerit conuenientiam postulare. In quo quidem negatiuam
partem tenent aliqui, qui id specialiter statuunt respectu violatorum Ecclesiasticæ immunitatis, dum confugientes ad Ecclesias extrahunt:
licèt id jure liceret ex Cap.
Si quis contumax. Cap.
Miror. & Cap.
Quisquis 17.
Quæst. 4. id enim per
consuetudinem contrariam abrogatum, vt testatur Glossa in Cap.
Cùm multæ. Verb.
Connubio
15.
Quæst. vlt. quem sequitur Iulius Clarus in
Practicâ, §.
finali, Quæst. 30.
num. 1. vbi citat Angelum de Castro inter Consilia Pauli de Castro
eius patris
Consilio 458. circa finem
Lib. 2. Decianus in
Tractatu Criminali, lib. 6.
cap. 28.
el. 2.
num. 4.
Ludouicus Pegguera in
Praxi criminali, Cap. 16.
num. 5. Vers.
Verum tamen. Doctor D. Petrus de
Menesses Fiscalis Regius in Limano Prætorio,
in quo & posteà Regius Auditor
Allegationis
specialis, pag. 15. Qui pro hac sententiâ acriter depugnat, contendens neque per Concilium Tridentinum, neque per Constitutionem Gregorij
Decimiquarti talem consuetudinem abrogatam,
generalibus quibusdam doctrinis de consuetudinis vi, quando per legem contrariam specialis
non extat abrogatio, vt hîc contigit. Licèt enim
Concilium
Seßione 25.
cap. 20.
de Reformatione, &
Gregorius XIV. pœnas à Iure contra prædictos
stabilitas confirment & innouent; non plus tamen roboris habent, neque aliter intelligenda eorum decisio, quàm Iuris ipsius decreta
: & ita
cum eisdem limitationibus, ampliationibus, restrictionibus, & exceptionibus, quas illa patiuntur: cùm relatum in referente sit cum omnibus
qualitatibus. Cùm ergo circa pœnas pecuniarias
contrarium induxerit consuetudo, circa illam restrictio est pariter Concilij, & Constitutionis decretis adhibenda. Eorum autem ratio videtur
generaliter procedere
: aiunt enim ex eo quòd
nequeat judex Ecclesiasticus pœnam pecuniariam laicis imponere, non ab eo tolli jurisdictionis Ecclesiasticæ defensionem, cùm omnium maximam pœnam in suâ habeat potestate, excommunicationem inquam, quæ æquiparatur pœnæ
mortis, Cap.
Per venerabilem, qui filij sint legitimi.
Et arma propria Ecclesiæ sint Censuræ. Cap.
Dilecto, de sentent. excomm. in 6. Ergo numquàm
licet pœnis pecuniariis vti. Vbi & argui à maiori
ad minùs potest; si enim in caussâ immunitatis,
quæ adeò est grauis, & in quâ
EcclesięEcclesiæ graue
pręiudiciumpræiudicium infertur, id non licet; neque in aliis equidem minoris momenti licebit.